Page images
PDF
EPUB

1) fr. 7. pr. eod. c. 6. C. eod.

2) fr. 3. § 5. fr. 7. § 1. D. c. 2 3. eod.

3) c. 9. C. eod.

4) c. 7. C. cod.

5) fr. 11. D. eod.

6) fr. 7. § 2. 3. eod.

7) fr. 3. § 15. D. eod..

8) ex Ulp. fr. 2. eod.

9) e fr. 5. 6. eod.

10) ex Ulp. fr. 8. eod.

hae solae quae pietatis necessitudine ductae ad hoc procedunt, ut puta mater; nutrix quoque et avia possunt, potest et soror; sed et si qua mulier fuerit, cuius Praetor perpensam pietatem intellexerit non sexus verecundiam egredientis, sed pietate productam non continere iniuriam pupillorum, admittit eam ad accusationem. (§ 4.1) impuberes non possunt tutores suos suspectos postulare; puberes autem curatores suos ex consilio necessariorum suspectos possunt arguere: et ita divi Severus et Antoninus rescripserunt. (§ 5.2) Suspectus est autem qui non ex fide tutelam gerit, licet solvendo est, ut Iulianus quoque rescripsit. Sed et ante quam incipiat gerere tutelam tutor, posse eum quasi suspectum removeri idem Iulianus rescripsit, et secundum eum constitutum est. (§ 6.3) Suspectus autem remotus, si quidem ob dolum, famosus est; si ob culpam, non aeque. (§ 7.4) Si quis autem suspectus postulatur, quoad cognitio finiatur, interdicitur ei administratio, ut Papiniano visum est. (§ 8.5) Sed si suspecti cognitio suscepta fuerit, posteaque tutor vel curator decesserit, extinguitur cognitio suspecti. (§ 9.6) Si quis tutor copiam sui non faciat, ut alimenta pupillo decernantur, cavetur epistola divorum Severi et Antonini, ut in possessionem bonorum eius pupillus mittatur; et quae mora deteriora futura sunt dato curatore distrahi iubentur. ergo ut suspectus removeri poterit qui non praestat alimenta. (§ 10.7) Sed si quis praesens negat propter inopiam alimenta posse decerni, si hoc per mendacium dicat, remittendum eum esse ad Praefectum urbis puniendum placuit, sicut ille remittitur qui data pecunia ministerium tutelae redemit. (§ 11.) Libertus quoque, si fraudulenter gessisse tutelam filiorum vel nepotum patroni probetur, ad Praefectum urbis remittetur puniendus. (§ 12.9) Novissime sciendum est eos qui fraudulentur tutelam vel curam administrant, etiam si satis offerant, removendos a tutela: quia satisdatio propositum tutoris malevolum non mutat, sed dintius grassandi in re familiari facultatem praestat. (§ 13.10) Suspectum enim eum putamus qui moribus talis est, ut suspectus sit: enimvero tutor vel curator, quamvis pauper est, fidelis tamen et diligens, removendus non est quasi suspectus.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

Tit. I. DE RERUM DIVISIONE. § 1. Superiore commentario de Superiore libro de iure personarum iure personarum exposuimus; modo exposuimus; modo videamus de revideamus de rebus: quae vel in no- bus: quae vel in nostro patrimonio stro patrimonio sunt, vel extra no- sunt, vel extra nostrum patrimonium strum patrimonium habentur. habentur. quaedam enim naturali iure § 2. Summa itaque communia sunt omnium, quaedam1 publica, quaedam universitatis, quaedam nullius, pleraque singulorum, quae variis ex causis cuique acquiruntur, sicut ex subiectis apparebit.

rerum divisio in duos articulos diducitur: nam aliae sunt divini iuris, aliae humani.a

1) ex Marc. fr. 2. D. de rer. div. 2) e fr. 2. 4. D. cit.

3) cf. fr. 4. § 1. D. cit.

4) cf. fr. 96. 112. D. de V. S. 5) e Gai fr. 5. D. de rer. div.

6) cf. Gai fr. 5. § 1. cit. cf. Paul. fr. 51. D. de contr. emt.

7) cf. fr. 6. § 1. D. de rer. div.

§ 3. Divini iuris sunt veluti res sacrae et religiosae. (§ 4.) Sacrae sunt quae Diis superis consecratae sunt; religiosae quae

§ 1.2 Et quidem naturali iure communia sunt omnium haec: aër et aqua profluens, et mare, et per hoc litora maris. nemo igitur ad litus maris accedere prohibetur, dum tamen villis et monumentis et aedificiis abstineat, quia non sunt iuris gentium sicut et mare. (2.3) Flumina autem omnia et portus publica sunt. ideoque ius piscandi omnibus commune est in portu fluminibusque. (3.4) Est autem litus maris, quatenus hibernus fluctus maximus excurrit. (4.5) Riparum quoque usus publicus est iuris gentium sicut ipsius fluminis: itaque navem ad eas appellere, funes ex arboribus ibi natis religare, onus aliquid in his reponere, cuilibet liberum est, sicuti per ipsum flumen navigare. sed proprietas earum illorum est quorum praediis haerent: qua de causa arbores quoque in iisdem natae eorundem sunt. (§ 5.6) Litorum quoque usus publicus iuris gentium est, sicut ipsius maris, et ob id quibuslibet liberum est casam ibi imponere in qua se recipiant, sicut retia siccare et ex mari deducere [al. reducere]. proprietas autem eorum potest intellegi nullius esse, sed eiusdem iuris esse, cuius et mare et quae subiacent mari, terra vel harena. (6.7) Universitatis sunt, non singulorum, veluti quae in civitatibus sunt, ut theatra, stadia et similia, et si qua alia sunt communia civitatium.

§ 7. Nullius autem sunt res sacrae et religiosae et sanctae: quod enim divini iuris est id nullius in bonis est. (§ 8.) Sacra sunt quae rite et per Pontifices Deo consecrata sunt, veluti aedes sacrae et dona quae rite ad ministerium

*) §§ 2 et 3 repetuntur in Gai fr. 1. pr. D. de rerum divisione (1. 8.) De re ipsa cf. Gai III. 97. fr. 1. pr. 2. § 1. D. de interd. (43. 1.)

a) Gai Epit. II. 1. § 1: Omnes res aut nostri iuris sunt, aut divini, aut publici. Nostri iuris sunt. quae in proprietate nostra esse noscuntur. Divini iuris sunt ecclesiae, id est templa dei vel ea patrimonia ac substantiae quae ad ecclesiastica iura pertinent. Publici iuris sunt muri, fora, portae etc.

Diis manibus relictae sunt. (§ 5.) Sed sacrum quidem hoc solum existumatur quod ex auctoritate populi Romani consecratum est, veluti* lege de ea re lata aut scnatusconsulto facto.

1) est c. 21. C. de sacros. cccl.

Dei dedicata sunt, quae etiam per nostram constitutionem alienari et obligari prohibuimus, excepta causa redemptionis captivorum. si quis vero auctoritate sua quasi sacrum sibi constituerit, sacrum non est, sed profanum. locus autem in quo sacrae aedes aedificatae sunt etiam diruto aedificio adhuc sacer manet, ut et Papinianus scripsit.

§. 6. Religiosum vero nostra voluntate facimus mortuum inferentes in locum nostrum, si modo eius mortui funus ad nos pertineat. (§ 7.) Sed in provinciali solo placet plerisque solum religiosum non fieri, quia in eo solo dominium populi Romani est vel Caesaris, nos autem possessionem tantum vel usumfructum habere videmur. utique tamen etiamsi non sit religiosum, pro religioso habetur. item quod in provinciis non ex auctoritate populi Romani consecratum est, proprie sacrum non est, tamen pro sacro habetur.

2) ex Marc. fr. 6. § 4. D. de rer. div.

§ 8. Sanctae quoque res, velut muri et portae, quodammodo divini iuris sunt.

item

§ 9.2 Religiosum locum unusquisque sua voluntate facit, dum mortuum infert in locum suum. in communem autem locum purum invito socio inferre non licet; in commune vero sepulcrum etiam invitis ceteris licet inferre. si alienus ususfructus est, proprietarium placet, nisi consentiente usufructuario, locum religiosum non facere. in alienum locum concedente domino licet inferre; et licet postea ratum [non] habuerit quam illatus est mortuus, tamen religiosus locus** fit.

§ 10. Sanctae quoque res, veluti muri et portae, quodammodo divini iuris sunt, et ideo nullius in bonis sunt. ideo autem muros sanctos dicimus, quia poena capitis constituta sit in eos qui aliquid in muros deliquerint. ideo et legum eas partes quibus poenas constituimus adversus eos qui contra leges fecerint, sanctiones

§ 9.*** Quod autem divini iuris est, id nullius in bonis est: id vero quod humani iuris est, plerumque alicuius in bonis est: potest autem et nullius in bonis esse. nam res hereditariae, antequam aliquis heres existat, nullius in bonis sunt. (§ 10.) Hae autem res quae humani iuris sunt, aut publicae sunt aut privatae. (§ 11.) quae publicae sunt, nullius videntur in bonis esse, ipsius enim universitatis esse creduntur. privatae sunt, quae singulorum hominum sunt.

vocamus.

[posterior pars huius tituli de acquisitione singularum rerum sequitur ad Gai II. 67 sqq. infra.]

*) ita nunc Studemund. De re ipsa cf. fr. 9. pr. § 1. 2. D. de rer. div. (1. 8.) et Festus v. sacer (Muell. 321): Gallus Aelius ait sacrum esse, quocunque modo (more) atque instituto civitatis consecratum sit, sive aedis, sive ara, sive signum, sive locum (solum), sive pecunia, sive quid aliud quod dis dedicatum atque consecratum sit: quod autem privati suae religionis causa aliquid earum rerum Deo dedicent, id Pontifices Romanos non existimare sacrum.

**) inserunt alii: sine voluntate eius, alii ex voluntate eius; vid. Marcianum fr. 6. § 4. D. de rer. div., Theophilum h. 1. et fr. 2. 4. 41. D. de religiosis (11. 7). ***) §§ 9-11 ita suppleri possunt e Gai fr. 1. pr. D. rerum divisione (1. 8). De-rebus sanctis cf. Marcianus fr. 8. Ulp. fr. 9. § 3. 4. et Pomp. fr. 11. D. de

res

Tit. II. DE REBUS INCORPORALIBUS. Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam incorporales. (§ 1.) Corporales hae sunt quae sui natura tangi possunt, veluti fundus, homo, vestis, aurum, argentum et denique aliae res innumerabiles. (§ 2.) Incorporales autem sunt quae tangi non possunt: qualia sunt ea quae in iure consistunt, sicut hereditas, ususfructus, obligationes quoquo inodo contractae. nec ad rem pertinet, quod in hereditate res corporales continentur; nam et fructus qui ex fundo percipiuntur corporales sunt, et id quod ex aliqua obligatione nobis debetur plerumque corporale est, veluti fundus, homo, pecunia: nam ipsum ius hereditatis, et ipsum ius utendi fruendi, et ipsum ius obligationis, incorporale est. (§ 3.) eodem numero sunt iura praediorum urbanorum et rusticorum, quae etiam servitutes vocantur.

§ 12. Quaedam praeterea corporales sunt, quaedam incorporales. (§ 13.) Corporales hae sunt quae tangi possunt, veluti fundus, homo, vestis, aurum, argentum et denique aliae res innumerabiles. (§ 14.) Incorporales sunt quae tangi non possunt: qualia sunt ea quae iure consistunt, sicut hereditas, ususfructus, obligationes quoquo modo contractae. nec ad rem pertinet, quod in hereditate res corporales continentur; nam et fructus qui ex fundo percipiuntur corporales sunt, et quod ex. aliqua obligatione nobis debetur, id plerumque corporale est, veluti fundus, homo, pecunia: nam ipsum ius successionis, et ipsum ius utendi fruendi, et ipsum ius obligationis incorporale est. eodem numero sunt et iura praediorum urbanorum et rusticorum.** Praediorum urbanorum iura sunt velut ius altius tollendi aedes et officiendi luminibus vicini aedium, aut non extollendi, ne luminibus vicini officiatur. item fluminum et stilicidiorum ius, id est, ut vicinus flumen vel stilicidium in aream vel in aedes suas recipiat; item cloacae immittendae et luminum immittendorum.

rerum div. (1. 8.) fr. 3. § 17. D. de re militari. (49. 16); de rebus humani iuris Inst. II. 1. pr. §§ 1-6. supra.

*) §§ 12-14 supplendae e Gai fr. 1. § 1. D. de rerum divisione (1. 8.) De rebus incorporalibus vid. Gai II. 17. 28. 34. 38. III. 83. IV. 3. Cic. Topic. c. 5. Definitionum duo sunt genera prima: unum earum rerum quae sunt, alterum earum rerum quae intelliguntur. Esse ea dico quae cerni tangive possunt, ut fundum, aedes, parietem, stillicidium, mancipium, pecudem, supellectilem, penus, cetera. Non esse rursus ea dico quae tangi demonstrarive non possunt: ut si usucapionem, si tutelam, si gentem, si adgnationem definias, quarum rerum nullum subest quasi corpus: est tamen quaedam conformatio insignita et impressa intelligentia, quam notionem voco.

**) Cod. Ver. pag. 57, ter scripta, paucos tantummodo versus exhibet. Lineaes ex vel septem e Dig. supplendae sunt ut supra inde a verbis: et id quod ex aliqua oblig. Quae porro sequuntur recepi ex Kruegeri coniect. adhibitis Inst. et Gai Epit. II. 1. § 3. his verbis: Incorporalia etiam sunt iura praediorum urbanorum vel rusticorum. Praediorum urbanorum iura sunt stillicidia, fenestrae, cloacae, altius erigendae domus aut non erigendae, et luminum, ut ita quis fabricet, ut vicinae domui lumen non tollat. Praediorum vero rusticorum iura sunt via, vel iter, per quod pecus aut animalia debeant ambulare vel ad aquam duci, et aquaeductus: quae similiter incorporalia sunt. Haec iura tam rusticorum quam urbanorum praediorum servitutes appellantur. (Gai II. 31.) Sequitur de rebus mancipi disquisitio infra pag. 66. (§ 14a.)

« PreviousContinue »