Page images
PDF

§ 12. *Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam incorporales. (§ 13.) Corporales hae sunt quae tangi possunt, veluti fundus, liomo, vestis, aurum, argentum et denique aliae res innumerabiles. (§ 14.) Inc.orporato sunt quae tangi non possunt: qualia sunt ea quae iure consistunt, sicut hereditas, ususfructus, obligationes quoquo modo contraclae. nec ad rem vertinet, quod in hereditate res corporales conWnentwr; nam et fructus qui ex fundo percipiuntur corporales sunt, et quod ex. aliqua obligatione nobis debetur, id plerumque corporafe est, veluti fundus, homo, pecunia: nam ipsum ius successionis, et ipsum ius utendi fruendi, et ipsum ius obligationis incorporale est. eodem numero sunt et iura praediorum urbanorum et rusticorum.** Praediorum urbanorum iura sunt velut ius altius tollendi aedes et offieiendi luminibus vicini aedtum, aut non extollendi, ne luminibus vicini ofGciatur. item fluminum et stilicidiorum ius, id est, ut vicinus flumen vel stilicidium in aream vel in aedes suas recipiat; item cloacae immittendae et luminum immittendorum.

Tit. II. DE REBUS INCORPORAMBUS.

Quacdam praeterea res corporales sunt, quaedam incorporales. (§ 1.) Corporales hae sunt quae sui natura tangi possunt, veluti fundus, homo, vestis, aurum, argentum et denique aliae res innumerabiles. (§ 2.) Incorporales autem sunt quae tangi non possunt: qualia sunt ea quac in iure consislunt, sicut hereditas, ususfructus, obligationes quoquo modo contractae. nec ad rem pertinet, quod in hereditate res corporales conlinentur; nam et frilctus qui ex fundo percipiunlur corporales sunt, et id quod ex aliqua obligatione nobis debetur plerumque corporale est, veluti fundus, homo, pecunia: nam ipsum ius hereditatis, et ipsum ius utendi fruendi, et ipsum ius obligationis, incorporale est. (§ 3.) eodem numero sunt iura praediorum urbanorum et rusticorum, quae etiam servitutes vocantur.

reram div. (1. 8.) fr. 3. § 17. D. de re militari. (49. 16); de rebus humani iuris Inst. II. 1. pr. §§ 1—6. aupra.

*) §§ 12—14 supplendae e Gai fr. 1. § 1. D. de rerum divisione (1. 8.) De rebus incorporalibus vid. Gai II. 17. 28. 34. 38. III. 83. IV. 3. Cic. Topic. c. 5. Definitionum duo sunt genera prima: unum earum rerum quae sunt, alterum earum rerum quae intelliguntur. Esse ea dico quae cerni tangive possunt, ut fundum, aedes, parietem, stillicidium, mancipium, pecudem, supellectilem, penus, cetera. Non esse rursus ea dico quae tangi demonstrarive non possunt: ut si usucapionem, si tutelam, si gentem, si adgnationem definias, quarum rerum nullum subest quasi corpus: est tamen quaedam conformatio insignita et impressa intelligentia, quam notionem voco.

**) Cod.Ver. pag. 67, ter scripta, paucos tantummodo versus exhibet. Lineaes ex vel septem e Dig. supplendae sunt ut snpra inde a verbis: et id quod ex aliqua oblig. Quae porro sequuntur recepi ex Kruegeri coniect. adhibitis Inst. et Gai Epit. II. 1. § 3. his verbis: Incorporalia etiam sunt iura praediorum urbanorum vel rusticorum. Praediorum urbanorum iura sunt stillicidia, fenestrae, cloacae, altius erigendae domus aut non erigendae, et luminum, ut ita quis fabricet, ut vicinae domui lumen non tollat. Praediorum vero rusticorum iura sunt via, vel iter, per quod pecus aut animalia debeant ambulare vel ad aquam duci, et aquaeductus: quae similiter incorporalia sunt. Haec iura tam rusticorum quam urbanorum praediorum servitutes appellantur. (Gai II. 31.) Seqnitur de rebus mancipi disquisitio infra pag. 66. (§ 14»)

praediorum rusticorum iura sunt velut via iter actus, item pecoris ad aquam adpulsus, item ius aquae ducendae. Haec iura tam rusticorum quam urbanorum praediorum servitutes vocantur.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

Tit. III. DE SERVITUTIBUS.

1 Rusticorum praediorum iura sunt haec: iter, actus, via, aquaeductus. Iter est ius eundi ambulandi hominis, non etiam iumentum agendi vel vehiculum; actus est ius agendi vel iumentum vel vehiculum. itaque qui iler habet, actum non habet; qui actum habet, et iler habet eoque uti potest etiam sine iumento. Via est ius eundi et agendi et ambulaudi: nam et iter et actum in se via continet. Aquaeductus est ius aquae ducendae per fundum alienum. (§ 1.*) Praediorum urbanorum sunt servitutes quae aedificiis inhaerent, ideo urbanorum praediorum dictae, quoniam aedificia omnia urbana praedia appellantur, etsi in villa aedificata sunt. Item praediorum urbanorum servitutes sunt hae: ut vicinus onera vicini suslineat; ut in parietem eius Iiceat vicino tignum immittere; ut stillicidium vel flumen recipiat quis in aedes suas vel in aream [vel in cloacam] vel non recipiat; et ne allius toUat quis aedes suas, ne Iuminibus vicini officialur. (§ 2.*) In rusticorum praediorum servitutes quidam computari recte putant aquae haustum, pecoris ad aquam adpulsum, ius pascendi, calcis coquendae, arenae fodiendae.

§ 3.3 Ideo autem hae servitules praediorum appellantur, quoniam sine praediis constitui non possunt. nemo enim potest servitutem acquirerc urbani vel rustici praedii, nisi qui habet praedium; nec quisquam debere, nisi qui habet praedium. (§ 4.4) Si quis velit vicino aliquod ius constituere, pactionibus atque stipulationibus id efficere debet. Potest5 etiam in testamento quis heredem suum damnare ne altius tollat aedes suas, ne luminibus aedium vicini officiat: vel ut patiatur eum tignum in parietem immittere vel stillicidium haberc; vel ut patiatur eum per fundum ire, agere, aquamve ex eo ducere.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

(§ l.1) Ususfructus a proprietate separationem recipit, idque plurimis modis accidit. ut ecce si quis alicui usumfructum legaverit: nam heres nudam habet proprietatem, legatarius usumfructum; et conlra, si fundum legaverit deducto usufructu, legatarius nudam habet proprietatem, heres vero usumfructum; item alii usumfruclum, alii deducto eo fundum legare potest. Sine testamento vero si quis velit alii usumfructum constituere, pactionibus et stipulationibus id efflcere debet.2 Ne tamen in universum inutiles essent proprietates, semper abscedente usufructu, placuit certis modis extingui usumfructum et ad proprietatem reverti. (§ 2.8) Constituitur autem ususfructus non tantum in fundo et aedibus, verum etiam in servis et iumentis ceterisque rebus, exceptis his quae ipso usu consumuntur. Nam eae [res] neque naturali ratione neque civili recipiunt usumfructum. quo numero sunt vinum, oleum, frumentum, veslimenla. quibus proxima est pecunia numerata: namque in ipso usu adsidua permutatione quodammodo extinguitur. Sed utilitatis causa senatus censuit4 posse etiam earum rerum usumfruclum constitui, ut tamen eo nomine heredi utiliter caveatur. itaque si pecuniae ususfructus legatus sit, ita dalur legatario, ut eius fiat, et legatarius satisdat [al. satisdet] heredi de tanta pecunia restituenda, si morietur aut capite mintietur. ceterae quoque res ita traduntur legatario, ut eius tiant: sed aestimalis his satisdatur, ut si morietur aul capite minuetur, tanta pecunia restituatur quanti eae fuerint aestimatae. Ergo senatus non fecit quidem earum rerum usumfructum, nec enim poterat: sed per cautionem quasi usumfructum constituit. (§ 3.5) Finitur autem ususfructus morte fructuarii et duabus capitis deminulionibus, maxima et media, et non utendo per modum et tempus. quae omnia nostra statuit constitutio.6 Item finitur ususfructus, si domino proprietatis ab usufructuario cedatur (nam extraneo cedendo nihil agilur7); vel ex contrario si fructuarius proprielatem rei adquisierit, quae res consolidatio appellalur. Eo amplius constat, si aedes incendio consumptae fuerint vel etiam terrae motu, aul vitio suo corruerint, extingui usumfructum, el ne areae quidem usumfructum deberi. (§ 4.) Cum autem finitus fuerit ususfructus, revertitur scilicet ad proprietatem, et ex eo tempore nudae

5

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

propiietatis dominus incipit plenam habere in rc potestatein.

Tit. V. DE U8U ET HABITATIONE.

'Iisdem istis modis quibus ususfructus conslituitur, etiam nudus usus constitui solet; iisdemquc illis modis finitur, quibus et ususfriiclus desinit. (§ l.2) Minus autem scilicet iuris in usu est quam in usufructu. Namque is qui fundi nudum usum habet nihil ullerius habere intellegitur, quam ut oleribus, pomis, floribus, foeno, stramentis, lignis ad usum cottidianum utatur; in eoque fundo hactenus ei morari licet, ut neque domino fundi molestus sit, neque his per quos opera rustica fiunt impedimeuto sit; nec ulli alii ius quod habet aut vendere aut locare aut gratis coucedere potest, cum is qui usumfructum habet potest haec omnia facere. (§ 2.s) Item is qui aedium usum habet hactenus iuris habere intellegitur, ut ipse tantum habilet, nec hoc ius ad alium transferre potest, et vix receptum videtur, ut hospitem ei recipere liceat. et cum uxore sua liberisque suis, item libertis, nec non aliis liberis personis quibus non minus quam servis utitur, habitandi ius habeat, et convenienter si ad mulierem usus aedium pertineat, cum marito habitare liceat. (§ 3.*) Item is ad quem servi usus pertinet ipse tantum operis atque ministerio eius uli potest; ad alium vero nullo modo ius suum transferre ei concessum est. Idem scilicet iuris est et in iuraento. (§ 4.5) Sed si pecoris vel ovium usus legatus fuerit, neque lacte neque agnis neque lana utetur usuarius, quia ea in fructu sunt. plane ad stercorandum agrum suum pecoribus uti potesL

§ 5.6 Sed si cui habitatio lcgata sive aliquo modo constituta sit, neque usus videtur neque ususfructus, sed quasi proprium aliquod ius. quam babitationem habentibus propter rerum ulilitatem, secundum Marcelli sententiam, nostra decisione7 promulgata permisimus non solum in ea degere, sed etiam aliis locare.

§ 6. Haec de servitutibus et usufructu et usu el habitatione dixisse sufficiat. de hereditate autem et de obligationibus suis locis proponemus. — Exposuimus summatim8 quibus modis iure gentium res adquiruntur: modo videamus quibtis modis legitimo et civili iure adquiruntur.

(§ 14a.)* Est etiam alia rerum divisio: nam aut mancipi sunt aut nec mancipi. Mancipi sunt, velut fundus in italico solo, iteni aedes in italico solo; item servi et ea animalia, quae collo dorsove domari solent, veluti boves, equi, muli, asini; item servitutes praediorum rusticorum. Nam servitutes praediorum urbanorum nec mancipi sunt. (§ 15.) Item stipendiaria praedia et tributaria nec mancipi sunt. Sed quod diximus, ea animalia, quae domari solent, mancipi esse, quomodo intellegendum sit, quaeritur, quia non statim ut nata sunt domantur. et nostrae quidem scholae auctores statim ut nata sunt. mancipi esse putant: Nerva vero, et iVoculus et cetcri diversae scholae auctores non alitcr ea mancipi esse putant, quam si domita sunl; et si propter niniiam feritatem domari non possunt, tunc videri mancipi esse incipere, cum ad eam aetatem pervenerint, qua domari solent. (§ 16.) Item ferae bestiae nec mancipi sunt, velut ursi, leones, item ea animalia quae fere bestiarum numero sunt, velut elephanti et cameli; et ideo ad rem non pertinet, quod haec animalia etiam collo dorsove domari solent: nam ne nomen quidem eorum animalium illo tempore notum fuit, quo constituebatur quasdam res mancipi esse, quasdam nec mancipi. (§ 17.) Item fere omnia quae incorporalia sunt nec mancipi sunt, exceptis servitutibus praediorum rusticorum; nam eas niancipi csse constat, quamvis sint ex numero rerum incorporalium.

§ 18. Magna autem differentia est* inter mancipi res et nec mancipi. (§ 19.) Nam res nec mancipi ipsa traditione pleno iure alterius fiunt, si modo corporales sunt et ob id recipiunt tradilionem. (§ 20.) Itaque si tibi vestem vel an- r '• ^ ■/•<},

rum vel arnentum tradidero. sive cx venditionis °f > <■ < oi~ti>*> -j^1, > "'■ causa sive ex donationis sive quavis alia ex catisa.

*) Quae in § 14* et 15 desunt supplevi praeeunte Eruegero ad exemplum Ulpiani XIX. 1: Omnes res aut mancipi sunt aut nec mancipi. mancipi sunt praedia in Italico solo, tam rustica, qualis est fundus, quam urbana, qualis domus; item servi et quadrupedes quae dorso collove domantur, velut boves, muli, equi, asini. (cf. Gai I. 120.) Iaidor. Origg. IX. 4. § 45. Mancipium, quidquid manu capi subdique potest, ut homo, equus, ovis. Haec enim animalia statim ut nata sunt mancipium esse dicuntur. Nam et ea quae in bestiarum numero sunt tunc videntur mancipium esse, quando capi sive domari coeperunt. Aliter §§. aupplevit Huschke.

a) cf. Cic. pro Flacco c. 32. § 80: Illud quaero, sintne ista praedia censui censendo; habeant ius civile; sint, necne sint mancipi; subsignari apud aerarium, apud Censoretn possint. Paul. Diac. ex Festo: Censui censendo agri proprie appellan

minii inre civili enumerat Varro de re ruetica II. 10. § 4. (pag. 78 infra) et Ulp. XIX. 2.

[graphic]
« PreviousContinue »