Page images
PDF
EPUB

concessa sit, illa ratio est, quòd voluerunt veteres maturius hereditates adiri, ut essent qui sacra facerent, quorum illis temporibus summa observatio fuit, et ut creditores haberent a quo suum consequerentur. (§ 56.) Haec autem species possessionis et usucapionis etiam lucrativa vocatur: nam sciens quisque rem alienam lucrifacit. (§ 57.) Sed hoc tempore iam non est lucrativa. nam ex auctoritate Hadriani senatusconsultum factum est, ut tales usucapiones revocarentur; et ideo potest heres ab eo qui rem usucepit, hereditatem petendo proinde eam rem consequi, atque si usucapta non esset. (§ 58.) *necessario tamen herede extante nihil ipso iure pro herede usucapi potest.

§ 59. Adhuc etiam ex aliis causis sciens quisque rem alienam usucapit. nam qui rem alicui fiduciae causa mancipio dederit vel in iure cesserit, si eandem ipse possederit, potest usucapere, anno scilicet, etiam soli si sit. quae species usucapionis dicitur usureceptio, quia id quod aliquando habuimus recipimus per usucapionem. (§ 60.) Sed fiducia contrahitur aut cum creditore pignoris iure, aut cum amico, quo tutius nostrae res apud eum sint; et siquidem cum amico contracta sit fiducia, sane omni modo conpetit usus receptio; si vero cum creditore, soluta quidem pecunia omni modo conpetit, nondum vero soluta ita demum conpetit, si neque conduxerit eam rem a creditore debitor, neque precario rogaverit, ut eam rem possidere liceret; quo casu lucrativa ususcapio conpetit. (§ 61.) Item si rem obligatam sibi populus vendiderit, eamque dominus possederit, concessa est usus receptio: sed hoc casu praedium biennio usurecipitur. et hoc est quod vulgo dicitur ex praediatura possessionem usurecipi. nam qui mercatur a populo praediator appellatur.

b

*) ita nunc Studem. Alii: set vel et vel suo et n. Vid. Zeitschr. für gesch. R.W. XIV. 167. et Puchta Inst. § 239. not. cf. Gai III. 201. c. 2. C. h. t. (7. 29.)

[ocr errors]

a) Isidor. Orig. V. 25. § 23: Fiducia est, cum res aliqua sumendae mutuae pecuniae gratia vel mancipatur vel in iure ceditur. cf. Gai III. 201. Boethius ad Cic. Top. 10. § 41. (Orell. pag. 340): Fiduciam vero accepit cuicunque res aliqua mancipatur, ut eam mancipanti remancipet; velut si quis tempus dubium timens amico potentiori fundum mancipet, ut ei, quum tempus quod suspectum est praeterierit, reddat: haec mancipatio fiduciaria nominatur idcirco, quod restituendi fides interponitur. Cic. pro Flacco 21: pecuniam adolescentulo grandi foenore, fiducia tamen accepta, occupavisti. Hanc fiduciam commissam tibi dicis, tenes hodie ac possides. Cf. Paul. S. R. II. 13.

b) cf. Gai IV. 28. Cic. pro Balbo c. 20. § 45. (cum de iure praediatorio consuleretur.) in Verr. II. 1. c. 54. § 142: ubi illa consuetudo in bonis praedibus prae

1)cf. fr. 14. D. de div. temp. praescr. fr. 2. § 18. 19. D. de usurp.

2) c. 1. C. de usuc. transform.

3) cf. Diocl. c. 3. C. si adv. fisc. 4) est c. 2. C. de quadr. praescr.

5) est c. 3. C. eodem.

6) cf. Paul S. R. V. 11.

7) cf. fr. 35. pr. § 2. fr. 37. pr. D. de m. c. don.

Paul. S. R. III. 7.

§ 12. Diutina possessio quae prodesse coeperat defuncto et heredi et bonorum possessori continuatur, licet ipse sciat praedium alienum; quodsi ille initium iustum non habuit, heredi et bonorum possessori, licet ignoranti, possessio non prodest. quod nostra constitutio similiter et in usucapionibus observari constituit, ut tempora continuentur. (§ 13). Inter venditorem quoque et emptorem coniungi tempora divus Severus et Antoninus rescripserunt.

2

§ 14. Edicto divi Marci cavetur, eum qui a
fisco rem alienam emit, si post venditionem quin-
quennium praeterierit, posse dominum rei per
exceptionem repellere. Constitutio autem divae
memoriae Zenonis bene prospexit his qui a fisco
per venditionem vel donationem vel alium titulum /
aliquid accipiunt, ut ipsi quidem securi statim
fiant et victores existant, sive conveniantur sive
experiantur; adversus sacratissimum autem aera-
rium usque ad quadriennium liceat intendere his
qui pro dominio vel hypotheca earum rerum quae
alienatae sunt putaverint sibi quasdam competere
actiones. Nostra autem divina constitutio quam
nuper promulgavimus etiam de his qui a nostra
vel venerabilis Augustae domo aliquid acceperint,
haec statuit quae in fiscalibus alienationibus prae-
fatae Zenonianae constitutionis continentur.

5

Tit. VII. DE DONATIONIBUS. 6

Est etiam aliud genus acquisitionis, donatio. Donationum autem duo genera sunt: mortis causa, et non mortis causa. (§ 1.7) Mortis causa donatio est quae propter mortis fit suspicionem: cum quis ita donat, ut si quid humanitus ei contigisset, haberet is qui accepit; sin autem supervixisset qui donavit, reciperet, vel si eum donationis poenituisset, aut prior decesserit is cui donatum sit. Hae mortis causa donationes ad

[ocr errors]

diisque vendendis omnium Consulum ut optima conditione sit is cuia res sit, cuium periculum? Pseudo-Asconius h. 1. (Orell. p. 196.): Praedia sunt res ipsae; praedes homines, id est fideiussores, quorum res bona praedia [non] uno nomine dicuntur. Varro de LL. V. 40: Praedia dicta, item ut praedes, a praestando, quod ea pignori data publice mancupis fidem praestent. VI. 74: Praes, qui a magistratu interrogatus, in publicum ut praes siet; a quo et quom respondet dicit: Praes. Suet. Claud. c. 9. (lege praediatoria). Festus v. Manceps dicitur, qui quid a populo emit conducitve, quia manu sublata significat se auctorem emtionis esse: qui idem praes dicitur, quia tam debet populo praestare quod promisit, quam is qui pro eo praes factus est. (Müll. p. 151.) Aes Malacitanum c. 65. (Mommsen.) Cf. Huschke Zeitschr. f. gesch. R.-W. XIV. 145 sqq.

[merged small][ocr errors]

1) est c. 4. C. de m. c, donat.

2) ex Marc. fr. 1. D. eod.

3) cf. c. 35. § 5. coll. 29. 31. C. de don.

4) est c. 36. § 3. C. de donat.

5) cc. 34. 35. 37. C. de don.

6) est c. 10. C. de revoc. don.

7) cf. c. 17-20. C. de don. ante nupt.

exemplum legatorum redactae sunt per omnia.
nam cum prudentibus ambiguum fuerat, utrum
donationis an legati instar eam obtinere oportet,
et utriusque causae quaedam habebat insignia, et
alii ad aliud genus eam retrahebant; a nobis con-
stitutum est, ut per omnia fere legatis connu-
meretur, et sic procedat quemadmodum eam nostra
formavit constitutio.1 Et in summa mortis causa
donatio est, cum magis se quis velit habere, quam
cum cui donatur [al. donat], magisque eum cui
donat [al. donatur], quam heredem suum.2 sic
et apud Homerum Telemachus donat Piraeo:
Πείραι, οὐ γὰρ τ ̓ ἴδμεν, ὅπως ἔσται τάδε ἔργα·
Εἴ κεν ἐμὲ μνηστήρες ἀγήνορες ἐν μεγάροισι
Λάθρη κτείναντες, πατρώϊα πάντα δάσωνται,
Αὐτὸν ἔχοντά σε βούλομ ̓ ἐπαυρέμεν, ἤ τινα τῶνδε.
Εἰ δέ κ' ἐγὼ τούτοισι φόνον καὶ κῆρα φυτεύσω,
Δὴ τότε. μοι χαίροντι φέρειν πρὸς δώματα χαίρων.

3

§ 2. Aliae autem donationes sunt quae sine ulla mortis cogitatione fiunt, quas inter vivos appellamus. quae omnino non comparantur legatis; quae si fuerint perfectae, temere revocari non possunt. Perficiuntur autem, cum donator suam voluntatem scriptis aut sine scriptis manifestaverit; et ad exemplum venditionis nostra constitutio eas etiam in se habere necessitatem traditionis voluit, ut etsi non tradantur habeant plenissimum et perfectum robur, et traditionis necessitas incumbat donatori. Et cum retro Principum dispositiones insinuari eas actis intervenientibus volebant, si maiores ducentorum fuerant solidorum, nostra constitutio et quantitatem usque ad quingentos solidos ampliavit quam stare et sine insinuatione statuit; et quasdam donationes invenit quae penitus insinuationem fieri minime desiderant, sed in se plenissimam habent firmitatem. Alia insuper multa ad uberiorem exitum donationum invenimus, quae omnia ex nostris constitutionibus quas super his posuimus colligenda sunt. Sciendum tamen est, quod etsi plenissimae sunt donationes, tamen si ingrati existant homines in quos beneficium collatum est, donatoribus per nostram constitutionem licentiam praestavimus certis ex causis eas revocare: ne qui suas res in alios contulerunt ab his quandam patiantur iniuriam vel iacturam, secundum enumeratos in nostra constitutione modos. (§ 3. Est et aliud genus inter vivos dona

1) cf. Ulp. I. 18.

2) est c. 1. C. de commun. serv.

tionum quod veteribus quidem prudentibus penitus erat incognitum, postea autem a iunioribus divis Principibus introductum est, quod ante nuptias vocabatur et tacitam in se condicionem habebat, ut tunc ratum esset, cum matrimonium fuerit insecutum; ideoque ante nuptias appellabatur, quod ante matrimonium efficiebatur et nusquam post nuptias celebratas talis donatio procedebat. Sed primus quidem divus Iustinus, pater noster, cum augeri dotes et post nuptias fuerat permissum, si quid tale evenit, etiam ante nuptias donationem augeri et constante matrimonio sua constitu- . tione permisit; sed tamen nomen inconveniens remanebat, cum ante nuptias quidem vocabatur, post nuptias autem tale accipiebat incrementum. Sed nos, plenissimo fini tradere sanctiones cupientes et consequentia nomina rebus esse studentes, constituimus, ut tales donationes non augeantur tantum, sed et constante matrimonio initium accipiant, et non ante nuptias, sed propter nuptias vocentur, et dotibus in hoc exaequentur, ut quemadmodum dotes et constante matrimonio non solum augentur, sed etiam fiunt, ita et istae donationes quae propter nuptias introductae sunt non solum antecedant matrimonium, sed etiam eo contracto et augeantur et constituantur.

[ocr errors]

1

§ 4. Erat olim et alius modus civilis adquisitionis per ius accrescendi, quod est tale: si communem servum habens aliquis cum Titio solus libertatem ei imposuit vel vindicta vel testamento, eo casu pars eius amittebatur et socio accrescebat. Sed cum pessimum fuerat exemplo et libertate servum defraudari et ex ea humanioribus quidem dominis damnum inferri, severioribus autem lucrum accrescere; hoc quasi invidiae plenum pio remedio per nostram constitutionem 2 mederi necessarium duximus; et invenimus viam per quam et manumissor, et socius eius, et qui libertatem accepit, nostro fruantur beneficio, libertate cum effectu procedente (cuius favore et antiquos legislatores multa et contra communes regulas statuisse manifestissimum est), et eo qui

a) cf. Dositheus fr. de manumiss. (ed. Lachmann) § 12. Communis servus si ab uno manumittatur, ut fiat liber, neque ad libertatem pervenit, et alterius domini totus fit servus iure adcrescendi. Sed inter amicos servus ab uno ex sociis manumissus utriusque domini servus manebit: iustum enim non adcrescere in hac manumissione in qua servatur; quamvis Proculus existimaverit adcrescere eum socio . . . qua sententia utimur. cf. Paul. S. R. IV. 12. § 1.

§ 65. Ergo ex his quae diximus adparet, quaedam naturali iure alienari, qualia sunt ea quae traditione alienantur; quaedam civili, nam mancipationis et in iure cessionis et usucapionis ius proprium est civium Romanorum.a

eam imposuit suae liberalitatis stabilitate gaudente, et socio indemni conservato, pretiumque servi secundum partem dominii quod nos definivimus accipiente.

Tit. I. DE RER. DIV. (posterior pars.)**

§ 11. Singulorum autem hominum multis modis res fiunt: quarundam enim rerum dominium nanciscimur iure naturali, quod sicut diximus appellatur ius gentium; quarundam iure civili. Commodius est itaque a vetustiore iure incipere. palam est autem vetustius esse naturale ius, quod cum ipso genere humano rerum natura prodidit: civilia enim iura tunc coeperunt esse, cum et civitates condi et magistratus creari et leges scribi coeperunt.

§ 66. Nec tamen ea tantum quae traditione nostra fiunt naturali nobis ratione adquiruntur, sed etiam quae occupando ideo adquisierimus, quia antea nullius essent: qualia sunt omnia quae terra, mari, coelo capiuntur. (§ 67.) itaque si

***

feram bestiam aut volucrem aut piscem ceperimus, quidquid ita † captum fuerit, id statim nostrum fit, et eo usque nostrum esse intellegitur,

§ 12. Ferae igitur bestiae et volucres et pisces, id est omnia animalia quae in terra, mari, caelo nascantur, simulatque ab aliquo capta fuerint, iure gentium statim illius esse incipiunt: quod enim ante nullius est, id naturali ratione occupanti conceditur. Nec interest feras bestias et volucres utrum in suo fundo quisque capiat, an in alieno: plane qui in alienum fundum ingreditur venandi aut aucupandi gratia potest a domino, si is providerit,

*) Heimbach non sine ratione statuit §§os 62-64. et §§ 65-79. in Codice Ver., ut nunc est, transpositas esse; Nostrum igitur prius egisse de naturalibus adquisitionibus dominii (quae sane quasi uno tenore cum acquisitionibus iuris civilis §§ 18-61. cohaerere videntur), postremo autem de iis quibus alienare licet verba fecisse. Exemplo novissimarum editionum ergo §§ 62-64 nunc post § 79. infra (pag. 86.) transposui, dissuadente tamen Mommsenio. De mutato ordine huius libri in universum conferantur tabulae systematicae et Index initio libri II. praemissus. **) Inverso ordine Institutionum Gai, Iustinianus hunc tractatum de acquisitionibus dominii quae naturali iure fiunt, acquisitionibus civilibus praemittit. Simili argumento quo Iustin. in §o 11. utitur ratiocinatur Gai fr. 1. D. de acquir. rer. dom. (41. 1.)

***) ita Goeschen. In Cod. legitur: etiam occupando ideo res quia. Alii aliter.

[ocr errors]

isierimus,

†) ita ex coniect. Göschenii; Huschke: simulatque captum hoc animal est, statim nostr. f.; Böcking mavult: iure gentium id quod ita captum fuerit, ad similitudinem Inst. Articulus Iustiniani (§ 12.) e Gai fr. 1. § 1. fr. 3. fr. 5. pr. D. de acquir. rer. dom. (41. 1.) depromptus est.

a) Acquisitiones quae iure civili fiant enumerat Varro de rustica II. c. 10. § 4: In emptionibus dominum legitimum sex fere res perficiunt: si hereditatem iustam adiit, si, ut debuit, mancipio ab eo accepit a quo iure civili potuit; aut si in iure cessit qui (vulgo: cui) potuit, et id ubi oportuit; aut si usucepit; aut si e praeda sub corona emit; tumve quum in bonis sectioneve cuius publice venit. Cicero Topic.

c. 5: Abalienatio est eius rei quae mancipi est aut traditio alteri nexu aut in iure cessio. Ulp. XIX. 2: Singularum rerum dominia nobis adquiruntur mancipatione, traditione, usucapione, in iure cessione, adiudicatione, lege.

« PreviousContinue »