Page images
PDF
EPUB

partim ipsa desuetudine oblitteratum est. (§ 112.) Farreo in manum conveniunt per quoddam genus sacrificii quod Jovi farreo fit: in quo farreus panis adhibetur: unde etiam confarreatio dicitur.* conplura praeterea huius iuris ordinandi gratia cum certis et sollemnibus verbis, praesentibus decem testibus aguntur et fiunt. quod ius etiam nostris temporibus in usu est: nam flamines maiores, id est Diales, Martiales, Quirinales, item reges sacrorum, nisi ex farreatis nati, non leguntur; ac ne ipsi quidem sine confarreatione sacerdotium habere possunt. (§ 113.) Coemptione vero in manum conveniunt per mancipationem, id est per quandam imaginariam venditionem: nam adhibitis non minus quam V testibus, civibus Romanis puberibus, item libripende, emit is mulierem, cuius in manum convenit. b (§ 114.) Potest autem coemptionem facere mulier non solum cum marito suo, sed etiam cum extraneo: scilicet aut matrimonii causa facta coemptio dicitur, aut fiduciae. quae enim cum marito suo facit coemptionem, ut apud eum filiae loco sit, dicitur matrimonii causa fecisse coemptionem: quae vero alterius rei causa facit coemptionem aut cum viro suo aut cum extraneo, veluti tutelae evitandae causa, dicitur fiduciae causa fecisse coemptionem. (§ 115.) Quod est tale: si qua velit quos habet tutores deponere, et alium nancisci, illis auctoribus coemptionem facit; deinde a coemptionatore remancipata ei cui ipsa velit, et ab eo vindicta manumissa, incipit eum habere tutorem, a quo manumissa est: qui tutor fiduciarius dicitur, sicut inferius [§ 195] apparebit. (§ 115a.) Olim etiam testamenti faciendi gratia fiduciaria fiebat coemptio. tunc enim non aliter

с

a) Servius ad Georgic. I. v. 31: nuptiae fiebant farre, si per Pontificem Maximum et Dialem Flaminem, per fruges et molem salsam coniungebantur, unde confarreatio appellatur; ex quibus nuptiis patrimi nascebantur.

b) Boethius II. ad Cic. Topic. c. 3. § 14. rem ita describit: Coemptio vero certis solennitatibus peragebatur, et sese in coemendo invicem interrogabant: vir ita, an mulier sibi materfamilias esse vellet? illa respondebat, velle. Item mulier interrogabat, an vir sibi paterfamilias esse vellet? ille respondebat, velle. Itaque mulier viro conveniebat in manum. Quam solennitatem in suis Institutis Ulpianus refert. Eadem fere habet Servius ad Aeneid. IV. 214; ad Georg. I. v. 31. vero.de antiquo ritu loquitur, quo se maritus et uxor invicem emebant (?), et similiter Isidorus V. 24. § 26. (Lindem.) ritus, quo se maritus et uxor invicem emebant.

c) cf. Gai I. 118. 136. 166. Cicero pro Mur. c. 12. § 27 cit.

d) cf. Gai II. 137. 195.

e) cf. Gai II. 112. 113. 118. 121. 122. III. 43.

feminae testamenti faciendi ius habebant, exceptis quibusdam personis, quam si coemptionem fecissent remancipataeque et manumissae fuissent. sed hanc necessitatem coemptionis faciendae ex auctoritate divi Hadriani senatus remisit. (§ 115b.) Extraneo coemptionatori femina filiae loco non fit; sed quae*. fiduciae causa cum viro suo fecerit coemptionem, nihilominus filiae loco incipit esse: nam si omnino qualibet ex causa uxor in manu viri sit, placuit eam filiae iura nancisci.

§ 116. Superest ut exponamus quae personae in mancipio sint. (117.) Omnes igitur liberorum personae, sive masculini sive feminini sexus, quae in potestate parentis sunt, mancipari ab hoc eodem modo possunt, quo etiam servi mancipari possunt. (§ 118.) Idem iuris est in earum personis quae in manu sunt. nam feminae a coemptionatoribus eodem modo possunt mancipari quo liberi a parente mancipantur; adeo quidem, ut* quamvis ea sola apud coemptionatorem filiae loco sit quae ei nupta sit, tamen nihilo minus etiam quae ei nupta non sit, nec ob id filiae loco sit, ab eo mancipari possit. (§ 118a.) Plerumque autem solum et a parentibus et a coemptionatoribus mancipantur, cum velint parentes coemptionatoresque ex suo iure eas personas dimittere, sicut inferius evidentius apparebit. (§ 119.**) Est autem mancipatio, ut supra quoque diximus, imaginaria quaedam venditio: quod et ipsum ius proprium civium Romanorum est. eaque res ita agitur. adhibitis non minus quam quinque testibus civibus Romanis puberibus, et praeterea alio eiusdem condicionis qui libram aeneam teneat, qui appellatur libripens, is qui mancipio accipit, aes *** tenens ita dicit: IIUNC EGO HOMINEM EX IURE QUIRITIUM MEUM ESSE AIO, ISQUE MIHI EMPTUS ESTO HOC AERE AENEAQUE

*) ita fere ad sensum suppl.

**) Sum 119. exhibet Boethius III. in Cic. Topic. c. 5. § 28 (p. 322. Orell.) ***) ita Huschke, ut apud Boethium: aes tenens, apud Varronem: assem tenentes. a) de mancipii causa cf. Gai I. 49. 123. 138. 140. 141. II. 160. III. 114. IV. 79-81. Liv. XLI. 8. in fin. Festus v. deminutus capite appellabatur, qui liber alteri mancipio datus est. De acquisitionibus per eos quos in mancipio habemus: Gai II. 86. 90. 96. III. 114. Ulp. XIX. 18.

b) cf. Gai I. 132. 134. sqq. II. 104. III. 167. Boethius 1. c. in Top. 5. § 28. Ulp. XIX. 3. 4. Theophilus I. 12. § 6. Varro de L. L. IX. 83. (Müller): Pro assibus nonnunquam aes dicebant antiqui, a quo dicimus assem tenentes: hoc aere aeneaque libra. Festus von Rodus (Müller 265): in mancipando, cum dicitur: rudusculo libram ferito, asse tangitur libra.

LIBRA: deinde aere percutit libram, idque aes dat ei a quo mancipio accipit, quasi pretii loco. (§ 120.) Eo modo et serviles et liberae personae mancipantur. animalia quoque quae mancipi sunt, quo in numero habentur boves, equi, muli, asini; item praedia tam urbana quam rustica, quae et ipsa mancipi sunt, qualia sunt Italica, eodem modo solent mancipari. (§ 121.) In eo solo praediorum mancipatio a ceterorum mancipatione differt, quod personae serviles et liberae, item animalia quae mancipi sunt, nisi in praesentia sint, mancipari non possunt: adeo quidem, ut eum qui mancipio accipit adprehendere id ipsum quod ei mancipio datur necesse sit: unde etiam mancipatio dicitur, quia manu res capitur. praedia vero absentia solent mancipari. (§ 122.) Ideo autem aes et libra adhibetur, quia olim aereis tantum nummis utebantur; et erant asses, dupondii, semisses, quadrantes, nec ullus aureus vel argenteus nummus in usu erat, sicut ex lege xii tabularum intellegere possumus; eorumque nummorum vis et potestas non in numero erat, sed in pondere nummorum; nam et asses librales erant, et dupondii tum erant bilibres;* unde etiam dupondius dictus est quasi duo pondo:** quod nomen adhuc in usu retinetur. semisses quoque et quadrantes pro rata scilicet portione ad pondus examinati erant. Quamobrem qui dabat olim pecuniam non numerabat eam, sed appendebat. unde servi quibus permittitur administratio pecuniae dispensatores appellati sunt et adhuc appellantur. (§. 123.) Si tamen quaerat aliquis, quare si qua coemptionem fecit, differat a mancipatis, illa quidem quae coemptionem facit, non deducitur in *** servilem condicionem, a parentibus vero et a coemptionatoribus*** mancipati mancipataeve servorum loco constituuntur, adeo quidem, ut ab eo cuius in mancipio sunt neque hereditatem neque legata aliter capere possint, quam si simul eodem testamento liberi esse iubeantur, sicut iuris est in persona servorum. sed differentiae ratio manifesta est, cum a parentibus et a coemptionatoribus isdem verbis mancipio accipiantur quibus servi; quod non similiter fit in coemptione.

*) bilibres ex coniect. Holwegii et Huschkii.

Lachmann: duas libras pondo.

De re cf. Varro L. L. V. 169. (Müll.) Paul D. ex Festo v. Grave aes. **) ex coniect. Huschkii. Alia proponit Rossbach R. Ehe 68 sq. ***) ex coniect. Huschkii.

Tit. XII.

§ 124. Videamus nunc, quo modo hi qui alieno iuri subiecti sunt eo iure liberentur.& (§ 125.) Ac prius de his dispiciamus qui in potestate sunt. (§ 126.) Et quidem servi quemadmodum potestate liberentur, ex his intellegere possumus quae de servis manumittendis superius exposuimus.

QUIBUS MODIS IUS POTESTATIS SOLVITUR.

Videamus nunc, quibus modis hi qui alieno iuri subiecti sunt eo iure liberantur.

Et quidem servi quemadmodum potestate liberantur, ex his intellegere possumus quae de servis manumittendis superius exposuimus.

Hi vero qui in potestate parentis sunt mortuo eo sui iuris fiunt. Sed hoc distinctionem recipit. Nam mortuo patre sane omnimodo filii fiiliaeve sui iuris efficiuntur. mortuo vero avo non omnimodo nepotes neptesque sui iuris fiunt, sed ita, si post mortem avi in potestatem patris sui recasuri non sunt. itaque si moriente avo pater eorum et vivit et in potestate patris sui est, tunc post obitum avi in potestate patris sui fiunt; si vero is, quo tempore avus moritur, aut iam mortuus est, aut exiit de potestate patris, tunc hi, quia [al. qui] in potestatem eius cadere non possunt, sui iuris fiunt. (§ 1.) Cum autem is qui ob aliquod maleficium in insulam deportatur civitatem amittit, sequitur, ut qui eo modo ex nu

§ 127. Hi vero qui in potestate parentis sunt mortuo eo sui iuris funt. Sed hoc distinctionem recipit.b nam mortuo patre sane omnimodo filii filiaeve sui iuris efficiuntur. mortuo vero avo non omnimodo nepotes neptesve sui iuris fiunt, sed ita, si post mortem avi in patris sui potestatem recasuri non sunt. itaque si moriente avo pater eorum et vivat et in potestate patris sui fuerit, tunc post obitum avi in potestate patris sui fiunt: si vero is, quo tempore avus moritur, aut iam mortuus est, aut exiit de potestate patris, tunc hi, quia in potestatem eius cadere non possunt, sui iuris fiunt. (§ 128.) Cum autem is cui ob aliquod maleficium velut ex lege Cornelia aqua et igni interdicitur civitatem Romanam amittat, sequitur, ut quia eo modo ex numero civium Romanorum tollitur, proinde ac mortuo eo desinant liberi in potestate eius esse: nec enim ratio patitur, ut peregrinae condicionis homo civem Romanum in potestate habeat. Pari ratione et si ei qui in potestate parentis sit aqua et igni interdictum fuerit, desinit in potestate parentis esse, quia aeque ratio non patitur, ut peregrinae condicionis homo in potestate sit civis Romani parentis.

1) cf. fr. 4. D. de interdict. et rel.

2) cf. Inst. I. 16. § 1. (nov. 22. c. 8.)

mero civium Romanorum tollitur perinde [est] ac si mortuo eo desinant liberi in potestate eius esse. pari ratione et si is qui in potestate parentis sit in insulam deportatus fuerit, desinit in potestate parentis esse. Sed si ex

indulgentia principali restituti fuerint, per omnia pristinum statum recipiunt. (§ 2.1) Relegati autem patres in insulam in potestate sua liberos retinent. et ex contrario liberi relegati in potestate parentum remanent. (§ 3.9) Poenae servus

a) cf. Ulp. tit. X. Qui in potestate manu mancipioque sunt quemadmodum eo iure liberentur.

b) cf. Gai I. 146. Inst. II. 19. § 2. Ulp. fr. 5. D. de his qui sui i. (1. 6.) c) cf. Gai I. 90. 161. III. 153.

1) est c. 5. C. de Consulibus (nov.81).

2) cf. fr. 12. § 1. fr. 18. D. de captivis.
3) cf. Paul. fr. 19. D. eod.
4) cf. fr. 26. D. eod.

effectus filios in potestate habere desinit. Servi autem poenae efficiuntur qui in metallum damnantur, et qui bestiis subiiciuntur. (§ 4.) Filiusfamilias si militaverit, vel si Senator vel Consul fuerit factus, manet in patris potestate. militia enim vel consularia [al. consularis] diguitas de patris potestate filium non liberat. Sed ex constitutione nostra summa Patriciatus dignitas illico ab imperialibus codicillis praestitis a patria potestate liberat. quis enim patiatur patrem quidem posse per emancipationis modum suae potestatis nexibus filium relaxare, imperatoriam autem celsitudinem non valere eum quem sibi patrem elegit ab aliena eximere potestate?

§ 129. Quod si ab hostibus captus fuerit parens, quamvis servus hostium fiat, tamen pendet ius liberorum propter ius postliminii, quo hi qui ab hostibus capti sunt, si reversi fuerint, omnia pristina iura recipiunt. itaque reversus habebit liberos in potestate. si vero illic mortuus sit, erunt quidem liberi sui iuris; sed utrum ex hoc tempore quo mortuus est apud hostes parens, an ex illo quo ab hostibus captus est, dubitari potest. Ipse quoque filius neposve si ab hostibus captus fuerit, similiter dicemus propter ius postliminii potestatem quoque parentis in suspenso esse. (§ 130.) Praeterea exeunt liberi virilis sexus de parentis potestate, si flamines Diales inaugurentur, et feminini sexus si virgines Vestales capiantur. (§ 131.) Olim quoque, quo tempore populus Romanus in Latinas regiones colonias deducebat, qui iussu parentis in coloniam Latinam nomen dedissent, desinebant in potestate parentis esse, quia efficerentur alterius civitatis cives.

§ 132. Praeterea emancipatione desinunt liberi in potestatem parentum esse. sed filius quidem tribus mancipationibus, ceteri vero liberi, sive

§ 5. Si ab hostibus captus fuerit parens, quamvis servus hostium fiat, tamen pendet ius liberorum propter ius postliminii, quia hi qui ab hostibus capti sunt, si reversi fuerint, omnia pristina iura recipiunt. idcirco reversus et liberos habebit in potestate, quia postliminium fingit eum qui captus est semper in civitate fuisse. si vero ibi decesserit, exinde ex quo captus est pater, filius sui iuris fuisse videtur. Ipse quoque filius neposve si ab hostibus captus fuerit, similiter dicimus propter ius postliminii ius quoque potestatis parentis in suspenso esse. Dictum est autem postliminium3 a limine et post, ut eum qui ab hostibus captus in fines nostros postea pervenit postliminio reversum recte dicimus. nam limina sicut in domibus finem quendam faciunt, sic et imperii finem limen esse veteres voluerunt: hinc et limes dictus est, quasi fiuis quidam et terminus. Ab eo postliminium dictum, quia eodem limine revertebatur quo amissus erat. Sed et qui victis hostibus recuperatur postliminio rediisse existimatur.

a) cf. Gai I. 135 IV. 79. Ulp. fr. XI. III. 2. § 8.

§ 6. Praeterea emancipatione quoque desinunt liberi in potestate parentum esse. Sed ea emancipatio antea quidem vel per antiquam legis fr. 8. § 1. D. de iniusto (28. 3.) Inst.

« PreviousContinue »