Page images
PDF
EPUB

b

§ 173. Praeterea senatusconsulto mulieribus permissum est in absentis tutoris locum alium petere: quo petito prior desinit. nec interest quam longe absit is tutor. (§ 174.) Sed excipitur, ne in absentis patroni locum liceat libertae tutorem petere. (§ 175.) Patroni autem loco habemus etiam parentem qui ex eo, quod ipse sibi remancipatam filiam neptemve aut proneptem manumisit, legitimam tutelam nactus est. sed huius quidem liberi fiduciarii tutoris loco numerantur: patroni autem liberi eandem tutelam adipiscuntur, quam et pater eorum habuit. (§ 176.) Sed aliquando etiam in patroni absentis locum permittitur tutorem petere, veluti ad hereditatem adeundam. (§ 177.) Idem senatus censuit et in persona pupilli patroni filii. (§ 178.) Nam et lege Iulia de maritandis ordinibus ei quae in legitima tutela pupilli sit permittitur dotis constituendae gratia a Praetore urbano tutorem petere. (§ 179.) Sane patroni filius etiamsi inpubes sit, libertae efficietur tutor, quamquam in nulla re auctor fieri potest, cum ipsi nibil permissum sit sine tutoris auctoritate agere. (§ 180.) Item si qua in tutela legitima furiosi aut muti sit, permittitur ei senatusconsulto dotis constituendae gratia tutorem petere. (§ 181.) Quibus casibus. salvam manere tutelam patrono patronique filio manifestum est. (§ 182.) Praeterea senatus censuit, ut si tutor pupilli pupillaeve suspectus a tutela remotus sit, sive ex iusta causa fuerit excusatus, in locum eius alius tutor detur, quo facto prior tutor amittet tutelam. (§ 183.) Haec omnia similiter et Romae et in provinciis observantur, scilicet ut Romae a praetore et in provinciis a praeside provinciae tutor peti debeat. (§ 184.) Olim cum legis actiones in usu erant, etiam ex illa causa tutor dabatur, si inter tutorem et mulierem pupillumve lege agendum erat: nam quia ipse quidem tutor in re sua auctor esse non poterat, alius dabatur, quo auctore legis actio perageretur: qui dicebatur praetorius tutor, quia a Praetore urbano dabatur. sed post sublatas legis actiones quidam putant hanc speciem dandi tutoris in usu esse desiisse, aliis autem placet adhuc in usu esse, si legitimo iudicio agatur.©

a) cf. Ulp. XI. 22. fr. 10. D. de tutor. dat. (26. 5.)
b) cf. Gai I. 166. 172.

c) cf. Ulp. XI. 24. Inst. I. 21. § 3. Gai IV. 30. 103. sqq.

GNEIST INSTITUTIONES.

Tit. XX. DE ATILIANO TUTORE VEL

EO QUI EX LEGE IULIA ET TITIA
DABATUR.

Si cui nullus omnino tutor fuerat, ei dabatur in urbe quidem Roma a Praetore urbano et maiore parte Tribunorum plebis tutor ex lege Atilia; in provinciis vero a Praesidibus provinciarum ex lege Iulia et Titia. (§ 1.) Sed et si testamento tutor sub condicione aut die certo datus fuerat, quamdiu condicio aut dies pendebat, ex iisdem legibus tutor dari poterat. Item si pure datus fuerat, quamdiu nemo ex testamento heres existat [al. existebat], tamdiu ex

§ 185. Si cui nullus omnino tutor sit, ei datura in urbe Roma ex lege Atilia a Praetore urbano et maiore parte Tribunorum plebis, qui Atilianus tutor vocatur; in provinciis vero a. Praesidibus provinciarum ex lege Iulia et Titia. (§ 186.) Et ideo si cui testamento tutor sub condicione aut ex die certo datus sit, quamdiu condicio aut dies pendet, tutor dari potest; item si pure datus fuerit, quamdiu nemo heres existat, tamdiu ex his legibus tutor petendus est: qui desinit tutor esse posteaquam aliquis ex testamento tutor esse coeperit. (§ 187.) Ab hostibus quoque tutore capto ex his legibus tutor peti debet, qui desinit tutor esse, si is qui captus est in civitatem reversus fuerit: nam reversus recipit tutelam iure postliminii.

1) cf. fr. 1. 3. 19. 23. 24. D. de tut. dato.

2) est c. 30. C. de episcop. audientia,

b

iisdem legibus tutor petendus erat: qui desinebat tutor esse, si condicio extiterit aut dies venerit aut heres extiterit. (§ 2) Ab hostibus quoque tutore capto ex his legibus tutor petebatur, qui desinebat esse tutor, si is qui captus erat in civitatem reversus fuerat: nam reversus recipiebat tutelam iure postliminii.

§ 3. Sed ex his legibus tutores pupillis desierunt dari, posteaquam primo Consules pupillis utriusque sexus tutores ex inquisitione dare coeperunt, deinde Praetores ex constitutionibus. nam suprascriptis legibus neque de cautione a tutoribus exigenda, rem salvam pupillis fore, neque de compellendis tutoribus ad tutelae administrationem quidquam cavetur. (§ 4.1) Sed hoc iure utimur, ut Romae quidem Praefectus urbis vel Praetor secundum suam iurisdictionem, in provinciis autem Praesides ex inquisitione tutores crearent, vel magistratus iussu Praesidum, si non sint magnae pupilli facultates. (§ 5.2) Nos autem per constitutionem nostram et huiusmodi difficultates hominum resecantes, nec expectata iussione Praesidum, disposuimus, si facultas pupilli vel adulti usque ad quingentos solidos valeat, Defensores civitatum una cum eiusdem civitatis religiosissimo antistite, vel apud alias publicas personas, id est magistratus, vel Iuridicum Alexandrinae civitatis,

a) de L. Atilia vid. Liv. XXXIX. 9. Ulp. XI. 18; de tutoribus in municipiis dandis Aes Salpensanum c. 29. (Mommsen). Cf. Suet. Claud. 23: ut pupillis extra ordinem tutores a Consulibus darentur.

b) cfr. 11. pr. D. de test. tut. (26. 2.) fr. 9. § 2. 3. D. de ration, distrah. (27. 3.)

tutores vel curatores creare, legitima cautela secundum eiusdem constitutionis normam praestanda, videlicet eorum periculo qui eam accipiant.

§ 188. Ex his apparet quot sint species tutelarum. si vero quaeramus, in quot genera hae species deducantur, longa erit disputatio: nam de ea re valde veteres dubitaverunt, nosque diligentius hunc tractatum exsecuti sumus et in edicti interpretatione, et in his libris quos ex Quinto Mucio fecimus. hoc tantisper sufficit admonuisse, quod quidam quinque genera esse dixerunt, ut Quintus Mucius; alii tria, ut Servius Sulpicius; alii duo, ut Labeo; alii tot genera esse crediderunt, quot etiam species essent.

b

§ 6. Impuberes autem in tutela esse naturali iuri conveniens est, ut is qui perfectae aetatis non sit alterius tutela regatur.

§ 189. Sed inpuberes quidem in tutela esse omnium civitatium iure contingit; quia id naturali rationi conveniens est, ut is qui perfectae aetatis non sit alterius tutela. regatur. nec fere ulla civitas est, in qua non licet parentibus liberis suis inpuberibus testamento tutorem dare; quamvis, ut supra diximus, soli cives Romani videantur liberos suos in potestate habere. (§ 190.) Feminas vero perfectae aetatis in tutela esse fere nulla pretiosa ratio suasisse videtur. nam quae vulgo creditur, quia levitate animi plerumque decipiuntur, et aequum erat eas tutorum auctoritate regi, magis speciosa videtur quam vera. mulieres enim quae perfectae aetatis sunt ipsae sibi negotia tractant, et in quibusdam causis dicis gratia tutor interponit auctoritatem suam; saepe etiam invitus auctor fieri a Praetore cogitur. (§ 191.) Unde cum tutore nullum ex tutela iudicium mulieri datur: at ubi pupillorum pupillarumve negotia tutores tractant, eis post pubertatem tutelae iudicio rationem reddunt. (§ 192.) Sane patronorum et parentum legitimae tutelae vim aliquam habere intelleguntur eo quod hi neque ad testamentum faciendum, neque ad res mancipi alienandas, neque ad obligationes

§ 7. Cum igitur pupillorum pupillarumque tutores negotia gerunt, post pubertatem tutelae iudicio rationem reddunt.

a) cf. Ulp. XI. 2. Paul. fr. 7. pr. D. de cap. minut. (4. 5.)

-

b) cf. Gai I. §. 111. Cato apud Livium XXXIV. 2: Maiores nostri nullam, ne quidem privatam rem agere feminas sine auctore tutore voluerunt, in manu esse parentum, fratrum, virorum. Cic. pro Mur. c. 12. § 27: Mulieres omnes propter infirmitatem consilii maiores in tutorum potestate essent voluerunt. Isidor. Origg. IX. 7. § 30: propter ipsam animi levitatem. Ulp. XI. 1. et propter sexus infirmitatem, et propter forensium rerum ignorantiam. cf. Ulp. fr. 1. pr. D. de legit. tut (26. 4.) c) cf. Ulp. XI. 25. 27. Gai II. 122.

suscipiendas auctores fieri coguntur, praeterquam si magna causa alienandarum rerum mancipi obligationisque suscipiendae interveniat. eaque omnia ipsorum causa constituta sunt, ut quia ad cos intestatarum mortuarum hereditates pertinent, neque per testamentum excludantur ab hereditate, neque alienatis pretiosioribus rebus susceptoque aere alieno minus locuples ad eos hereditas perveniat. (§ 193.) Apud peregrinos non similiter, ut apud nos, in tutela, sunt feminae; sed tamen plerumque quasi in tutela sunt: ut ecce lex Bithynorum, si quid mulier contrahat, maritum auctorem esse iubet aut filium eius puberem.

1) cf. Gai fr. 9. D. de auct. tut.
Ulp. XI. 24-27. Inst. III. 19. §9.

2) cf. Gai L. 184. Ulp. fr. 1. 7. D. de auct. tut. c. 1. C. de in lit, dando.

Tit. XXI. DE AUCTORITATE TUTORUM. Auctoritas autem tutoris in quibusdam causis necessaria pupillis est, in quibusdam non est necessaria. Ut ecce si quid dari sibi stipuletur, non est necessaria tutoris auctoritas; quod si aliis pupilli promittant, necessaria est: namque placuit meliorem quidem suam condicionem licere eis facere etiam sine tutoris auctoritate, deteriorem vero non aliter quam tutore auctore. unde in his causis ex quibus mutuae obligationes nascuntur, in emptionibus venditionibus, locationibus conductionibus, mandatis, depositis, si tutoris auctoritas non interveniat, ipsi quidem qui cum his contrahunt obligantur; at invicem pupilli non obligantur. (§ 1.) Neque tamen hereditatem adire, neque bonorum possessionem petere, neque hereditatem ex fideicommisso suscipere aliter possunt, nisi tutoris auctoritate, quamvis lucrosa sit, neque ullum damnum habeat. (§ 2.) Tutor autem statim, in ipso negotio praesens, debet auctor fieri, si hoc pupillo prodesse existimaverit. post tempus vero aut per epistolam interposita auctoritas nihil agit. (§ 3.9) Si inter tutorem pupillumve iudicium agendum sit, quia ipse tutor in rem suam auctor esse non potest, non praetorius tutor, ut olim, constituitur, sed curator in locum eius datur, quo interveniente iudicium peragitur, et eo peracto curator esse desinit.

§ 194. Tutela autem liberantur ingenuae qui- Tit. XXII. QUIBUS MODIS dem trium liberorum iure, libertinae vero quattuor,

TUTELA FINITUR.

a) de causis in quibus auctoritas tutorum necessaria videbatur cf. Ulp. I. 17. XI. 20-22. 24. 27. Gai I. 176. 178. 180. 184. 195. II. 47. 80 sq. 85. III. 91. 108. 171. 176. Cic. pro Caec. c. 25. pro Flacco c. 34. Vat. fragm. § 1. 45. 259.

si in patroni* liberorumve eius legitima tutela sint. nam ceterae quae alterius generis tutores habent, velut Atilianos aut fiduciarios, trium liberorum iure liberantur. (§ 195.) Potest autem pluribus modis libertina alterius generis tutorem habere, veluti si a femina manumissa sit: tunc enim e lege Atilia petere debet tutorem, vel in provincia e lege Iulia et Titia: nam in patronae tutela esse non potest. (§ 195a.) Item si a masculo manumissa fuerit, et auctore eo coemptionem fecerit, deinde remancipata et manumissa sit, patronum quidem habere tutorem desinit, incipit autem habere eum tutorem a quo manumissa est, qui fiduciarius dicitur. Item si patronus sive filius eius in adoptionem se dedit, debet liberta e lege Atilia vel Iulia et Titia tutorem petere. Similiter ex iisdem legibus petere dèbet tutorem liberta, si patronus decesserit nec ullum virilis sexus liberorum in familia reliquerit.

§ 196. Masculi autem cum puberes esse coeperint, tutela liberantur. Puberem autem Sabinus quidem et Cassius ceterique nostri praeceptores eum esse putant qui habitu corporis pubertatem ostendit, id est eum qui generare potest; sed in his qui pubescere non possunt, quales sunt spadones, eam aetatem esse spectandam, cuius aetatis puberes fiunt. sed diversae scholae auctores annis putant pubertatem aestimandam, id est eum puberem esse existimant, qui xш annos explevit [24 lineae.]**

[ocr errors]

1) est c. 3. C. quando tutor esse desin. 2) cf. Ulp. fr. 14. D. de tutelis.

Pupilli pupillaeque cum puberes esse coeperint, tutela liberantur. Pubertatem autem veteres quidem non solum ex annis, sed etiam ex habitu corporis in masculis aestimari volebant. Nostra autem maiestas dignum esse castitati temporum nostrorum bene putavit, quod in feminis et antiquis impudicum esse visum est, id est inspectionem habitudinis corporis, hoc etiam in masculos extendere; et ideo sancta constitutione promulgata1 pubertatem in masculis post quartum decimum annum completum illico initium accipere disposuimus, antiquitatis normam in feminis [al. femininis] personis bene positam suo ordine relinquentes, ut post duodecimum annum completum viripotentes esse credantur. (§ 1.2) Item finitur tutela, si adrogati sunt adhuc impuberes, vel deportati. item si in servitutem pupillus redigatur [ut ingratus a patrono] vel ab hostibus fuerit captus. (§ 2.2) Sed et si usque ad certam condicionem datus sit testamento, aeque

*) ita supplet unum versum qui excidisse videtur Hollweg; de re ipsa cf. Ulp. XXIX. 3. Gai 1. 145. III. 44.

*) in huius paginae Cod. Ver., quae nunc legi non potest, priore quidem parte de causis finiendae tutelae porro egisse videtur; posteriore de Cura, cuius argumentum in Epit. I. 8. ita exhibetur: Peractis pupillaribus annis, quibus tutores absolvuntur, ad curatores ratio minorum incipit pertinere. Sub curatoribus sunt minores aetate, maiores eversores, insani. Hi qui minores sunt, usque ad viginti et quinque annos impletos sub curatore sunt. Qui vero eversores aut insani sunt, omni tempore vitae suae sub curatoribus esse iubentur, quia substantiam suam rationabiliter gubernare non possunt.

a) quibus modis tutela impuberum finiatur, vid. Gai I. 171. 173. 18 186.

« PreviousContinue »