Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

ex ancilla et libero poterant liberi nasci: nam ea lege cavetur, ut si quis cum aliena ancilla quam credebat liberam esse coierit, si quidem masculi nascantur, liberi sint, si vero feminae, ad eum pertineant cuius mater ancilla fuerit. sed et in hac specie divus Vespasianus inelegantia iuris motus restituit iuris gentium regulam, ut omni modo, etiam si masculi nascantur, servi sint eius cuius et mater fuerit. (§ 86.) Sed illa pars eiusdem legis salva est, ut ex libera et servo alieno, quem sciebat servum esse, servi nascantur. itaque apud quos talis lex non est, qui nascitur, iure gentium matris condicionem sequitur et ob id liber est.

§ 87. Quibus autem casibus matris et non patris condicionem sequitur qui nascitur, iisdem casibus in potestate eum patris, etiamsi is civis Romanus sit, non esse plus quam manifestum est. et ideo superius [§ 67 99] rettulimus, quibusdam casibus per errorem non iusto contracto matrimonio senatum intervenire et emendare vitium matrimonii, eoque modo plerumque efficere, ut in potestatem patris filius redigatur. (§ 88.) Sed si ancilla ex cive Romano conceperit, deinde manumissa civis Romana facta sit, et tunc pariat, licet civis Romanus sit qui nascitur, sicut pater eius, non tamen in potestatem patris est, quia neque ex iusto coitu conceptus est, neque ex ullo senatusconsulto talis coitus quasi iustus constituitur.

*

§ 89. Quod autem placuit, si ancilla ex cive Romano conceperit, deinde manumissa pepererit, qui nascitur liberum nasci, naturali ratione fit. nam hi qui illegitime concipiuntur, statum sumunt ex eo tempore quo nascuntur: itaque si ex libera nascuntur, liberi fiunt, nec interest ex quo mater eos conceperit, cum ancilla fuerit. at hi qui legitime concipiuntur, ex conceptionis tempore statum sumunt. (§ 90.) Itaque si cui, mulieri civi Romanae praegnanti aqua et igni interdictum fuerit, eoque modo peregrina facta tunc pariat, con

*) cf. Gai I. § 55. not.

a) cf. fr. 2. pr. D. ne de statu defunct. (40. 15.) c. 3. C. soluto matr. (5. 18.) b) cf. Gai I. 82. 85. 89.

c) ad §§ 89. sqq. cf. Ulp. V. 8-10. fr. 18. 24. D. de statu hom. (I. 5.) fr. 2. § 3. D. ad SC. Tertull. (38. 17.) coll tit. J. I. 4.

plures distinguunt et putant, si quidem ex iustis nuptiis conceperit, civem Romanum ex ea nasci, si vero vulgo conceperit, peregrinum ex ea nasci. (§ 91.) Item si qua mulier civis Romana praegnans ex senatusconlto Claudiano ancilla facta sit ob id, quod alieno servo invito et denuntiante domino eius coierit, conplures distinguunt et existimant, si quidem ex iustis nuptiis conceptus sit, civem Romanum ex ea nasci, si vero vulgo conceptus sit, servum nasci eius cuius mater facta esset ancilla. (§ 92.) Peregrina quoque si vulgo conceperit, deinde civis Romana facta pariat, civem Romanum parit; si vero ex peregrino, secundum leges moresque peregrinorum conceperit, ita videtur ex senatusconsulto quod auctore divo Hadriano factum est, civem Romanum parere, si et patri eius civitas Romana donetur.

§ 93. Si peregrinus sibi liberisque suis civitatem Romanam petierit, non aliter filii in potestate eius fient, quam si Imperator eos in potestatem redegerit. quod ita demum is facit, si causa cognita aestimaverit hoc filiis expedire. diligentius autem exactiusque causam cognoscit de impuberibus absentibusque. et haec ita edicto divi Hadriani significantur. (§ 94.) Item si quis cum uxore praegnante civitate Romana donatus sit, quamvis is qui nascitur, ut supra diximus (§ 92], civis Romanus sit, tamen in potestate patris non fit: idque subscriptione divi Hadriani significatur. qua de causa qui intellegit uxorem suam esse praegnantem, dum civitatem sibi et uxori ab Imperatore petit, simul ab eodem petere debet, ut eum qui natus erit in potestate sua habeat. (§ 95.) Alia causa est eorum qui Latii iùre cum liberis suis ad civitatem Romanam perveniunt: nam horum in potestate fiunt liberi. quod ius quibusdam peregrinis civitatibus datum est vel a populo Romano vel a Senatu vel a Caesare. (§ 96.) Huius autem iuris duae species sunt: aut maius est Latium aut minus. maius est Latium, cum et hi qui decuriones leguntur et ei qui honorem aliquem aut magistratum gerunt, civitatem Romanam consecuntur; minus Latium est, cum hi tantum qui magistratum vel honorem gerunt, ad civitatem Romanam perveniunt. idque conpluribus epistulis principum significatur.*

*) iam Niebuhr ex hoc loco duplex ius: „Latii maioris“ et „Latii minoris“

§ 97. Non solum tamen naturales liberi, secundum ea quae diximus, in potestate nostra sunt, verum et hi quos adoptamus.

Tit. XI. DE ADOPTIONIBUS. Non solum tamen naturales liberi, secundum ea quae diximus, in potestate nostra sunt, verum etiam ii quos adoptamus.

§ 1. Adoptio autem duobus modis fit, aut principali rescripto, aut imperio magistratus. Imperatoris auctoritate adoptare quis potest eos easve qui quaeve sui iuris sunt. quae species adoptionis dicitur adrogatio.

ptare licet eos easve qui quaeve in potestate parentum sunt, sive primum gradum liberorum obtineant, qualis est filius, filia, sive inferiorem, qualis est nepos, neptis, pronepos, proneptis.

§ 98.* Adoptio autem duobus modis fit, aut populi auctoritate, aut imperio magistratus, veluti Praetoris. (§ 99.) Populi auctoritate adoptamus eos qui sui iuris sunt: quae species adoptionis dicitur adrogatio, quia et is qui adoptat rogatur, id est interrogatur an velit eum quem adoptaturus sit iustum sibi filium esse; et is qui adoptatur rogatur an id fieri patiatur; et populus rogatur an id fieri iubeat. Imperio ma- Imperio magistratus adogistratus adoptamus eos qui in potestate parentium sunt, sive primum gradum liberorum optineant, qualis est filius et filia, sive inferiorem, qualis est nepos, neptis, pronepos, proneptis. (§ 100.) Et quidem illa adoptio quae per populum fit § 2. Sed hodie ex nostra constitutione,1 cum nusquam nisi Romae fit: at filiusfamilias a patre naturali extraneae personae haec etiam in provinciis in adoptionem datur, iura potestatis naturalis apud Praesides earum fieri patris minime dissolvuntur, nec quicquam ad pasolet. (§ 101.) Item per trem adoptivum transit, nec in potestate eius est, populum feminae non ado- licet ab intestato iura successionis ei a nobis ptantur; nam id magis pla- tributa sunt. si vero pater naturalis non extracuit. Apud Praetorem vero neo, sed avo filii sui materno, vel si ipse pater vel in provinciis apud naturalis fuerit emancipatus, etiam avo paterno Proconsulem Legatumve vel proavo simili modo paterno vel materno filium etiam feminae solent ado- suum dederit in adoptionem: in hoc casu, quia ptari. in unam personam concurrunt et naturalia et adoptionis iura, manet stabile ius patris adoptivi, et naturali vinculo copulatum, et legitimo adoptionis modo (al. nodo] constrictum [al. contra

1) est c. 10. C. de adoptionibus.

statuerat. Nuper Mommsen die Stadtrechte der Lat. Gemeinden Salpensa etc. (1855) p. 405. not. 40. plenius rem tractavit. De re ipsa cf. etiam Gai I. 79. 131. III. 56. Appian. B. C. II. 26. (Aatíov dinaιov) coll. Cic. ad Attic. V. 11. § 1. 2. Gellius XVI. 3. Asconius in Pison. (ed. Orell.) p. 3: Pompeius veteribus incolis dedit ius Latii, ut possent habere ius quod ceterae Latinae coloniae, id est ut gerendo magistratus civitatem Rom. consequerentur.

*) §§ 98. 99. 103. 107. repetuntur in Gai fr. 2. D. de adopt. (1. 7.) cf. fr. 1. D. eod. Ulp. tit. VIII. Gell. V. 19.

a) Cic. pro domo c. 29: interrogatum: auctorne esses, ut in te P. Fonteius

vitae necisque potestatem haberet, ut in filio?

b) i. e. novo modo, qui pedetentim in locum adoptionis per populum successit. Gell. V. 19. fr. 21. 38. 39. D. de adopt. (1. 7.) Diocl. c. 6. 8. C. (8. 48) De causae cognitione vid. fr. 15. § 2. 3. D. de adopt. (1. 7.)

c) de ritu adoptionis vid. Gai I. 132.

§ 102. Item inpuberem apud populum adoptari aliquando prohibitum est, aliquando permissum est; nam nunc ex epistula optimi Imperatoris Antonini quam scripsit Pontificibus, si iusta causa adoptionis esse videbitur, cum quibusdam condicionibus permissum est. apud Praetorem vero, et in provinciis apud Proconsulem Legatumve, cuiuscumque aetatis personas adoptare

possumus.

1) fr. 17-19. D. de adopt. c. 2. C. eod. fr. 13. D. si quid in fraud. patr.

2) cf. G. I. 106. fr. 16. 40. D. h. t.

3) fr. 37. 43. D. eod.

4) cfr. 6. 10. 11. D. eod.

5) cfr. 6. D. de libris et post.

ctum, v. constructum], ut et in familia et potestate huiusmodi patris adoptivi sit.

§ 3. Cum autem impubes per principale rescriptum adrogatur: causa cognita adrogatio permittitur, et exquiritur causa adrogationis,1 an honesta sit expediatque pupillo, et cum quibusdam condicionibus adrogatio fit, id est ut caveat adrogator personae publicae, hoc est tabulario, si intra pubertatem pupillus decesserit, restituturum se bona illis, qui, si adoptio facta non esset, ad successionem eius venturi essent. item non alias emancipare eos potest adrogator, nisi causa cognita digni emancipatione fuerint, et tunc sua bona eis reddat. sed etsi decedens pater eum exheredaverit, vel vivus sine iusta causa eum emancipaverit, iubetur quartam partem ei suorum bonorum relinquere, videlicet praeter bona quae ad patrem adoptivum transtulit, et quorum commodum ei acquisivit postea.

§ 4.2 Minorem natu non posse maiorem adoptare placet: adoptio enim naturam imitatur, et pro monstro est, ut maior sit filius quam pater. debet itaque is qui sibi per adrogationem vel adoptionem filium facit plena pubertate, id est decem et octo annis praecedere. (§ 5.3) Licet autem et in locum nepotis vel pronepotis, vel in locum neptis vel proneptis, vel deinceps adoptare, quamvis filium quis non habeat. (§ 6.) Et tam filium alienum quis in locum nepotis potest adoptare, quam nepotem in locum filii. (§ 7.4) Sed si quis nepotis loco adoptet, vel quasi ex eo filio quem habet iam adoptatum vel quasi ex illo quem naturalem in sua potestate habet: in eo casu et filius consentire debet, ne ei invito suus heres agnascatur. sed ex contrario, si avus ex filio nepotem dat in adoptionem, non est necesse filium consentire.

§ 103. Illud vero utriusque adoptionis commune est, quod et hi qui generare non possunt, quales sunt spadones, adoptare possunt. (§ 104.) Feminae vero nullo modo adoptare possunt, quia ne quidem naturales liberos in potestate habent. (§ 105.) Item si quis per populum sive apud Praetorem vel apud Praesidem provinciae adoptaverit, potest eundem

§ 8. In plurimis autem causis assimilatur is qui adoptatus vel adrogatus est, ei qui ex legitimo matrimonio natus est. et ideo si quis per Imperatorem, sive apud Praetorem, vel apud Praesidem provinciae non extraneum adoptaverit, potest eundem alii in adoptionem dare. (§ 9.5) Sed et illud utriusque adoptionis commune est, quod et hi qui generare non possunt, quales

alii in adoptionem dare. (§ 106.) Sed et illa quaestio, an minor natu maiorem natu adoptare possit, utriusque adoptionis adoptionis communis est.

1) cf. Diocl. c. 5. C. de adopt.

sunt spadones, adoptare possunt; castrati autem non possunt. (§ 10.) Feminae quoque adoptare non possunt, quia nec naturales liberos in potestate sua habent: sed ex indulgentia Principis ad solatium liberorum amissorum adoptare possunt. 1

§ 107. Illud proprium est eius adoptionis quae per populum fit, quod is qui liberos in potestate habet, si se adrogandum dederit, non solum ipse potestati adrogatoris subicitur, sed etiam liberi eius in eiusdem fiunt potestate tanquam nepotes.

2) tit. C. de Latina libert. toll. (§ 10.)

§ 11. Illud proprium est illius adoptionis quae per sacrum oraculum fit, quod is qui liberos in potestate habet, si se arrogandum dederit, non solum ipse potestati arrogatoris subiicitur, sed etiam liberi eius in eiusdem fiunt potestate tamquam nepotes. sic enim et divus Augustus non ante Tiberium adoptavit, quam is Germanicum adoptavit: ut protinus adoptione facta incipiat Germanicus Augusti nepos esse.

§ 12. Apud Catonem bene scriptum refert antiquitas, servi [al. servos] si a domino adoptati sint, ex hoc ipso posse liberari. unde et nos eruditi in nostra constitutione etiam eum servum quem dominus actis intervenientibus filium suum nominaverit liberum esse constituimus, licet hoc ad ius filii accipiendum ei non sufficit. § 108. Nunc de his personis videamus quae in manu nostra sunt.* quod et ipsum ius proprium civium Romanorum est. (§ 109.) Sed in potestate quidem et masculi et feminae esse solent: in manum autem feminae tantum conveniunt. (§ 110.) Olim itaque tribus modis in manum conveniebant, usu, farreo, coemptione. (§ 111.) Usu in manum conveniebat quae anno continuo nupta perseverabat; quae enim veluti annua possessione usucapiebatur, in familiam viri transibat filiaeque locum optinebat. itaque lege duodecim tabularum cautum est, ut si qua nollet eo modo in manum mariti convenire, ea quotannis trinoctio abesset atque eo modo usum cuiusque anni interrumperet. sed hoc totum ius partim legibus sublatum est,

*) ita suppl. Göschen.

a) De his quae in manu sunt vide Ulp. tit. IX. Gai II. 118. 136. III. 40. 41. Servium ad Georg I. v. 31. et ad Aeneid. IV. v. 103. 214. 374. Cicer. pro Flacco c. 34. § 84. pro Murena 12. § 27. Gell. III. 2. §. 13. X. 23. XVIII. 6. § 9. Tacit. Annal. IV. 16. Cic. Topic. cap. 4.: Genus est uxor, eius duae formae, una matrum familias quae in manum convenerunt; altera earum quae tantummodo uxores habenBoethius ad Top. c. 3. § 14. (Orell. 299.): quae autem in manum per coemptionem convenerant, hae matresfamilias vocabantur. Quae vero usu et farreatione minime.

tur.

GNEIST INSTITUTIONES.

3

« PreviousContinue »