Page images
PDF

Festus v. Recinium, omne vestimentnm quadratum, ii qui XII interpretatd sunt esse dixerunt. Verrius: togam qua muliereB utebantur, praetextam clavo purpureo. (Mfill. p. 274.)

Festus v. Radere, genas vetitum est in lege XII, id est unguibus lacerare malas. (Mfill. 278.)

Plinius HiBt. Nat. XI. 37. Infra oculos malae homini tantum, quas prisci genas vocabant; XII tabularum interdicto radi a feminis eas vetantes.

Servius ad Virgil. Aeneid. XII. 606. Moris fuit apud veteres, ut ante rogos regum humanus sanguis effunderetur, vel captivorum, vel gladiatorum; quorum si forte copia non fuisset, laniantes genas suum efFundebant cruorem, ut rogis illa imago reetitueretur. Taroen sciendnm cautum lege XII tabularum, ne mulieres carperent faciem, his verbis: „MuIier faciem ne carpito."

Cicero Tuscul. II. 23. § 55. Eiulatus ne mulieri quidem (conceBSus); et hic nimirum est lessus quem XII tabulae in funeribus adhiberi vetuerunt.

fr. 5. Homini mortuo ne ossa legito, qno post funus faciat. (X. 8.)

Cicero de Legg. II. 24. § 60: Cetera item funebria quibus luctus augetur XII sustulerunt: homini, inquit, mortuo ne ossa legito, quo post funus faciat. Excipit bellicam peregrinamque mortem. fr. 6. De unctura, circumpotatione, respersione. coronis. (X. 9. 10.)

Cicero de Legg. II. 24. § 60: Haec praeterea sunt in Legibus de unctnra: quae servilis unctura tollitur, omnisque cireumpotatio. — Ne sumptuosa reepersio, ne longae coronae, nec acerrae praetereantur [al. praeferantur].

Festus v. Murrata potione, usos antiquos indicio est, quod etiam nunc Aediles per supplicationes Dis addunt ad pluvinaria, et quod XII tabulis cavetur, ne mortuo lndatur, ut ait Varro in Antiquitatum Libro I. (Mfill. p. 158.)

Plinius Hist. Nat. XFV. 2: Namac regis Postumia Lex est: „Vino rogam ne respergito."

fr. 7. Qui coronam parit ipse, pecuniave eius, virtulisve ergo arduitor ei. (X. 11.)

Plinius Hist. Nat. XXI. 3. Inde illa XII tabularum lex: qui coronam parit ipse, pecuniave eius, virtutiswe ergo orduitor ei. (cf. Schoell 155, Mommsen Staatsr. I. 143.) Quam servi equive meruissent, pecunia partam lege.dtci nemo dubitavit. Quis ergo honos? ut ipsi mortuo parentibusque eius, dum intus positus esset, forisve ferretur, sine fraude esset imposita.

Cicero de Legg. II. 24. § 60. IUa iam significatio est, landis ornamenta ad mortuoa pertinere, quod coronam virtute partam et ei qui peperisset, et eius parenti, sine fraude esse Lex impositam iubet fr. 8. Ne uni plura funera fiant, neve lecti plures sternantUr. (X. 12.) Cicero de Legg. II. 24. § 60. Ut.uni plura fierent, lectique plures sternerentur: id quoque ne fieret Lege sanctum est. fr. 9. Neve aurum addito. cui auro dentes iuncti escunt, ast im cum illo sepeliet uretve se fraude esto. (X. 13.)

Cicero de Legg. II. 24. § 60. Qua in Lege cum esset: „Neve auriim addito;" quam humane excipit altera lex: „Quoi auro dentes iuncti.escunt, ast im cum illo sepeliet uretve se frande esto." fr. 10. Ne roffum bustumve novum propius LX pedes adiciatur aedes alienas. (X. 14.)

Cicero de Legg. II. 24. § 61. Duae sunt praeterea leges de sepulcris, quarum altera privatorum aedificiis, altera ipsis sepnlcris cavet. Nam quod rogum bustumve novnm vetat propius LX pedes adici aedeB alienas invito domino, inceudium veretur acerbum. (cf. fr. 3. D. de mortuo inferendo. 11. 8.)

fr. 11. Ne forum (sepulcri) bustumve usucapiatur. (X. 15.)

Cicero de Legg. II. 24. § 61. Quod autem forum, id est vestibulum sepulcri, bustumve usucapi vetat (sc. lex XII), tuetur ius sepulcrorum.

Festus v. Forum, sex modis intellegitur. — Quarto, cum id forum antiqui appellabant, qnod nnnc vestibulum sepulcri dici solet. (Mflll. p. 84.)

Festus v. Bustum, proprie dicitur locus in quo mortuus est combustus et sepnltas, dicitarque bustam quasi bene ustum; ubi vero combustus quis tantammodo, alibi vero est sepultas, is locus ab urendo ustrina vocatur; sed modo busta sepulcra vocamus. (Mull. p. 32.)

TABULA XI.

fr. 1. Ne patribus cum plebe conubium sit. (XI. 2.)

Livius IV. 4. Hoc ipsum, ne connubium patribns cum plebe esset, non Decemviri talernnt?

Dionysius Halic. X. 60. Oi Si ntoi xbv "Anmov xovs Xoiitovs avyygdipavxts vofiove iv SiXxoit SvaC, xol xavxaf xait itooxtoov i^tvt%9tlaait nooatdi]*av iv alt xotl oSt 6 vopot rjv, „(17) i£tivai xois naxoiniots noot xovs Srjpoxixovt imyafiiat avvdtpai." [Sed Appius eiusque collegae, cum reliquas leges in duabus Tabulis scripsissent, has quoque illis decem prioribus addiderunt; in quibus haec quoqne lex erat: „Ne patriciis connbia cum plebeiis contrahere liceret."]

Cicero de Rep. II. 36. 37: Qui decemviri dnabus tabulis iniquarum legum additis, quibus etiam quae diBiunctis populis tribui solent conubia, haec illi ut ne plebei cum patribns essent inhumanissima lege sanxerunt; quae postea plebeiscito Canuleio abrogata est. Cf. Gai ad L. XII Tab. fr. 238 pr. D. de V. S. fr. 2. De intercalando.

Macrob. Satn-rn. I. 13. § 21: Tuditanus refert, X viros qui decem tabulis duas addidernnt, de intercalando populnm rogasse. Cassius eosdem scribit auctores. Cf. Mommsen, R. Chronolog. 31. 210). fr. 3. De diebus fastis et nefastis.

Cicero ad Attic. VI. I. § 8. E quibus (libris de republ.) unum taxoainov requiris de Cn. Flavio. Ille vero anta decemviros non fuit. — Quid ergo profecit, quod protulit fastos? Occultatam putant quodam tempore istam tabulam, ut dies agendi peterentur a paucis. (Cf. Mommsen, Chronol. 31. 210., qui h. 1. calendarium adiectis dierum fastorum nefastornmque notis propositum fuisse censet.)

TABULA XII.

fr. 1. De pignoris capione adversus etfm qui hostiam emit etc. (XII. 1/) vid. Gai IV. 28. (cf. Huschke, Nexnm p. 204.) Gai fr. 238. § 2. D. de V. S. fr. 2. Si servus furtum faxit noxiamve noxit, noxae dedendum esse. (XII. 4.) Ulpianus fr. 2. § 1. D. de noxal. act. (9. 4.) In lege antiqua (scil. XII tab.), si servus sciente domino fnrtum fecit, vel aliam noxam commisit, servi nomine actio est noxaliB, nec dominus sno nomine tenetar. — Sed si placeat, qnod Iulianus libro LXXXVI scribit: „Si servus furtum faxit, noxiamve nocuit," [noxit, Schoell 96] etiam ad posteriores leges pertinere, poterit dici etiam servi nomine cum domino agi posse noxali iudicio, rel.

Festus v. Noxia, ut Servius Sulpicius Rufus ait, damnum significat, apud poStas autem et oratores ponitar pro culpa. At noxa peccatum, aut pro peccato poenam, ut Attius. — Item cnm Lex iubet noxae dedere, pro peccato dedi iubet. (Mflll. 174.)

Gaius libro VI. ad L. XII Tab. fr. 238. § 3. de V. 8.: Noxiae appellatione omne delictam continetar. Cf. Gai IV. 76. Marcell. fr. 6. D. si familia furtum. (47. 6.) Pomp. fr. 66. de 0. et A. (44. 7.)

fr. 3. Si vindiciam falsam tulit, si velit is tor arbitros tres dato; eorum

arbitrio fructus duplione damnum decidito. (XII. 3.)

Festus v. Vindiciae appellantur res eae de quibus controversia est. — ut in XII: Si vindiciam f. (ut supra verba dedimus ex Mflll. pag. 376). Quae Cuiacius observ. V. 21 ita interpretatus est: Si vindiciam falsam talit, rei sive litis arbitros trea dato, eor. arb. fructus dnpl. damn. decidito. — Muller (p. 378 not.) ita: Si vind. fals. tnlit, stlitis «t vindiciarum Praetor arb: III. dato, eomm arbitrio possessor (sive reus) fr. dnpl. damn. decidito.

Gains libro VI. ad L. XII Tab. fr. 19. D. de usuris (22. 1.): Videamus an in omnibug rebus petitis in fructus quoque condemnatur possessor. etc. cf. Ulp. fr. 9. § 6. D. ad exhib. (10. 4.)

Theod. Cod. IV. 19. c. 1. — Quod a nobis exemplo aequabili ex iuris prisci est formulis introductum, ut, quia malae fidei possessores in fructus duplos couveniuntur, aeque malae fidei debitores simile damni periculum persequatur. fr. 4. Ne res litigiosa in sacrum dedicetur. (XII. 2.)

Gaius libro VI. ad L. XII Tab. fr. 3. D. de litigiosis. (44. 6.) Eem de qua controversia est prohibemur in sacrum dedicare; alioquiu dupli poenam patimur.

fr. 5. Quod postremum populus iussit id ius ralum esse. (XI. 1.)

Livius VII. 17. In secundo interregno orta contentio est, quod duo patricii Consules creabantur; intercedentibusque tribunis interrex Fabius aiebat: in XII tabulis legem esse, ut quodcunque postremum populus iussisset, id ius ratumqne esset; iussum populi et suffragia esse. Livius IX. 34. Nemo eorum [Censorum] XII tabulas legit? nemo id ius esse

Aemiliae potius legi paruerunt, quam illi antiquae qua primum Censores creati erant, quia hanc postremam iusserat populus; et quia, ubi duae contrariae leges sunt, semper antiquae obrogat nova.

[Appendicem incertae sedis fragmentorum addit Schoell p. 163. comprehendens hos locos: Festi v. Nancitor. Quando. Sub vos placo. Do-. nati ad Tarent. Eunuch. III. 3. § 9. Ciceronis de Rep. n. 31. de offic. III. 31. Plinii Hist. nat. VII. 60. 212. Gai I. 122. Gai fr. 237. 288. D. de Verb. Sign. (60. 16.) Sidon. Apoll. epist. VIII. 6.]

quod postremo

[graphic]

Imo vero omnes sciverunt; et ideo

[merged small][merged small][ocr errors]
« PreviousContinue »