Page images
PDF
EPUB

§ 28. Incorporales res traditionem non recipere manifestum est. (§ 29.) Sed iura praediorum urbanorum in iure cedi tantum possunt; rusticorum vero etiam mancipari possunt. (§ 30.) Ususfructus in iure cessionem tantum recipit. Nam dominus proprietatis alii usumfructum in iure cedere potest, ut ille usumfructum habeat, et ipse nudam proprietatem retineat. Ipse usufructuarius in iure cedendo domino proprietatis usumfructum efficit, ut a se discedat et convertatur in proprietatem. alii vero in iure cedendo nihilo minus ius suum retinet: creditur enim ea cessione nihil agi. (§ 31.) Sed haec scilicet in Italicis praediis ita sunt, quia et ipsa praedia mancipationem et in iure cessionem recipiunt. alioquin in provincialibus praediis sive quis usumfructum sive ius eundi, agendi, aquamve ducendi, vel altius tollendi aedes, aut non tollendi, ne luminibus vicini officiatur ceteraque similia iura constituere velit, pactionibus et stipulationibus id efficere potest; quia ne ipsa quidem praedia mancipationem aut in iure cessionem recipiunt. (§ 32.) Sed cum ususfructus et hominum et ceterorum animalium constitui possit, intellegere debemus horum usumfructum etiam in provinciis per in iure cessionem constitui posse. (§ 33.) Quod autem diximus usumfructum in iure cessionem tantum recipere, non est temere dictum, quamvis etiam per mancipationem constitui possit eo quod in mancipanda proprietate detrahi potest: non enim ipse ususfructus mancipatur, sed cum in mancipanda proprietate deducatur, eo fit, ut apud alium ususfructus, apud alium proprietas sit. (§ 34.) Hereditas quoque in iure cessionem tantum recipit. (§ 35.) Nam si is ad quem ab intestato legitimo

d

с

libram geritur. idque necti dicitur. quo in genere sunt haec: testamenti factio, nexi dando, nexi liberando. Nexum aes apud antiquos dicebatur pecunia quae per nexum obligatur.

a) de in iure cessione rerum incorporalium vid. Ulp. XIX. § 11-15. Gai III. 85. fragm. Vatic. § 45. (fr. 20. § 1. fr. 21. 27. § 1. D. de serv. praed. urb. 8. 2.) b) cf. Inst. II. 4. § 3. Paul. III. 6. § 28-31. fr. 66. D. de iure dotium (23. 3.) c) cf. Inst. II. 4. § 1. II. 3. § 4. Gaius libro II. rer. quot. interpolatus in fr. 3. pr. D. de usufr. (7. 1.): sine testamento autem si quis velit usumfructum constituere, pactionibus et stipulationibus id efficere potest.

d) Paul. in Vatic. fragm. § 47: Per mancipationem deduci ususfructus potest, non etiam transferri. Per do lego legatum et per in iure cessionem et deduci et dari potest. Item potest constitui et familiae erciscundae vel communi dividundo iudicio legitimo. In re nec mancipi per traditionem deduci ususfructus non potest; nec in homine, si peregrino tradatur: civili enim actione constitui potest, non traditione quae iuris gentium est.

iure pertinet hereditas, in iure eam alii ante aditionem cedat, id est ante quam heres extiterit, proinde fit heres is cui in iure cesserit, ac si ipse per legem ad hereditatem vocatus esset: post obligationem* vero si cesserit, nihilominus ipse heres permanet et ob id creditoribus tenebitur, debita vero pereunt, eoque modo debitores hereditarii lucrum faciunt; corpora vero eius hereditatis perinde transeunt ad eum cui cessa est hereditas, ac si ei singula in iure cessa fuissent. (§ 36.) Testamento autem scriptus heres ante aditam quidem hereditatem in iure cedendo eam alii nihil agit; postea vero quam adierit si cedat, ea accidunt quae proxime diximus de eo ad quem ab intestato legitimo iure pertinet hereditas, si post obligationem in iure cedat. (§ 37.) Idem et de necessariis heredibus diversae scholae auctores existimant, quod nihil videtur interesse utrum aliquis adeundo hereditatem fiat heres, an invitus existat: quod quale sit, suo loco [II. 152] apparebit. sed nostri praeceptores putant nihil agere necessarium heredem, cum in iure cedat hereditatem. (§ 38.) Obligationes quoquo modo contractae nihil eorum recipiunt. nam quod mihi ab aliquo debetur, id si velim tibi deberi, nullo eorum modo quibus res corporales ad alium transferuntur id efficere possum; sed opus est, ut iubente me tu ab eo stipuleris: quae res efficit, ut a me liberetur et incipiat tibi teneri: quae dicitur novatio obligationis. (§ 39.) Sine hac vero novatione non poteris tuo nomine agere, sed debes ex persona mea quasi cognitor aut procurator meus experiri.

§ 40. Sequitur ut admoneamus apud peregrinos quidem unum esse dominium: nam aut dominus quisque est, aut dominus non intellegitur. Quo iure etiam populus Romanus olim utebatur: aut enim ex iure Quiritium unusquisque dominus erat, aut non intellegebatur dominus. sed postea divisionem accepit dominium, ut alius possit esse ex iure Quiritium dominus, alius in bonis habere. (§ 41.) nam si tibi rem mancipi neque mancipa

*) Sic Cod. Ver. Goeschen hic et § 36. in fine mavult aditionem. Sed illud ,,obligare se hereditati" etiam in Digestis usitatissimum est. De re cf. Ulp. XIX. 12-14. et Gai III. 85-87.

a) de duplici civium Rom. dominio cf. Gai I. 54. 35. 167. II. 88. III. 166. Theophilus ad Inst. I. 5. (in bonis, bonitarius ex iure Quiritium.) De traditione rerum mancipi Gai II. (26.) 204. III. 80. IV. 36. Ulp. I. 16. coll. XIX. 7.

Tit. VI. DE USUCAPIONIBUS ET LONGI TEM

vero neque in iure cessero, sed tantum tradidero,
in bonis quidem tuis ea res efficitur, ex iure
Quiritium vero mea permanebit, donec tu eam
possidendo usucapias: semel enim impleta usu-
capione proinde pleno iure incipit, id est et in
bonis et ex iure Quiritium
tua res esse, ac si ea manci-
pata vel in iure cessa esset.
(§ 42.) Usucapio autema mo-
bilium quidem rerum anno
completur, fundi vero et
aedium biennio; et ita lege
XII tabularum cautum est.

§ 43. Ceterum etiam earum rerum usucapio nobis competit quae non a domino nobis traditae fuerint, sive mancipi sint eae res sive nec mancipi, si modo eas bona fide acceperimus,, cum crederemus eum qui traderet dominum esse. (§ 44.) Quod ideo receptum videtur, ne rerum dominia diutius in incerto essent: cum sufficeret domino ad inquirendam rem suam anni aut biennii spatium, quod tempus ad usucapionem possessori tributum est.

PORIS POSSESSIONIBUS.

Iure civili constitutum fuerat, ut qui bona fide ab eo qui dominus non erat, cum crediderit eum dominum esse, rem emerit vel ex donatione aliave qua iusta causa acceperit, is eam rem, si mobilis erat, anno ubique, si immobilis, biennio tantum in Italico solo usucapiat, ne rerum dominia in incerto essent. Et cum hoc placitum erat, putantibus antiquioribus dominis sufficere ad inquirendas res suas praefata tempora, nobis melior sententia resedit, ne domini maturius suis rebus defraudentur neque certo loco beneficium hoc concludatur. et ideo constitutionem super hoc promulgavimus,* qua cautum est, ut res quidem mobiles per triennium usucapiantur, immobiles vero per longi temporis possessionem (id est inter praesentes decennio, inter absentes viginti anuis) usucapiantur, et his modis non solum in Italia, sed in omni terra quae nostro imperio gubernatur, dominium rerum iusta causa possessionis praecedente adquiratur. § 45. Sed aliquando etiamsi maxime quis bona fide alienam rem possideat, non tamen illi usucapio procedit, velut si qui rem furtivam aut vi possessam possideat; nam furtivam lex xi tabularum usucapi prohibet, vi possessam lex Iulia et Plautia. (§ 46.) Item provincialia praedia usucapionem non recipiunt. (§ 47.) Item olim mulieris quae in agnatorum tutela erat res mancipi usucapi non poterant, praeterquam si ab ipsa tutore auctore traditae essent: idque ita lege XII tabularum cautum

[ocr errors]

§ 1. Sed aliquando etiamsi maxime quis bona fide rem possederit, non tamen illi usucapio ullo tempore procedit, veluti si quis liberum hominem vel rem sacram vel religiosam vel servum fugitivum possideat. (§ 2.) Furtivae quoque res et quae vi possessae sunt, nec si praedicto longo tempore bona fide possessae fuerint, usucapi possunt. nam furtivarum rerum lex duo

*) c. 1. C. de usuc. transform. (7. 31.) ef. c. 12. C. de praescr. X. (7. 33.) a) de usucapione vide etiam Gai II. 54. 204. Ulp. XIX. 8. Gai fr. 1. Modest. fr. 3. D. de usucap. (41. 3.)

b) fr. 60. D. de furtis (47. 2.) ceterum cf. Gai fr. 9. D. de usucap. (41. 3.) c) cf. Gai I. 192. Cic. ad Att. I. 5: id mirabamur te ignorare de tutela legitima in qua dicitur esse puella nihil usucapi posse. p. Flacc. 34: usu non potuit Nihil enim potest de tutela legitima sine omnium tutorum auctoritate deminui.

erat. (§ 48.) Item liberos homines et res sacras et religiosas usucapi non posse manifestum est.

§ 49. Quod ergo vulgo dicitur furtivarum rerum et vi possessarum usucapionem per legem [x tabularum] prohibitam esse, non eo pertinet, ut ne ipse fur quive per vim possidet, usucapere possit (nam huic alia ratione usucapio non competit, quia scilicet mala fide possidet); sed nec ullus alius, quamquam ab eo bona fide emerit, usucapiendi ius habeat. (§ 50.) Unde in rebus mobilibus non facile procedit, ut bonae fidei possessori usucapio competat, quia qui alienam rem vendidit et tradidit furtum committit; idemque accidit, etiam si ex alia causa tradatur. Sed tamen hoc aliquando aliter se habet. nam si heres rem defuncto commodatam aut locatam vel apud eum depositam,

existimans

decim tabularum et lex Atinia inhibet usucapionem; vi possessarum lex Iulia et Plautia.

§ 3. Quod autem dictum est furtivarum et vi possessarum rerum usucapionem per legem prohibitam esse, non eo pertinet, ut ne ipse fur quive per vim possidet usucapere possit (nam his alia ratione usucapio non competit, quia scilicet male fide possident); sed ne ullus alius, quamvis ab eis bona fide emerit vel ex alia causa acceperit, usucapiendi ius habet. Unde in rebus mobilibus non facile procedit, ut bonae fidei possessori usucapio competat. nam qui alienam rem vendidit vel ex alia causa tradidit furtum eius committit. (§ 4.) Sed tamen id aliquando aliter se habet. nam si.heres rem defuncto commodatam aut locatam vel apud eum depositam, existimans hereditariam esse, bona fide accipienti vendiderit aut donaverit aut dotis nomine dederit, quin is qui acceperit usucapere possit dubium non est, quippe ea res in furti vitium non ceciderit, cum utique heres qui bona fide tamquam suam alienaverit furtum non committit. (§ 5.) Item si is ad quem ancillae ususfructus perti- ad quem ancillae ususfructus pertinet, partum etiam suum esse credens vendiderit aut donaverit, furtum non committit; furtum enim sine affectu furandi non committitur. aliis quoque modis accidere potest, ut quis sine vitio furti rem alienam ad aliquem transferat et efficiat, ut a possessore usucapiatur. (§ 51.) Fundi quoque alieni potest aliquis sine vi possessionem nancisci, quae vel ex negli gentia domini vacet, vel quia dominus sine successore decesserit vel longo tempore afuerit: quam si ad alium bona fide accipientem transtulerit, poterit usucapere possessor; et quamvis ipse qui vacantem possessionem nactus est, intellegat alienum esse fundum, tamen nihil hoc

eam esse hereditariam, vendiderit aut donaverit, furtum non committit. item si is

net, partum suum esse credens, vendiderit aut donaverit, furtum non committit: furtum enim sine affectu furandi. non committitur. (§ 6.) Aliis quoque modis accidere potest, ut quis sine vitio furti rem alienam ad aliquem transferat et efficiat, ut a possessore usucapiatur. (§ 7.) Quod autem ad eas res quae solo continentur expeditius procedit. ut si quis loci vacantis possessionem propter absentiam aut negligentiam domini, aut quia sine successore decesserit, sine vi nanciscatur. qui quamvis ipse mala fide possidet (quia intellegit se alienum fundum occupasse), tamen si alii bona fide accipienti tradiderit, poterit ei longa possessione res adquiri, quia neque furti

a) cf. Gai fr. 36. 37. 38. D. de usurp. (41. 3.)

bonae fidei possessori ad usucapionem nocet, cum inprobata sit eorum sententia qui putaverint furtivum fundum fieri posse.

1) Iust. c. 11. C. unde vi.

2) cf. fr. 24. § 1. fr. 4. § 6. D. de

usurp.

3) cf. fr. 18. D. eod.

4) cf. fr. 27. D. eod.

fr. 2. pr. 11. D. pro emtore.

a

vum neque vi possessum accepit; abolita est enim quorundam veterum sententia, existimantium etiam fundi locive furtum fieri, et eorum [utilitati] qui res soli possident principalibus constitutionibus' prospicitur, ne cui longa et indubitata possessio auferri debeat. (§ 8.) Aliquando etiam furtiva vel si possessa res usucapi potest; veluti si in domini potestatem reversa fuerit. tum enim vitio rei purgato procedit eius usucapio. (§ 9.) Res fisci nostri usucapi non potest. Sed Papinianus scripsit bonis vacantibus fisco nondum nuntiatis bona fide emptorem sibi traditam rem ex his bonis usucapere posse; et ita divus Pius et divi Severus et Antoninus rescripserunt. (§ 10.3) Novissime sciendum est rem talem esse debere, ut in se non habeat vitium, ut a bona fide emptore usucapi possit, vel qui ex alia iusta causa possidet.

§ 11.4 Error autem falsae causae usucapionem non parit. veluti si quis, cum non emerit, emisse se existimans, possideat; vel cum ei donatum non fuerat, quasi ex donatione possideat. § 52. Rursus ex contrario accidit, ut qui sciat alienam rem se possidere usucapiat: velut si rem hereditariam cuius possessionem heres nondum nactus est, aliquis possederit; nam ei concessum est usucapere, si modo ea res est quae recipit usucapionem. quae species possessionis et usucapionis pro herede vocatur. (§ 53.) Et in tantum haec usucapio concessa est, ut et res quae solo continentur anno usucapiantur. (§ 54.) Quare autem hoc casu etiam soli rerum annua constituta sit usucapio, illa ratio est, quod olim rerum hereditariarum possessione velut ipsae hereditates usucapi credebantur, scilicet anno. lex enim xi tabularum soli quidem res biennio usucapi iussit, ceteras vero anno ergo hereditas in ceteris rebus videbatur esse, quia soli non est, quia neque corporalis est: et quamvis postea creditum sit ipsas hereditates usucapi non posse, tamen in omnibus rebus hereditariis, etiam quae solo tenentur, annua usucapio remansit. (§ 55.) Quare autem omnino tam inproba possessio et usucapio

a) de usucapione pro herede cf. Gai III. 201. Cic. pro Flacco c. 34. ad Att. I. ep. 5. de Legg. II. 19. 20. Seneca de benef. VI. 5 c. 4. C. VII. 34. coll.c. 1. 2. C. de usuc. pro herede (7. 29.) et fr. 29. fr. 32. § 1. D. de usurp. (41. 3.)

« PreviousContinue »