Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

evenit, ut desinat esse tutor existente condicione. (§ 3.1) Simili modo finitur tutela morte vel tutorum, vel pupillorum. (§ 4.2) Sed et capitis deminutione tutoris per quam libertas vel civitas eius amittitur omnis tutela perit. minima autem capitis deminutione tutoris, veluti si se in adoptionem dederit, legitima tantum tutela perit; ceterae non pereunt. Sed pupilli et pupillae capitis deminutio, licet minima sit, omnes tutelas tollit. (§ 5.3) Praeterea qui ad certum tempus testamento dantur tutores, finito eo deponunt tutelam. (§.6.) Desinunt autem esse tutores qui vel removentur a tutela ob id, quod suspecti visi sunt, vel ex iusta causa sese excusant, et onus administrandae tutelae deponunt, secundum ea quae inferius proponemus.

Tit. XXIII. DE CURATORIbus.

Masculi puberes et feminae viripotentes usque ad vicesimum quintum annum completum curatores accipiunt; qui [al. quia], licet puberes sint, adhuc tamen huius aetatis sunt, ut negotia sua tueri non possunt [al. possint]. (§ 1.4) Dantur autem curatores ab iisdem magistratibus a quibus et tutores. sed curator testamento non datur, sed datus confirmatur decreto Praetoris vel Praesidis. (§ 2.) Item inviti adolescentes curatores non accipiunt, praeterquam in litem: curator enim et ad certam causam dari potest. (§ 3.5) Furiosi quoque et prodigi, licet maiores vigintiquinque annis sint, tamen in curatione sunt agnatorum ex lege duodecim tabularum. sed solent Romae Praefectus urbis, vel Praetor, et in provinciis Praesides ex inquisitione eis dare curatores. (§ 4.6) Sed et mente captis et surdis et mutis et qui morbo perpetuo laborant, quia rebus suis superesse non possunt, curatores dandi sunt. (§ 5.7) Interdum autem et pupilli curatores accipiunt, ut puta si legitimus tutor non sit idoneus, quia habenti tutorem tutor dari non potest. item si testamento datus tutor, vel a Praetore vel a Praeside, idoneus non sit ad

8

187. 194-96. Ulp. XI. 7. 9. 17. 21-23. 28; de termino pubertatis Ulp. XI. 28 cit. Festus s. v. pubes. Quinct. Inst. IV. 2. 5 (pubertas annis aut habitu corporis aestimatur?) Servius ad Aen. VII. 53 (in iure et ex annorum ratione et ex habitu corporis aetas comprobatur).

a) cf. Ulp. XII. fr. 2. D. de curat. furiosi (27. 10.) fr. 12. pr. D. de tutor. dat. (26. 5.)

1) cf. Pomp. fr. 13. D. de tutelis. fr. 24. pr. D. de adm. tut.

b

[ocr errors]

administrationem, nec tamen fraudulenter negotia administrat, solet ei curator adiungi. item in locum tutorum qui non in perpetuum, sed ad tempus a tutela excusantur, solent curatores dari.

§ 6. Quodsi tutor adversa valetudine vel alia necessitate impeditur, quo minus negotia pupilli administrare possit, et pupillus vel absit vel infans sit, quem velit actorem periculo ipsius Praetor, vel qui provinciae praeerit, decreto constituet.

Tit. XXIV. DE

SATISDATIONE TUTORUM VEL CURATORUM.

§ 199. Ne tamen et pupillorum et eorum qui in curatione sunt negotia a tutoribus curatoribusque consumantur aut deminuantur, curat Praetor, ut et tutores et curatores eo nomine satisdent. (§ 200.) Sed hoc non est perpetuum. nam et tutores testamento dati satisdare non coguntur, quia fides eorum et diligentia ab ipso testatore probata est; et curatores ad quos non e lege curatio pertinet, sed qui sitione tutores vel curatovel a Consule vel a Praetore vel a Praeside pro- res dati satisdatione non vinciae dantur, plerumque non coguntur satis- onerantur, quia idonei eledare, scilicet quia satis honesti electi sunt.* cti sunt. (§ 1.2) Sed et si ex testamento vel inquisitione duo pluresve dati fuerint, potest unus offerre satis [-dationem] de indemnitate pupilli vel adolescentis et contutori vel concuratori praeferri, ut solus administret, vel ut contutor satis offerens praeponatur ei et ipse solus administret. itaque per se non potest petere satis a contutore vel concuratore suo; sed offerre debet, ut electionem det contutori suo, utrum velit satis accipere, an satis dare. quodsi nemo eorum satis offerat, si quidem adscriptum fuerit a testatore, quis gerat, ille gerere debet: quodsi non fuerit adscriptum, quem maior pars elegerit ipse gerere debet, ut edicto Praetoris cavetur. sin autem ipsi tutores dissenserint circa eligendum eum vel eos qui gerere debent, Praetor partes suas interponere debet. Idem et in pluribus ex inquisitione datis probandum est, id est,

Ne tamen pupillorum pupillarumve et eorum qui quaeve in curatione sunt negotia a tutoribus curatoribusve consumantur vel deminuantur, curat Praetor, ut et tutores et curatores eo nomine satisdent." Sed hoc non est perpetuum. nam tutores testamento dati satisdare non coguntur, quia fides eorum et diligentia ab ipso testatore probata est; item ex inqui

2) cf. Ulp. fr. 17. D. de testam. tut. Ulp. fr. 5. § 2-4. do legit. tut. Ulp. fr. 3. de administr. et peric.

*) reliqua huius pag. Cod. Ver. pars, linearum 10 spatio, vacua est. a) cf. Gai IV. 99. fr. 5. § 1. 3. D. de legit. tut. (26. 4.)

b) fr. 17. pr. D. de testam. tut. (26. 2.)

1) of. fr. 1. 3. D. de magistrat, conven. c. 2. C. eod. (?) cf. Basilica,

2) c. 3. C. de suspectis (?)

3) fr. 1. § 1. D. de magistr, conv.

4) cf. Vat. fragm. § 113-247.
5) cf. Modest. fr. 2. D. de excusat.
tit. C. de numero liberorum.

6) cf. Ulp. fr. 18. D. eod.

7) fr. 41. pr. D. eod.

8) fr. 10. pr. § 1-3. fr. 45. pr. eod.

ut maior pars eligere possit per quem administratio fieret.

§ 2.1 Sciendum est autem non solum tutores vel curatores pupillis et adultis ceterisque personis ex administratione teneri; sed etiam in eos qui satisdationes accipiunt subsidiariam actionem esse, quae ultimum eis praesidium possit afferre. subsidiaria autem actio datur in eos qui vel omnino a tutoribus vel curatoribus satisdari non curaverint, aut non idonee passi essent caveri. quae quidem tam ex prudentium responsis quam ex constitutionibus imperialibus et in heredes eorum extenditur; (§ 3.) quibus constitutionibus et illud exprimitur, ut nisi caveant tutores vel curatores, pignoribus captis coërceantur. (§ 4.3) Neque autem Praefectus urbis, neque Praetor, neque Praeses provinciae, neque quis alius cui tutores dandi ius est, hac actione tenebitur; sed hi tantummodo qui satisdationem exigere solent [al. debent].

Tit. XXV. DE EXCUSATIONIBUS TUTORUM VEL
CURATORUM."

4

Excusantur autem tutores vel curatores variis ex causis. plerumque autem propter liberos, sive in potestate sint, sive emancipati. si enim tres liberos superstites Romae quis habeat, vel in Italia quatuor, vel in provinciis quinque, a tutela vel cura possunt excusari exemplo ceterorum munerum: nam et tutelam vel curam placuit publicum munus esse. sed adoptivi liberi non prosunt; in adoptionem autem dati naturali patri prosunt. item nepotes ex filio prosunt, ut in locum patris succedant; ex filia non prosunt. filii autem superstites tantum ad tutelae vel curae muneris excusationem prosunt; defuncti non prosunt. sed si in bello amissi sunt, quaesitum est an prosint. et constat eos solos prodesse qui in acie amittuntur: hi enim, quia pro republica ceciderunt, in perpetuum per gloriam vivere intelleguntur. (§ 1.7) Item divus Marcus in semestribus rescripsit, eum qui res fisci administrat a tutela vel cura, quamdiu administrat, excusari posse. (§ 2.8) Item qui reipublicae causa absunt a tutela et cura excusantur. Sed et si fuerunt tutores, vel curatores, deinde reipublicae causa abesse coeperunt, a tutela et cura excusantur, quatenus reipublicae causa absunt, et interea curator loco

1) fr. 6. § 16. fr. 17. § 5. eod.

2) fr. 21. pr. eod.

3) fr. 2. § 9. fr. 6. pr. 17. pr. eod.

4) fr. 7. eod.

5) fr. 10. § 8. eod.

6) fr. 6. § 19. D. eod.

7) fr. 6. § 17. fr. 15. § 1. eod.

8) fr. 15. § 14. eod.

9) fr. 6. § 17. eod.

10) fr. 6. § 18. eod.

11) fr. 2. pr. fr. 16. § 7. eod.

12) est c. 5. C. de legit, tut.

13) c. 4. C. qui dare tut.

14) fr. 6. § 1-12. D. de excus.

eorum datur. qui si reversi fuerint, recipiunt onus tutelae, nec anni habent vacationem, ut Papinianus libro quinto responsorum rescripsit: nam hoc spatium habent ad novas tutelas vocati. (§ 3.1) Et qui potestatem aliquam habent excusare se possunt, ut divus Marcus rescripsit, sed coeptam tutelam deserere non possunt. (§4.2) Item propter litem quam cum pupillo vel adulto tutor vel curator habet excusare se nemo potest; nisi forte de omnibus bonis vel hereditate controversia sit. (§ 5.9) Item tria onera tutelae non affectatae, vel curae, praestant vacationem quamdiu administrantur: ut tamen plurium pupillorum tutela vel cura eorundem bonorum, veluti fratrum, pro una computetur. (§ 6.4) Sed et propter paupertatem excusationem tribui, tam divi fratres, quam per se divus Marcus rescripsit, si quis imparem se oneri iniuncto possit docere. (§ 7.5) Item propter adversam valetudinem propter quam nec suis quidem negotiis superesse potest, excusatio locum habet. (§ 8.6) Similiter eum qui literas nesciret excusandum esse divus Pius rescripsit; quamvis et imperiti literarum possunt ad administrationem negotiorum sufficere. (§ 9.7) Item si propter inimicitias aliquem testamento tutorem pater dederit, hoc ipsum praestat ei excusationem; sicut per contrarium non excusantur qui se tutelam patri pupillorum administraturos promiserunt. (§ 10.8) Non esse autem admittendam excusationem eius qui hoc solo utitur, quod ignotus patri pupillorum sit, divi fratres rescripserunt. (§ 11.9) Inimicitiae quas quis cum patre pupillorum vel adultorum exercuit, si capitales fuerunt, nec reconciliatio intervenit, a tutela vel cura solent excusari. (§ 12.10) Item si quis status controversiam a pupillorum patre passus est, excusatur a tutela. (§ 13.1) Item maior septuaginta annis a tutela vel cura se potest excusare. Minores autem viginti et quinque annis olim quidem excusabantur: a nostra autem constitutione 12 prohibentur ad tutelam vel curam aspirare, adeo ut nec excusationis opus fiat. qua constitutione cavetur, ut nec pupillus ad legitimam tutelam vocetur, nec adultus; cum erat incivile eos qui alieno auxilio in rebus suis administrandis egere noscuntur et sub aliis reguntur, aliorum tutelam vel curam subire. (§ 14.13) idem et in milite observandum est, ut nec volens ad tutelae munus admittatur. (§ 15.14)

1) fr. 13. cod. fr. 3. de V. S.

2) c. 11. C. de excus. fr. 21. § 2. eod. 3) fr. Vat. § 200. Paul. II. 27. § 2.

4) fr. Vat. § 202. c. 4. C. h. t.

5) cf. tit. C. si tutor falsis.

6) (cf. Gai I. 182.)

7) ex Ulp. fr. 1. D de susp. tut.

Item Romae grammatici rhetores et medici, et qui in patria sua id [artis] exercent et intra numerum sunt, a tutela vel cura habent vacationem.

§ 16. Qui autem se vult excusare, si plures habeat excusationes, et de quibusdam non probaverit, aliis uti intra tempora non prohibetur. Qui autem excusare se volunt non appellant, sed intra dies quinquaginta continuos, ex quo [se vocatos] cognoverunt, excusare se debent, cuiuscumque generis sunt, id est qualitercumque dati fuerint tutores, si intra centesimum lapidem sunt ab eo loco ubi tutores dati sunt; si vero ultra centesimum habitant, dinumeratione facta viginti millium diurnorum et amplius triginta dierum. quod tamen, ut Scaevola dicebat, sic debet computari, ne minus sint quam quinquaginta dies. (§ 17.2) Datus autem tutor ad universum patrimonium datus esse creditur. (§ 18.3) Qui tutelam alicuius gessit invitus curator eiusdem fieri non compellitur, in tantum, ut, licet pater qui testamento tutorem dederit adiecit se eundem curatorem dare, tamen invitum eum curam suscipere non cogendum divi Severus et Antoninus rescripserunt. (19.) lidem rescripserunt maritum uxori suae curatorem datum excusare se posse, licet se immisceat. (§ 20.5) Si quis autem falsis allegationibus excusationem tutelae meruit, non est liberatus onere tutelae.

Tit. XXVI. DE SUSPECTIS TUTORIBUS VEL CU-
RATORIBUS.6

'Sciendum est suspecti crimen ex lege duodecim tabularum descendere. (§ 1.7) Datum est. autem ius removendi suspectos tutores Romae Praetori et in provinciis Praesidibus earum et Legato Proconsulis. (§ 2.7) Ostendimus qui possunt de suspecto cognoscere: nunc videamus qui suspecti fieri possunt. Et quidem omnes tutores possint, sive testamentarii sint, sive [non, sed] alterius generis tutores. quare etsi legitimus sit tutor, accusari poterit. quid si patronus? adhuc idem erit dicendum; dummodo meminerimus famae patroni parcendum, licet ut suspectus remotus fuerit. (§ 3.7) Consequens est, ut videamus qui possint suspectos postulare. Et sciendum est quasi publicam esse hanc actionem, hoc est omnibus patere. quinimo et mulieres admittuntur ex rescripto divorum Severi et Antonini, sed

« PreviousContinue »