Page images
PDF
EPUB

masculini sexus sive feminini, una mancipatione exeunt de parentum potestate: lex enim xi tabularum tantum in persona filii de tribus mancipationibus loquitur, his verbis: SI PATER FILIUM

TER VENUMDUIT, A PATRE FILIUS LIBER
manci-

ESTO. eaque res ita agitur.a
pat pater filium alicui: is eum vindicta
manumittit: eo facto revertitur in po-
testatem patris. is eum iterum manci-
pat vel eidem vel alii; sed in usu est
eidem mancipari: isque eum postea
similiter vindicta manumittit: quo facto
cum rursus in potestatem patris fuerit
reversus tertio pater eum mancipat
vel eidem vel alii; sed hoc in usu est,
ut eidem mancipetur; eaque manci-
patione desinit in potestate patris esse,
etiamsi nondum manumissus sit, sed
adhuc in causa mancipii duret [lin. 24]*
§ 133. Liberum autem arbitrium

observationem procedebat, quae per imaginarias venditiones et intercedentes manumissiones celebrabatur, vel ex imperiali rescripto. Nostra autem providentia et hoc in melius per constitutionem reformavit, ut fictione pristina explosa, recta via apud competentes iudices vel magistratus parentes intrent, et filios suos vel filias, vel nepotes vel neptes, ac deinceps, sua manu dimitterent. et tunc ex edicto Praetoris in huius filii vel filiae, nepotis vel neptis bonis, qui vel quae a parente manumissus vel manumissa fuerit, eadem iura praestantur parenti quae tribuuntur patrono in bonis liberti; et praeterea si impubes sit filius vel filia vel ceteri, ipse parens ex manumissione. tutelam eius nanciscitur.

§ 7. Admonendi autem sumus libe

*) in pag. Cod. Ver. quae sequitur fere nihil legi potest. Prioris partis argumentum tamen colligi potest ex Epit. I. 6. § 3: Tamen cum tertio mancipatus fuerit.... succedit: quae verba infra not. a. signis || || inclusimus. Posterior pars eiusdem paginae, quod etiam Epit. indicat, haud dubie ea continebat quae leguntur in fr. 28. D. de adoptionibus (e Gai libro I.), quae verba § 133 inseruimus.

a) Gai Epit. I. 6. § 3. h. 1. notatu digna haec de emancipatione filii exhibet: Emancipatio autem, hoc est manus traditio, quaedam similitudo venditionis est: quia in emancipationibus praeter illum, hoc est certum patrem, alius pater adhibetur, qui fiduciarius nominatur. Ergo ipse naturalis pater filium suum fiduciario patri mancipat, hoc est manu tradit: a quo fiduciario patre naturalis pater unum aut duos nummos, quasi in similitudinem pretii accipit, et iterum eum acceptis nummis fiduciario patri tradit. Hoc secundo et tertio fit, et tertio eum fiduciario patri mancipat et tradit, et sic de patris potestate exit. Quae tamen emancipatio solebat ante Praesidem fieri, modo ante curiam facienda est: ubi quinque testes cives Romani in praesenti erunt, et pro illo qui libripens adpellatur (id est stateram tenens) et qui antestatus adpellatur alii duo, ut septem testium numerus impleatur. || Tamen cum tertio mancipatus fuerit filius a patre naturali fiduciario patri, hoc agere debet naturalis pater, ut ei a fiduciario patre remancipetur, et a naturali patre manu mittatur: ut, si filius ille mortuus fuerit, ei in hereditate naturalis pater, non fiduciarius, succedat. Feminae, vel nepotes masculi ex filio, una emancipatione de patris vel avi exeunt potestate et sui iuris efficiuntur. Et hi ipsi quamlibet una mancipatione de patris vel avi exeant, nisi a patre fiduciario remancipati fuerint et a naturali patre manumissi, succedere eis naturalis pater non potest, nisi fiduciarius a quo manumissi sunt. Nam si remancipatum eum sibi naturalis pater vel avus manumiserit, ipse eis in hereditate succedit. || Quodsi habeat quis filium, et ex eo nepotes, et voluerit filium emancipare, et nepotes in sua potestate retinere, in arbitrio eius est: aut si voluerit nepotes emancipare, et filium in sua potestate retinere, et hoc ei pro iuris ordine licere manifestum est. Quod non solum de nepotibus, sed et de pronepotibus similiter facere potest. De antestato, cuius hic quasi septimae personae mentio fit cf. Zell Inscr. Rom. Nr. 1779. 1780. 1785. Huschke, Flavii Syntrophi instrumentum donationis pag. 6. 7. 43 sqq. De fiducia vide citt. ad Gai II. 59.

[ocr errors]

est ei qui filium et ex eo nepotem in potestate habebit, filium quidem potestate dimittere, nepotem vero in potestate retinere; vel ex diverso filium quidem in potestate retinere, nepotem vero manumittere; vel omnes sui iuris efficere. eadem et de pronepote dicta esse intellegemus.

rum esse arbitrium ei qui filium et ex eo nepotem vel neptem in potestate habebit, filium quidem de potestate dimittere, nepotem vero vel neptem retinere; et ex diverso filium quidem in potestate retinere, nepotem vero vel neptem manumittere (eadem et de pronepote vel pronepte dicta esse intellegantur), vel omnes sui iuris efficere.

§ 134. Praeterea parentes liberis in adoptionem datis in potestate eos habere desinunt; et in filio quidem, si in adoptionem datur, tres mancipationes* et duae intercedentes manumissiones proinde fiunt, ac fieri solent cum ita eum pater de potestate dimittit, ut sui iuris efficiatur. deinde aut patri remancipatur, et ab eo is qui adoptat vindicat apud Praetorem filium suum esse, et illo contra non vindicante a Praetore vindicanti filius addicitur; aut non remancipatur patri, sed ab eo vindicat is qui adoptat, apud quem in tertia mancipatione est: sed sane commodius est patri remancipari. in ceteris vero liberorum personis, seu masculini seu feminini sexus, una scilicet mancipatio sufficit, et aut remancipantur parenti aut non remancipantur. Eadem et in provinciis apud Praesidem provinciae solent fieri. (§ 135.) Qui ex filio semel iterumve mancipato conceptus est, licet post tertiam mancipationem patris sui nascatur, tamen in avi potestate est, et ideo ab eo et emancipari et in adoptionem dari potest. At is qui ex eo filio conceptus est qui in tertia mancipatione est, non nascitur in avi potestate. sed eum Labeo quidem existimat in eiusdem mancipio esse cuius et pater sit. utimur autem hoc iure, ut quamdiu pater eius in mancipio sit, pendeat ius eius; et si quidem pater eius ex mancipatione manumissus erit, cadat in eius potestatem; si vero is, dum in mancipio sit, decesserit, sui iuris fiat. (§ 135a.) Eadem scilicet dicemus de eo qui ex nepote semel mancipato necdum manumisso conceptus fuerit. nam ut supra diximus, quod in filio faciunt tres mancipationes, hoc facit una mancipatio in nepote.

2) e Marciani fr. 31. D. de adopt.

§ 8. Sed et si pater filium quem in potestate habet avo vel proavo naturali, secundum nostras constitutiones1 super his habitas, in adoptionem dederit, id est si hoc ipsum actis intervenientibus apud competentem iudicem manifestavit, praesente eo qui adoptatur, et non contradicente, nec non eo qui adoptat, solvitur quidem ius potestatis patris naturalis, transit autem in huiusmodi parentem adoptivum, in cuius persona adoptionem plenissimam esse antea diximus. (§ 9.) Illud autem scire oportet quod si nurus tua ex filio tuo conceperit, et filium postea emancipaveris vel

1) sunt cc. 10 et 11. C. de adoptionibus cf. fr. 5. 25. D. eodem.

in adoptionem dederis, praegnante nuru tua, nihilominus quod ex ea nascitur in potestate tua nascitur; quod si post emancipationem vel adoptionem fuerit conceptus, patris sui emancipati vel avi adoptivi potestati subiicitur; (§ 10.) et quod neque naturales liberi, neque adoptivi ullo paene modo possunt cogere parentem de potestate sua eos dimittere.

*) ita fere ex coniectura Goeschenii. Cf. ad hunc articulum Gellius V. 19. Cic. de fin. I. 7. § 24. fr. 1. § 2. D. de rei vind. (6. 1.) Gai II. 141. III. 6. IV. 79.

§ 136. Praeterea mulieres quae in manum conveniunt, in patris potestate esse desinunt. sed in confarreatis nuptiis de Flaminica Diali Senatusconsulto ex relatione* Maximi et Tuberonis cautum est, ut haec quod ad sacra tantum videatur in manu esse, quod vero ad ceteras causas perinde habeatur, atque si in manum non convenisset. Coemptione autem facta mulieres omni modo* potestate parentis liberantur: nec interest, an in viri sui manu sint, an extranei; quamvis hae solae loco filiarum habeantur quae in viri manu sunt.

§ 137. In manu autem mulieres esse desinunt iisdem modis quibus filiaefamilias potestate patris liberantur; sicut igitur filiaefamilias una mancipatione ex potestate patris exeunt, ita eae quae in manu sunt una mancipatione** desinunt in manu esse, et si ex ea mancipatione manumissae fuerint, sui iuris efficiuntur. Inter eam vero quae cum extraneo, et eam quae cum viro suo coemptionem fecerit, hoc interest, quod illa quidem cogere coemptionatorem potest, ut se remancipet cui ipsa velit, haec autem virum suum** nihilomagis potest cogere, quam et filia patrem. sed filia quidem nullo modo patrem potest cogere, etiamsi adoptiva sit: haec autem virum repudio misso proinde compellere potest, atque si ei numquam nupta fuisset.

§ 138. Ii qui in causa mancipii sunt, quia servorum loco habentur, vindicta, censu, testamento manumissi sui iuris fiunt. (§ 139.) Nec tamen in hoc casu lex Aelia Sentia locum habet. itaque nihil requirimus, cuius aetatis sit is qui manumittit, et qui manumittitur: ac ne illud quidem, an patronum creditoremve manumissor habeat. Ac ne numerus quidem lege Fufia Caninia finitus in his personis locum habet. (§ 140.) Quin etiam invito quoque eo cuius in mancipio sunt censu libertatem consequi possunt, excepto eo quem pater ea lege mancipio dedit, ut sibi remancipetur: nam quodammodo tum pater potestatem propriam reservare sibi videtur eo ipso, quod mancipio recipit. Ac ne is quidem dicitur invito eo cuius in mancipio est censu libertatem consequi, quem pater ex noxali causa mancipio dedit,***) veluti quod furti eius nomine damnatus

*) ita ex_coniectura Kruegeri (alitèr Huschke) cf. Gai I. 114. 115 b. 132. 134. III. 24. Gell. X. 15. XVIII. 6. Tacit. Ann. IV. 16.

**) ex. coni. Kruegeri et Huschkii.

***) verba mancipio dedit expellit Mommsen cf. Gai. IV. 75. 79.

est, et eum mancipio actori dedit: nam hunc actor pro pecunia habet. (§ 141.) In summa admonendi sumus, adversus eos quos in mancipio habemus nihil nobis contumeliose facere licere: alioquin iniuriarum tenebimur. Ac ne diu quidem in eo iure detinentur homines, sed plerumque hoc fit dicis gratia uno momento; nisi scilicet ex noxali causa mancipantur.

b

§ 142. Transeamus nunc ad aliam divisionem. nam ex his personis, quae neque in potestate neque in manu neque in mancipio sunt, quaedam vel in tutela sunt vel in curatione, quaedam neutro iure tenentur. videamus igitur quae in tutela vel in curatione sint: ita enim intellegemus ceteras personas quae neutro iure tenentur.

§ 143. Ac prius dispiciamus de his quae in tutela sunt.

1) ex Paul. fr. 1. pr. D. de tutelis.

2) ex Paul. fr. 1. § 1. D. eod.

Tit. XIII. DE TUTELIS.

Transeamus nunc ad aliam divisionem personarum. nam ex his personis quae in potestate non sunt, quaedam vel in tutela sunt vel in curatione, quaedam neutro iure tenentur. videamus igitur de his quae in tutela vel in curatione sunt: ita enim intellegemus ceteras personas quae neutro iure tenentur.

Ac prius dispiciamus de his quae in tutela sunt.

§ 1. 'Est autem tutela, ut Servius definit, ius [al. vis] ac potestas in capite libero, ad tuendum eum qui propter actatem se defendere nequit, iure civili data ac permissa. (§ 2.) Tutores autem sunt qui eam vim ac potestatem habent, ex qua re ipsa nomen ceperunt. itaque appellantur tutores, quasi tuitores atque defensores, sicut aeditui dicuntur qui aedes tuentur. § 144. Permissum est itaque parentibus liberis quos in potestate sua habent testamento tutores dare: masculini quidem sexus inpuberibus, feminini autem sexus cuiuscumque aetatis sint, et tum quoque cum nuptae sint. veteres enim voluerunt feminas, etiamsi perfectae aetatis sint, propter animi levitatem in tutela esse. (§ 145.) Itaque si quis filio filiaeque testamento tutorem dederit, et ambo ad pubertatem pervenerint, filius quidem desinit habere tutorem, filia vero nihilominus in tutela permanet: tantum enim ex lege Iulia et Papia Poppaea iure liberorum tutela liberantur feminae.° loquimur autem exceptis Virginibus Vestalibus

§ 3. Permissum est itaque parentibus liberis impuberibus quos in potestate habent testamento tutores dare. et hoc in filio filiaque omnimodo procedit; nepotibus tamen neptibusque ita demum parentes possunt testamento tutores dare, si post mortem eorum in patris sui potestatem non sint re

*) ita ex coni. Kruegeri. De re ipsa cf. Ulp. XI. 1. Gai fr. 1. D. de testam. tut. (26. 2.) Paul. in fragm. Vat. § 229.

a) cf. Gai. I. 115. 118 a. 132. 134; de noxali causa IV. 78. 79.

b) haec divisio complectitur §§ 142-200. (cf. supra I. § 48. I. § 9.) Ulp. tit.

XI. de tutelis, XII. de curationibus.

c) cf. Gai I. 194. Ulp. XI. 8.

casuri. itaque si filius tuus mortis tuae tempore in potestate tua sit, nepotes ex eo non poterunt testamento tuo tutorem habere, quamvis in potestate tua fuerint; scilicet quia, mortuo te, in patris sui potestatem recasuri sunt. (§ 4.) Cum autem in compluribus aliis causis postumi pro iam natis habentur, et in hac causa placuit non minus postumis, quam iam natis testamento tutores dari posse, si modo in ea causa sint, ut si vivis parentibus nascerentur, sui et in potestate eorum fierent. (§ 5.) Sed si emancipato filio tutor a patre testamento datus fuerit, confirmandus est ex sententia Praesidis omnimodo, id est sine inquisitione.d proinde ac

quas etiam veteres in honorem sacerdotii tutela
liberas esse voluerunt: itaque etiam lege x ta-
bularum cautum est. (§ 146.) Nepotibus autem
neptibusque ita demum possumus testamento tuto-
res dare, si post mortem nostram in patris sui
potestatem iure recasuri non sint. itaque si filius
meus mortis meae tempore in potestate mea sit,
nepotes ex eo non poterunt ex testamento meo
habere tutorem, quamvis in potestate mea fuerint:
scilicet quia mortuo me in patris sui potestate futuri
sunt. (§ 147.) Cum tamen in com-
pluribus aliis causis postumi pro iam
natis habeantur, et in hac causa
placuit non minus postumis, quam
iam natis testamento tutores dari
posse: si modo in ea causa sint, ut
si vivis nobis nascantur, in potestate
nostra fiant. hos enim etiam
heredes instituere possumus,
cum extraneos postumos heredes
instituere permissum non sit.
(§ 148.) Uxori quae in manu est
filiae, item nurui quae in filii manu est proinde
ac nepti tutor dari potest. (§ 149.) Rectissime
autem tutor sic dari potest: LUCIUM TITIUM LIBE-
RIS MEIS TUTOREM DO. sed et si ita scriptum
sit: LIBERIS MEIS vel UXORI MEAE TITIUS TUTOR
ESTO, recte datus intellegitur. (§ 150.) In per-
sona tamen uxoris quae in manu est recepta est
etiam tutoris optio, id est, ut liceat ei permit-
mittere quem velit ipsa tutorem sibi optare, hoc
modo: TITIAE UXORI MEAE TUTORIS OPTIONEM DO.
quo casu licet uxori eligere tutorem* vel in omnes
res vel in unam forte aut duas. (§ 151.) Cete-
rum aut plena optio datur aut angusta. (§ 152.)
Plena ita dari solet, ut proxime supra diximus.
angusta ita dari solet: TITIAE UXORI MEAE TUTO-
RIS OPTIONEM DUMTAXAT SEMEL DO,
aut DUM-

TAXAT BIS DO. (§ 153.) Quae optiones pluri-
mum inter se differunt. nam quae plenam optio-

*) ita Böcking, ut apud Isidorum: optare, eligere est. Krueger: ita testari, ut tutorem optare liceat.

a) cf. Gai I. 127. fr. 1. 2. D. de legit. testam. tut. (26. 2.)

b) cf. Gai I. 114. 115. III. 3.

c) De tutore optivo (§ 150-54) vid. Ulp XXIV. 14. Aes Salpens. c. 22. (is, ius tutoris optandi habeto) Liv. XXXIX. 19: quasi ei vir testamento dedisset (sc. optionem tutoris).

ea

d) cf. fr. 2. pr. 8. 10. D. de confirmando tut. (26. 3.)

« PreviousContinue »