Page images
PDF
EPUB

teram uxorem ducere non licet.

§ 63. Item eam quae mihi quondam socrus aut nurus aut privigna aut noverca fuerit. ideo autem diximus quondam, quia si adhuc constant eae nuptiae per quas talis adfinitas quaesita est, alia ratione mihi nupta esse non potest, quia neque eadem duobus nupta esse potest, neque idem duas uxores habere.

1) cfr. 14. § 4. D. de ritu nupt.

2) cfr. 34. § 2. D. eod.

3) ex Ulp. fr. 12. § 3. D. de ritu nupt.

4) cfr. 14. § 2. D. eod.

quia parentum loco habentur. qua ratione verum est, magnam quoque amitam et materteram magnam prohiberi uxorem ducere.

1

§ 6. Adfinitatis quoque veneratione quarundam nuptiis abstinere necesse est. Ut ecce privignam aut nurum uxorem ducere non licet, quia utraeque filiae loco sunt. quod scilicet ita accipi debeat, si fuit nurus aut privigna: nam si adhuc nurus est, id est si adhuc nupta est filio tuo, alia ratione uxorem eam ducere non possis, quia eadem duobus nupta esse non potest; item si adhuc privigna tua est, id est si mater eius tibi nupta est, ideo eam uxorem ducere non poteris, quia duas uxores eodem tempore habere non licet. (§ 7.) Socrum quoque et novercam prohibitum est uxorem ducere, quia matris loco sunt. quod et ipsum dissoluta demum affinitate procedit: alioqui, si adhuc noverca est, id est si adhuc patri tuo nupta est, communi iure impeditur tibi nubere, quia eadem duobus nupta esse non potest; item si adhuc socrus est, id est si adhuc filia eius tibi nupta est, ideo impediuntur nuptiae, quia duas uxores habere non possis. (§ 8.) *Mariti tamen filius ex alia uxore et uxoris filia ex alio marito, vel contra, matrimonium recte contrahunt, licet habeant fratrem sororemve ex matrimonio postea contracto natos. (§ 9.) 3Si uxor tua post divortium ex alio filiam procreaverit, haec non est quidem privigna: sed Iulianus huiusmodi nuptiis abstinere debere ait; nam nec sponsam filii nurum esse, nec patris sponsam novercam esse, rectius tamen et iure facturos eos qui huiusmodi nuptiis se abstinuerint. (§ 10.) *Illud certum est serviles quoque cognationes impedimento esse nuptiis, si forte pater et filia, aut frater et soror manumissi fuerint. (§ 11.) Sunt et aliae personae, quae propter diversas rationes nuptias contrahere prohibentur, quas in libris digestorum seu pandectarum ex veteri iure collectorum [al. collectarum] enumerari permisimus.

§ 64. Ergo si quis nefarias atque incestas nuptias contraxerit, neque uxorem habere videtur, neque liberos: itaque hi qui ex eo coitu nascuntur, matrem quidem habere videntur, patrem vero non utique; nec ob id in potestate eius sunt, sed tales sunt quales sunt hi quos mater vulgo con

§ 12. Si adversus ea quae diximus aliqui coierint, nec vir, nec uxor, nec nuptiae, nec matrimonium, nec dos intellegitur. Itaque ii qui ex eo coitu nascuntur in potestate patris non sunt: sed tales sunt, quantum ad patriam potestatem pertinet, quales sunt ii quos mater vulgo concepit. nam nec

cepit. nam et hi patrem habere non intelleguntur, cum is etiam incertus sit; unde solent spurii filii appellari, vel a Graeca voce quasi σποράδην concepti, vel quasi sine patre filii.

1) c. 6. C. de incestis nupt.

hi patrem habere intelleguntur, cum his etiam [pater] incertus est: unde solent filii spurii appellari, vel a Graeca voce quasi oлоoάdηv concepti, vel [S. P.] quasi sine patre filii. Sequitur ergo, ut et dissoluto tali coitu nec dotis exactioni locus sit. Qui autem prohibitas nuptias coëunt et alias poenas patiuntur, quae sacris constitutionibus continentur.1

§ 65. Aliquando autem evenit, ut liberi qui statim ut nati sunt parentum in potestate non fiant, ii postea tamen redigantur in potestatem. (§ 66.") Veluti si Latinus ex lege Aelia Sentia uxore ducta filium procreaverit, aut Latinum ex Latina, aut civem Romanum ex cive Romana, non habebit eum in potestate sed si postea causa probata civitatem Romanam consecutus fuerit civem Romanum eum* simul in potestate sua habere incipit.

2) c. 10. 11. C. de natural. liberis.

§ 13. Aliquando autem evenit, ut liberi qui statim ut nati sunt in potestate parentum non fiant, postea autem redigantur in potestatem. Qualis est is qui, dum naturalis fuerat, postea curiae datus, potestati patris subicitur. nec non is qui, a muliere libera procreatus cuius matrimonium minime legibus interdictum fuerat, sed ad quam pater consuetudinem habuerat, postea ex nostra constitutione2 dotalibus instrumentis compositis in potestate patris efficitur: quod et alii ex eodem matrimonio si fuerint procreati, [al. quod et aliis liberis qui ex eodem matrimonio fuerint procreati] similiter nostra constitutio praebuit.

§ 67. Item si civis Romanus Latinam aut peregrinam uxorem duxerit per ignorantiam, cum eam civem Romanam esse crederet, et filium procreaverit, hic non est in potestate eius, quia ne quidem civis Romanus est, sed aut Latinus aut peregrinus, id est eius condicionis cuius et mater fuerit, quia non aliter quisquam ad patris condicionem accedit, quam si inter patrem et matrem eius conubium sit: sed ex senatusconsulto permittitur causam erroris probare, et ita uxor quoque et filius ad civitatem Romanam perveniunt, et ex eo tempore incipit filius in potestate patris

*) ita ex coniect. Huschkii. Sententia certe haec est: filio anniculo facto et causa probata Latinum, praeterquam quod civitatem adipiscatur tam ipse quam uxor eius et filius, si eiusdem condicionis sint, incipere etiam in potestate habere filium. (Göschen.)

a) cf. Gai I. 29. 73. 94. 95. III. 5. Ulp. VII. 4.

b) cf. Gai I. 30. 80.

c) legitimationem per curiae oblationem introduxit Theodosius II. c. 3. 4. C. de natur. liberis (5. 27.) legitimationem per subsequens matrimonium primo Constantinus, deinde Zeno, Anastasius, Iustinianus c. 5-7. 10. 11. eod.; legitimationem per rescriptum principis et ius novissimum contin. nov. 12. c. 4; 18. c. 11; 78. c. 3; 74. c. 1. 2; 117. c. 2.

d) cf. Gai II. 142. III. 5. 73. Ulp. VII. 4. V. 9.

esse. Idem iuris est, si eam per ignorantiam uxorem duxerit quae dediticiorum numero est, nisi quod uxor non fit civis Romana. (§ 68.) Item asi civis Romana per errorem nupta sit peregrino tamquam civi Romano, permittitur ei causam erroris probare, et ita filius quoque eius et maritus ad civitatem Romanam perveniunt, et aeque simul incipit filius in potestate patris esse. Idem iuris est, si peregrino tamquam Latino ex lege Aelia Sentia nupta sit: nam et de hoc specialiter senatusconsulto cavetur. Idem iuris est aliquatenus, si ei qui dediticiorum numero est, tamquam civi Romano aut Latino ex lege Aelia Sentia nupta sit: nisi quod scilicet qui dediticiorum numero est, in sua condicione permanet, et ideo filius, quamvis fiat civis Romanus, in potestatem patris non redigitur. (§ 69.) Item si Latina peregrino, cum eum Latinum esse crederet, nupserit, potest ex senatusconsulto filio nato causam erroris probare, et ita omnes fiunt cives Romani, et filius in potestate patris esse incipit. (§ 70.) Idem constitutum est, si Latinus per errorem peregrinam quasi Latinam aut civem Romanam e lege Aelia Sentia uxorem duxerit. (§ 71.) Praeterea si civis Romanus, qui se credidisset Latinum esse, ob id Latinam uxorem duxerit, permittitur ei filio nato erroris causam probare, tamquam si e lege Aelia Sentia uxorem duxisset. Item his qui cum cives Romani essent, peregrinos se esse credidissent et peregrinas uxores duxissent, permittitur ex senatusconsulto filio nato causam erroris probare: quo facto fiet uxor civis Romana et filius quoque ex ea non solum ad civitatem Romanam pervenit, sed etiam in potestatem patris redigitur. (§ 72.) Quaecumque de filio esse diximus, eadem et de filia dicta intellegemus. (§ 73.) Et quantum ad erroris causam probandam attinet, nihil interest cuius aetatis filius sive filia sit [duo versus l. n. p.].* si minor anniculo sit filius filiave, causa probari non potest. nec me praeterit in aliquo rescripto divi Hadriani ita esse constitutum, tamquam quod ad erroris quoque causam probandam [desunt 2 lin.] Imperator

*) cf. Gai I. 29. sententia haec est: in erroris causa probanda nihil interest, cuius aetatis filius sit: ex lege Aelia Sentia autem causa probari non potest, si filius minor anniculo sit (Göschen). Plura tentavit Huschke.

a) cf. Ulp. VII. 4. Paul. in Collat. XVI. 3. §§. 7. 15. Gai I. 78. sqq. b) cf. Gai I. 30.

[1⁄2 lin.] dedit. (§ 74.) Sed si peregrinus civem Romanam uxorem duxerit, an [11⁄4 lin.] causam non potest, quamvis ipse [, lin.] hoc ei specialiter concessum est. Sed cum peregrinus civem Romanam uxorem duxisset et filio nato alias civitatem Romanam consecutus esset, deinde cum quaereretur an causam probare posset, rescripsit Imperator Antoninus perinde posse eum causam probare, atque si peregrinus mansisset. ex quo colligimus etiam peregrinum causam probare posse. (§ 75.) Ex his quae diximus apparet, sive civis Romanus peregrinam sive peregrinus civem Romanam uxorem duxerit, eum qui nascitur peregrinum esse: sed siquidem per errorem tale matrimonium contractum fuerit, emendari vitium eius ex Senatusconsulto licet secundum ea quae superius [§ 68.] diximus. Si vero nullus error intervenerit, sed scientes suam condicionem ita coierint, nullo casu emendatur vitium eius matrimonii. (§ 76.) Loquimur autem de his scilicet inter quos conubium non sit; nam alioquin si civis Romanus peregrinam cum qua ei conubium est, uxorem duxerit, sicut supra quoque diximus, iustum matrimonium contrahitur, et tunc ex his qui nascitur, civis Romanus est et in potestate patris erit. (§ 77.) Item si civis Romana peregrino cum quo ei conubium est, nupserit, peregrinus sane procreatur, et is iustus patris filius est, tamquam si ex peregrina eum procreasset. hoc tamen tempore ex senatusconsulto quod auctore divo Hadriano factum est, etiamsi non fuerit conubium inter civem Romanam et peregrinum, qui nascitur iustus patris filius est. (§ 78.) Quod autem diximus inter civem Romanam peregrinumque nisi conubium sit, qui nascitur peregrinum esse, ex lege Minicia descendit, qua liberi iubentur deterioris parentis condicionem sequi. Eadem lege rursus alio loco cautum est, ut si peregrinus civem Romanam cum qua ei conubium non sit,** uxorem duxerit, peregrinus ex eo coitu nascatur. et est hoc maxime casu necessaria Lex Minicia: nam remota ea lege matris condicionem sequeretur, ex iis enim inter quos non est conubium qui nascitur, iure gen

*) argumentum hoc fere est: Peregrinus si civem Romanam uxorem duxerit, sive interveniente errore sive non, is qui nascitur peregrinus est; sed matrimonio per errorem contracto poterit admitti causae probatio, quam, ubi nullus error intervenerit, cessare constat. (Göschen secundum Hollw.) Plura tentavit Huschke.

**) ita ex coniect. Mommsenii et Kruegeri (in epistola ed. Stud. praemissa).

tium matris condicioni accedit. qua parte autem iubet lex ex cive Romano et peregrina peregrinum nasci, supervacua videtur: nam et remota ea lege hoc utique iure gentium futurum erat. (§ 79.) Adeo autem hoc ita est, ut ex cive Romano et Latina qui nascitur, Latinus nascatur, quamquam ad eos qui hodie Latini appellantur, lex Minicia non pertinet; nam comprehenduntur quidem peregrinorum appellatione in ea lege non solum exterae nationes et gentes, sed etiam qui Latini nominantur: sed ad alios Latinos pertinet, qui proprios populos propriasque civitates habebant et erant peregrinorum numero. (§ 80.) Eadem ratione ex contrario ex Latino et cive Romana sive ex lege Aelia Sentia, sive aliter contractum fuerit matrimonium, civis Romanus nascitur. fuerunt tamen qui putaverunt ex lege Aelia Sentia contracto matrimonio Latinum nasci, quia videtur eo casu per legem Aeliam Sentiam et Iuniam conubium inter eos dari, et semper conubium efficit, ut qui nascitur patris condicioni accedat: aliter vero contracto matrimonio eum qui nascitur iure gentium matris condicionem sequi et ob id esse civem Romanum. sed hoc iure utimur ex senatusconsulto quo auctore divo Hadriano significatur, ut omni modo ex Latino et cive Romana natus civis Romanus nascatur. (§ 81.) His convenienter etiam illud senatusconsultum divo Hadriano auctore significavit, ut qui ex Latino et peregrina, item contra qui ex peregrino et Latina nascitur, is matris condicionem sequatur. (§ 82.) Illud quoque his consequens est, quod ex ancilla et libero iure gentium servus nascitur, et contra ex libera et servo liber nascitur. (§ 83.) Animadvertered tamen debemus, ne iuris gentium regulam vel lex aliqua vel quod legis vicem optinet, aliquo casu commutaverit. (§ 84.) Ecce enim ex senatusconsulto Claudiano poterat civis Romana quae alieno servo volente domino eius coiit, ipsa ex pactione libera permanere, sed servum procreare: nam quod inter eam et dominum istius servi convenerit, eo senatusconsulto ratum esse iubetur. sed postea divus Hadrianus iniquitate

*) ex coniect. Mommsenii. De re cf. Ulp. V. 8. et fr. 24. de statu hom. (I. 5.).

a) cf. Gai I. 56. 67.

c) cf. Ulp. V. 9. (Inst. I. 4 pr.)
e) cf. Gai I. 91. 160. Inst. III. 12.

b) cf. Gai I. 30. 66. (III. 73.)

d) cf. Ulp. fr. 24. D. de statu hom. (I. 5.)

« PreviousContinue »