Page images
PDF

statim tua fit ea res, si modo ego eius dominus sim. VI.) ln eadem causa suiirprovincialia praedia, quorum alia stipendiaria, alia tributaria vocamus. Stipendiaria sunt ea quae in his provinciis sunt, quae propriae populi Romani esse inlelleguntur. Tributaria sunt ea quae in his provinciis sunt, quae propriae Caesaris esse* creduntur. (§ 22.*) Hancipi vero res sunt quae per mancipationem ad alium transferuntur; unde etiam mancipi res sunt diclae. quod autem valet mancipatio, item valet et in iure cessio. (§ 23.) Et mancipatio quidem quemadmodum fiat, superiore commentario B. tradidimus. (§ 24.) In iure cessio autem hoc modo fit. apud magistratum populi Romani, \elut Praetorem [vel apud Praesidem provinciae] is cui res in iure ceditur, rem tenens ita dicit: Hunc Euo Hominem Ex Iure Quibitium Meum E8SE ^io. deinde postquam hic vindicavertf, Praelor tnferrogat eum qui cedit, an contra vindicet. quo negante aut tacente, tunc ei qui vindicaverit eam rem addicit. idque legis actio vocalur. hoc fieri potest etiam in provinciis apud /Vaesides earum. (§ 25.) Plerumque tamen et fere semper mancipationibus utimur. quod enim ipsi per nos praesentibus amicis agere possumus, hoc non est necesse cum maiore di(ficultate apud Praetorem aut apud Praesidem provinciae agere. (§ 26.) Quodsi neque mancipata, neque in iure cessa sit res mancipt, sed tantum tradita, [desunt 31 lin.]** (§ 27.) Praeterea hoc loco admonendi sumus, ettam dumtaxat Italici soli nexumh esse, provincialis soli nexum non esse; nam recipit nexus significationem solum non aliter quam si mancipi est; at provinciaU nec mancipi est . aliter enim veteri lingua a | — — — — de rebus mancipate.

*) § 22. 24. seqq. partim suppleri posBunt e Boethii Coinment. ad Cic. Topic. c. 6. § 28. cf. Dlp. XIX. 9. 10.

**) Codicis Ver. pagina 60 quae sequitur paucis exceptia legi non potest. Et in sequentis paginae lin. 1 — 7. pauca apparent. Gaius videtur egisse de iure eius, cui res mancipi tradita tantum sit; tum fortasse de iure commercii (Ulp. XIX. 4. 6.) §um 27. resarcinare conati sunt Goeschen et Huschke ut supra scripsimus.

a) cf. Gai I. 6. II. 7.

b) de vocis „nexum" generali notione vide Varronem de L. Lat. VII. 106. (p. 161. Muell.): Nexum Mamilius scribit, omne quod per libram et aes geritur, in quo sint mancipia. Mutius, quae per aes et libram fiant, ut obligentur, praeter quae mancipio dentur. Hoc verius esse ipsum verbum ostendit, de quo quaerit. Nam tdem quod obligatur per libram, neque suum fit, inde nexum dictum. — Festus s. v. nexum (Muell. pag. 165): Nexum est, ut ait Gallus Aelius, quodcunque per aes et

§ 28. Incorporales* res traditionem non recipere manifestum est. (§ 29.) Sed iura praediorum urbanorum in iure cedi tantum possunl; rusticorum vero etiam mancipari possunt. (§ 30.) Ususfructus in iure cessionem tantum recipit. Nam dominus proprietatis alii usumfructum in iure cedere potest, ut ille usuinfruclum habeat, et ipse nudam proprietatem retineat. Ipse usufructuarius in iure cedendo domino proprietatis usumfructum cfficit, ut a se discedat et couvertatur in proprielalem. alii vero in iure cedendo nihilo minus ius sumn retinet: crcditur euim ea cessione nihil agi.b (§ 31.) Sed haec scilicet in Italicis praediis ita sunt, quia et ipsa praedia mancipationem et in iure cessionem recipiunt. alioquin in provincialibus praediis sive quis usumfructum sive ius eundi, agendi, aquamve ducendi, vel altius tolleiidi aedes, aut nou tollendi, ne luminibus vicini officiatur ceteraque similia iura constituere velit, pactionibus et stipulationibus0 id efficere potest; quia ne ipsa quidem praedia mancipationem aut' in iure cessionem rccipiunt. (§ 32.) Sed cum ususfructus et hominum et ceterorum animalium conslilui possit, inlellegere debemus horum usumfructum etiam in provinciis per in iure cessionem constitui posse. (§ 33.) Quod aulem diximus usumfructum in iure cessionem tantum recipere, uon est temere dictum, quamvis etiam per mancipationem constitui possit eo quod in mancipanda proprielate detrahi potest:4 non ehim ipse ususfructus mancipatur, sed cum in mancipanda proprietate deducatur, eo fit, ut apud alium ususfructus, apud alium proprietas sit! (§ 34.) Hereditas quoque in iure cessionem tantum recipil. (§ 35.) Nam si is ad quem ab inlestato legitimo

libram geritur. idque necti dieitur. quo in genere sunt haec: testamenti factio, nexi dando, nexi liberando. Nexum aes apud antiquos dicebatur pecunia quae per nexum obligatnr.

a) de in iure ceaaione rernm incorporaliuin vid. Ulp. XIX. § 11—15. Gai III. 86. fragm. Vatic. § 46. (fr. 20. § 1. fr. 21. 27. § 1. D. de serv. praed. urb. 8. 2.)

b) cf. Inst. II. 4. § 3. Panl. III. 6. § 28—31. fr. 66. D. de iure dotium (23. 3.)

c) cf. Inst. II. 4. § 1. II. 3. § 4. Gaius libro II. rer. qnot. interpolatus in fr. 3. pr. D. de usufr. (7. 1.): sine testamento autem si quis velit usumfructum constituere, paetionibus et stipulationibus id efficere potest.

d) Fanl. in Vatic. fragm. § 47: Per manciputionem deduci ususfructus potest, non etiam transferri. Per do lego legatum et per in iure cessionem et deduci et dari potest. Item potest constitui et familiae erciscundac vel communi dividundo iudicio legitimo. In re nec mancipi per traditionem deduci ususfructus non potest; nec in homine, si peregrino tradatur: civili enim actione constitui potest, non traditionc quae iuris gentium est.

iure pertinel hereditas, in iure eam alii ante adilionem cedat, id est ante quam heres extiterit, proinde fit heres is cui in iure cesserit, ac si ipse per iegem ad hereditatem vocatus esset: post obligationem* vero si cesserit, nihilominus ipse heres permanet et ob id creditoribus tenebitur, debita vero pereunt, eoque modo debitores hereditarii lucrum faciunt; corpora vero eius hereditatis perinde transeunt ad eum cui cessa est hereditas, ac si ei singula in iure cessa fuissent. (§ 36.) Testamento autem scriptus heres ante aditam quidem hereditatem in iure cedendo eam alii nihil agil; postea vero quam adierit si cedat, ea accidunt quae proxime diximus de eo ad quem ab intestato legitimo iure pertinet hereditas, si post obligationem in iure cedat. (§ 37.) Idem et de necessariis heredibus diversae scholae auctores existimant, quod nihil videtur interesse utrum aliquis adeundo hereditatem fiat heres, an invitus existat: quod quale sit, suo loco px is2] apparebit. sed nostri praeceptores putant nihil agere necessarium heredem, cum in iure cedat hereditatem. (§ 38.) Obligationes quoquo modo contractae nihil eorum recipiunt. nam qudd mihi ab aliquo debetur, id si velim tibi deberi, nullo eorum modo quibus res corporales ad alium transferuntur id efficere possum; sed opus est, ut iubente rne tu ab eo stipuleris: quae res efficit, ut a me liberetur et incipiat tibi teneri: quae dicitur novatio obligationis. (§ 39.) Sine hac vero novatione non poteris tuo nomine agere, sed debes ex persona mea quasi cognitor aut procurator meus experiri.

§ 40. Sequitur ut admoneamus apud pereerinos quidem unum esse dominium: nam aut dominus quisque est, aut dominus non intellegitur. "Quo iure etiam populus Romanus olim utebatur: aut enim ex iure Quiritium unusquisque dominus erat, aut non intellegebatur dominus. sed postea divisionem accepit dominium. ut alius possit esse ex iure Quiritium dominus, alius in bonis habere.* (§ 41.) nam si tibi rem mancipi neque mancipa

*) Sic Cod. Ver. — GoeBchen hic et § 36. in fine mavult adtiionem. Sed illud „obligare se heredilati" etiam in Digestis uBitatissimum est. De re cf. Ulp. XIX. 12—14. et Qai III. 86—87.

a) de duplici civium Rom. dominio cf. Gai I. 54. 35. 167. II. 88. III. 166. Theophilus ad Inst. I. 6. (in bonis, bonitarius ex iure Quirtiium.) De traditione rerum mancipi Gai U. (26.) 204. III. 80. IV. 36. Dlp. I. 16. coll. XIX. 7.

vero neque in iure cessero, sed tantum tradidero,
in bonis quidem tuis ea res efficitur, ex iure
Quiritium vero mea permanebit, donec tu eani
possidendo usucapias: semel enim impleta usu-
capione proinde pleno iure incipit, id est et in
bonis et ex iure Quiritium
tua res esse, ac si ea manci-
pata vel in iure cessa esset.
(§ 42.) Usucapio autem* mo-
bilium quidem rerum anno
completur, fundi vero et
aedium biennio; et ita lege
Xii tabularum cautum est.

§ 43. Ceterum etiam earum rerum usucapio nobis competit quae non a doinino nobis traditae fuerint, sive mancipi sint eae res sive nec mancipi, si modo eas bona lide acceperimus,. cum credercmus eum qui traderet dominum esse. (§ 44.) Quod ideo receptum videtur, ne rerum dominia diutius in incerlo essent: cum sufliceret domino ad inquirendam rem suam anni aut biennii spatium, quod tempus ad usucapionem possessori tributum est.

§ 45. Sed aliquando etiainsi maxime quis bona flde alienam rem possideat, non tamen illi usucapio procedit, velut si qui rcm furtivam aut vi possessam possideat; nam furtivam lex xn tabularum usucapi prohibet, vi possessam lex Iulia et Plautia. (§ 46.) Item provincialia praedia usucapionem non recipiunt. (§ 47.) Item olim mulieris quae in agnatorum tutcla erat res mancipi usucapi non poteraut,0 praeterquam si ab ipsa tutore auctore traditae essent: idque ita lege Xii tabularuin cautum

Tit. VI. DB U8UCAPIONIBUS BT LONGI TEM-
POIUS POSSESSIONIBUS.

Iure civili constitutum fuerat, ut qui bona
lide ab co qui dominus non erat, cum credi-
derit eum dominum esse, rem emerit vel ex
donatione aliave qua iusta causa acceperit, is
eam rem, si mobilis erat, anno ubique, si im-
mobilis, biennio tantum in Italico solo usuca-
piat, ne rerum dominia in incerto essent. Et
cum hoc placitum erat, putantibus antiquiori-
bus dominis suflicere ad inquirendas res suas
praefata tempora, nobis melior sententia rese-
dit, ne domini maturius suis rebus defrauden-
tur ncque certo loco beneficium hoc conclu-
datur. et ideo constitutionem super hoc pro-
mulgavimus,* qua cautum est, ut res quidem
mobiles per triennium usucapiantur, immobiles
vero per longi temporis possessionem (id est
inter praesentes decennio, inter absentes vi-
giuti annis) usucapiantur, et his modis non
sohun in Italia, sed in omni terra quae nostro
imperio guberuatur, dominium rerum iusta
causa possessionis praecedente adquiratur.

§ 1. Sed aliquando etiamsi maxime quis bona fide rem possederit, non tamen illi usucapio ullo tempore procedit, veluti si quis liberum homiuem vel reni sacram vel religiosam vel scrvum fugitivum bpossideat. (§ 2.) Furtivae quoque res et quae vi possessae sunt, nec si praedicto longo tempore hona fldc possessae fuerint, usucapi possunt. nam furtivarum rerura lex duo

*) c. 1. C. de uauc. transforni. (7. 31.) cf. c. 12. C. de pniescr. X. (7. 33.)

a) de uaucapione vide etiam Gai II. 64. 204. Ulp. XIX. 8. Gai fr. 1. Modest. fr. 3. D. de nsncap. (41. 3.)

b) fr. 60. D. dc furtas (47. 2.) ccterum cf. Gai fr. 9. D. de UBiicap. (41. 3.)

c) cf. Gai I. 192. Cic. ad Att. I. 5: id mirabamur te ignorare de tutcla }egitima in qua dicitur esse puella nihil usucapi posse. p. Flucc. 34: usu non potuit Nihil enim potest de tutela legitima sine omnium tutorum auctoritate deminui.

[ocr errors]

erat. (§ 48.) Item liberos homines et res sacras et religiosas usucapi nou posse manifestum est

§ 49. Quod ergo vulgo dicitur furtivarum rerum et vi possessarum usucapionem per legem [xu tabularum] prohibitam esse, non eo pertinet, ut ne ipse fur quive per vim possidel, usucapere possit (nam huic alia ratiooe usucapio non competit, quia scilicet mala lide possidet); sed nec ullus alius, quamquam ai> eo bona fide emerit, usucapiendi ius babeat. (§ 50.) Unde in rebus mobilibus non facile procedit, ut bonae ftdei possessori usucapio coropelat, quia qui alienam rem vendidit et tradidit furtum committit; idemque accidit, etiam si ex alia causa tradatur. Sed tamen hoc aliquaudo aliter se habet.* nam si heres rcm defuucto commodatam aut locatam vel apud eum depositam, existimans eam esse hereditariam, vendiderit aut donaverit, furtum non commitlit. item si is ad quem ancillae ususfructus perti net, parttim etiam suum esse credens vendiderit aut donaverit, furtum non committit; /iirtum enim sine affectu furandi non committitur. aliis quoque modis accidere potest, ut quis sine vitio furti rem alienam ad aliquem transferal et efficiat, ut a possessore usucapialur. (§ 51.) Fundi quoque alieni potest aliquis «ine vi possessionem nancisci, quae vel ex negligenlia domini vacet, vel quia dominus sine successore decesserit vel longo tempore afuerit: quam si ad alium bona (ide accipientem transtulerit, poferit usucapere possessor; et quamvis ipse qui vacantem possessionem nactus est, intellegat alienum esse fundom, tamen nihil hoc

decim tabularura et lex Atinia inhibel usucapionem; vi possessarum lex lulia et Platttia. § 3. Quod autein dictum est furtivarum et vi possessarum rerum usucapionem per Iegem prohibitam esse, non eo pertinet, ut ne ipse fur quive per vim possidet usucapere possit (nam his alia ratione usucapio non competit, quia scilicet male fide possident); sed ne ullus alius, quamvis ab eis bona fide emerit vel ex alia causa acceperil, usucapiendi ius habet. Unde in rebus mobilibus non facile procedit, ut bonae fidei possessori usucapio competat. nam qui alienam rem vendidit vel ex alia causa tradidit furtum eius committit. (§ 4.) Sed tamen id aliquando aliter se habet.a nam suheres rem defuncto commodatam aul locatam vel apud eum deposilam, existimans hereditariam esse, bona fide accipienti vendiderit aut donaverit aut dotis nomine dederit, quin is qui acceperit usucapere possit dubium nou est, quippe ea res in furti vitium non ceciderit, cum utique heres qui bona (ide tamquam suam alienaverit furtum non committit. (§ 5.) Item si is ad quem ancillae ususfructus pertinet, parlum suum esse credens, vendiderit aut donaverit, furtum non committit: furtum enim sine affectu furandl non committitur. (§ 6.) Aliis quoque modis accidere potest, ut quis sine vilio furti rem alienam ad aliquem transferat et efficiat, ut a possessore usucapiatiir. (§ 7.) Quod autem ad eas res quae solo continenlur expeditius procedit. ul si quis loci vacantis possessionem propter absentiam aut negligentiam domini, aut quia sine successore decesserit, sine vi nanciscatur. qui quamvis ipse mala iide possidet (quia intellegit se alienum fundum occupasse), tamen si aUi bona fide accipienti tradiderit, poterit ei longa possessione res adquiri, quia neque furti

[ocr errors]
« PreviousContinue »