Page images
PDF
EPUB

dus constitutus est in servis testamento manumittendis. (§ 43.) nam ei qui plures quam duos neque plures quam decem servos habebit, usque ad partem dimidiam eius numeri manumittere permittitur. ei vero qui plures quam x neque plures quam xxx servos babebit, usque ad tertiam partem eius numeri manumittere permittitur. at ei qui plures quam xxx, neque plures quam centum habebit, usque ad partem quartam potestas manumittendi datur. novissime ei qui plures quam c, nec plures quam D habebit, non plures manumittere permittitur, quam quintam partem. neque plures numerantur, sed praescribit lex, ne cui plures manumittere liceat quam c. quodsi quis unum servum omnino aut duos habet, de eo hac lege nihil cautum est; et ideo liberam habet potestatem manumittendi. (§ 44.) Ac ne ad eos quidem omnino haec lex pertinet, qui sine testamento manumittunt. itaque licet iis, qui vindicta aut censu aut inter amicos manumittunt, totam familiam liberare, scilicet si alia causa non inpediat libertatem. (§ 45.) Sed quod de numero servorum testamento manumittendorum diximus, ita intellegemus, ne umquam ex eo numero, ex quo dimidia aut tertia aut quarta aut quinta pars liberari potest, pauciores manumittere liceat, quam ex antecedenti numero licuit. et hoc ipsa lege provisum est. erat enim sane absurdum, ut x servorum domino quinque liberare liceret, quia usque ad dimidiam partem eius numeri manumittere ei conceditur, domino vero x¤ servos habenti non plures liceret manumittere quam ш. item eis qui plures quam x neque *** [desunt lin. 24].* (§ 46.) Nam et si testamento scriptis in orbem servis libertas data sit, quia nullus ordo manumissionis invenitur, nulli liberi erunt; quia lex Fufia Caninia quae in fraudem eius facta sint

1

Caninia certus modus constitutus erat in servis testamento manumittendis. quam, quasi libertatibus [al. libertatis] impedientem et quodammodo invidam, tollendam esse censuimus, cum satis fuerat inhumanum, vivos quidem licentiam habere totam suam familiam libertate donare, nisi alia causa impediat libertati [al. libertatem], morientibus autem huiusmodi licentiam adimere.

1) est tit. Cod. de Lege Fur. Canin. tollenda.

*) loco huius pagina Cod. Ver. quae legi nequit Gai. Epit. I 2. § 2. haec exhibet: Nam si aliquis in testamento plures manumittere voluerit, quam quot continet numerus supra scriptus, ordo servandus est: ut illis tantum libertas valeat, qui prius manumissi sunt, usque ad illum numerum, quem explanatio continet superius comprehensa; qui vero postea supra constitutum numerum manumissi leguntur, in servitute eos certum est permanere. Quodsi non nominatim servi vel ancillae in testamento manumittantur, sed confuse omnes servos suos vel ancillas is qui testamentum facit liberos facere voluerit, nulli penitus firma esse iubetur hoc ordine data libertas. sed omnes in servili condicione, qui hoc ordine manumissi sunt, permanebunt. nam et si ita in testamento servorum manumissio adscripta fuerit, id est in circulo, ut qui prior qui posterior nominatus sit, non possit agnosci, nulli ex his libertatem valere manifestum est rel. cf. Gai. I. 139. II. §. 239. Ulp. I. § 24. 25.

rescindit. sunt etiam specialia senatusconsulta, quibus rescissa sunt ea quae in fraudem eius legis excogitata sunt.

§ 47. In summa sciendum est, cum lege Aelia Sentia cautum sit, ut creditorum fraudandorum causa manumissi liberi non fiant, hoc etiam ad peregrinos pertinere (senatus ita censuit ex auctoritate Hadriani),* cetera vero iura eius legis ad peregrinos non pertinere.

§ 48. **Sequitur de iure personarum alia divisio. nam quaedam personae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri subiectae sunt. (§ 49.) Rursus earum personarum, quae alieno iuri subiectae sunt, aliae in potestate, aliae in manu, aliae in mancipio sunt. (§ 50.) Videamus nunc de his quae alieno iuri subiectae sint: nam si cognoverimus quae istae personae sint, simul intellegemus quae sui iuris sint.

§ 51. Ac prius dispiciamus de iis qui in aliena potestate sunt.

et

§ 52. In potestate itaque sunt servi dominorum. quae quidem potestas iuris gentium est: nam apud omnes peraeque gentes animadvertere possumus dominis in servos vitae necisque potestatem esse. quodcumque per servum adquiritur, id domino adquiritur. (§ 53.) Sed hoc tempore neque civibus Romanis, nec ullis aliis hominibus qui sub imperio populi Romani sunt, licet supra modum et sine causa in servos suos saevire. Non ex constitutione Imperatoris Antonini qui sine causa servum suum occiderit, non minus teneri iubetur, quam qui alienum servum occiderit. Sed et maior quoque asperi

Tit. VIII. DE HIS QUI SUI VEL

ALIENI IURIS SUNT.

Sequitur de iure personarum alia divisio. nam quaedam personae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri subiectae sunt. rursus earum, quae alieno iuri subiectae sunt, aliae in potestate parentum, aliae in potestate dominorum sunt. videamus itaque de his quae alieno iuri subiectae nam si cognoverimus quae istae personae sunt, simul intellegemus quae sui iuris sunt.

sunt:

Ac prius dispiciamus de his quae in potestate dominorum sunt.

§ 1. In potestate itaque dominorum sunt servi. quae quidem potestas iuris gentium est: nam apud omnes peraeque gentes animadvertere possumus dominis in servos vitae necisque potestatem esse, et quodcumque per servum acquiritur, id domino acquiritur [al. acquiri]. (§ 2.) Sed hoc tempore nullis hominibus qui sub imperio nostro sunt licet sine causa legibus cognita et supra modum in servos suos saevire. Nam ex constitutione divi Pii Antonini qui sine causa servum suum occiderit, non minus puniri iubetur, quam qui servum alienum occiderit. Sed et maior aspe

ut glossema expellit Mommsen, Zeitschr. f. Rechtsg. IX. 68.

§§ 48-53. usque ad v. coercetur repetuntur in Gai fr. 1. D. de his qui sui i. (I. 6.)

a) Haec divisio complectitur §§ 48-141. h. C. Definitionem potestatis s. 1. proponit Paul. fr. 215. D. de V. S. (50. 16.)

b) cf. Gai II. 86 sqq.

tas dominorum per eiusdem Principis constitutionem coercetur. Nam consultus a quibusdam Praesidibus provinciarum de his servis, qui ad fana deorum vel ad statuas Principum confugiunt, praecepit, ut si intolerabilis videatur dominorum saevitia, cogantur servos suos vendere. Et utrumque recte fit; male enim nostro iure uti non debemus: qua ratione et prodigis interdicitur bonorum suorum administratio.

1) ex Ulp. fr. 2. D. de his qui sui.

ritas dominorum eiusdem Principis constitutione coërcetur. Nam consultus a quibusdam Praesidibus provinciarum de his servis, qui ad aedem sacram vel ad statuas Principum confugiunt, praecepit, ut si intolerabilis videatur dominorum saevitia, cogantur servos bonis condicionibus vendere, ut pretium dominis daretur. et recte: expedit enim reipublicae, ne quis rem suam male utatur. cuius rescripti, ad Aelium Marcianum emissi, verba haec sunt: Dominorum quidem potestatem in suos servos illibatam esse oportet, nec cuiquam hominum ius suum detrahi. sed dominorum interest, ne auxilium contra saevitiam vel famem vel intolerabilem iniuriam denegetur his qui iuste deprecantur. ideoque cognosce de querelis eorum qui ex familia Iulii Sabini ad statuam confugerunt; et si vel durius habitos quam aequum est, vel infami iniuria affectos cognoveris, veniri iube, ita ut in potestatem domini non revertantur. qui Sabinus, si meae constitutioni fraudem fecerit, sciet me admissum severius executurum.

§ 54. Ceterum cum apud cives Romanos duplex sit dominium, (nam vel in bonis vel ex iure Quiritium vel ex utroque iure cuiusque servus esse intellegitur), ita demum servum in potestate domini esse dicemus, si in bonis eius sit, etiamsi simul ex iure Quiritium eiusdem non sit. nam qui nudum ius Quiritium in servo habet, is potestatem habere non intellegitur.

§ 55. Item in potestate nostra sunt liberi nostri quos iustis nuptiis procreavimus.

1) cf. fr. 1. D. de ritu nuptiarum.

Tit. IX. DE PATRIA POTESTATE. In potestate nostra sunt liberi nostri quos ex iustis nuptiis procreaverimus. (§ 1.1) Nuptiae autem sive matrimonium est viri et mulieris coniunctio, individuam

a) de duplici dominio cf. Gai II. 40. 88. III. 166. Ulp. I. 16. b) cf. fr. 4. D. de his qui sui i. (I. 6.) Ulp. libro I. Inst.: Nam civium Romanorum quidam sunt patresfamiliarum, alii filiifamiliarum, quaedam matresfamiliarum, quaedam filiaefamiliarum. patresfamiliarum sunt, qui sunt suae potestatis, sive puberes sive impuberes; simili modo matresfamiliarum. filiifamiliarum et filiae, quae sunt in aliena potestate; nam qui ex me et uxore mea nascitur, in mea potestate est; item qui ex filio meo et uxore eius nascitur, id est nepos meus et neptis, aeque in mea sunt potestate; et pronepos et proneptis, et deinceps ceteri.

quod ius proprium civium Romanorum est.* fere enim nulli alii sunt homines, qui talem in filios suos habent potestatem, qualem nos habemus. idque divi Hadriani edicto quod proposuit de his, qui sibi liberisque suis ab eo civitatem Romanam petebant, significatur. nec me praeterit Galatarum gentem credere in potestatem ** parentum liberos esse.

1) ex Ulp. fr. 4. D. de his qui sui.

§ 56. Habent autem in potestate liberos cives Romani, *** si cives Romanas uxores duxerint, vel etiam Latinas peregrinasve cum quibus conubium habeant. cum enim conubium id efficiat, ut liberi patris condicionem sequantur, evenit ut non modo cives Romani fiant, sed et in potestate patris sint. (§ 57.) Unde et veteranis quibusdam concedi solet principalibus constitutionibus conubium cum his Latinis peregrinisve quas primas post missionem uxores duxerint. et qui ex eo matrimonio nascuntur, et cives Romani et in potestatem parentum fiunt.

consuetudinem vitae continens. (§ 2.) Ius autem potestatis quod in liberos habemus proprium est civium Romanorum: nulli enim alii sunt homines, qui talem in liberos habeant potestatem, qualem nos habemus.

(§ 3.1) Qui igitur ex te et uxore tua nascitur in tua potestate est. item qui ex filio tuo et uxore eius nascitur, id est nepos tuus et neptis, aeque in tua sunt potestate, et pronepos et proneptis, et deinceps ceteri. Qui tamen ex filia tua nascitur in tua potestate non est, sed in patris eius. Tit. X. DE NUPTIIS.

§ 58. Non tamen omnes nobis uxores ducere licet: nam a quarundam nuptiis abstinere debemus.

Iustas autem nuptias inter se cives Romani contrahunt, qui secundum praecepta legum coëunt, masculi quidem puberes, feminae autem viripotentes, sive patresfamilias sint sive filiifamilias; dum tamen filiifamilias et consensum habeant parentum, quorum in potestate sunt. nam hoc fieri debere, et civilis et naturalis ratio suadet in tantum, ut iussum parentis praecedere debeat. unde quaesitum est, an furiosi filia nubere, aut furiosi filius uxorem ducere possit? cumque super filio variabatur, nostra processsit decisio [c. 25. C. de nupt.), qua permissum est, ad exemplum filiae furiosi filium quoque posse et sine patris interventu matrimonium sibi copulare secundum datum ex constitutione modum.

§ 1. Ergo non omnes nobis uxores ducere libet. nam quarundam nuptiis abstinendum est.b

*) haec verba §i 55. repetuntur in Gai fr. 3. D. de his qui sui (I. 6). Ceterum cf. fr. 4. 5. eod.

**) in potestatem est: sic Cod. Ver. - Böcking in Addendis pag. 342. edit. IV. permultos locos collegit, quibus huius accusativi usus confirmatur, velut: in potestatem esse G. I. 55: 57. 88. 132. Aes Salpens. c. 21; in libertatem esse Liv. XXXVII. 56; in possessionem esse Gai IV. 153. et fr. 9. D. 41. 2. et Paulus, Ulp., Scaevola, Tryph. in Dig.; in adoptionem habere lavolenus fr. 107. D. 45. 1. Gai II. 136. etc.

***) ita prop. Göschen. Huschke duorum versuum spatium explere mavult ita: Iustas autem nuptias contraxisse liberosque iis procreatos in potestate habere cives Romani ita intelleguntur, si rel. De re ipsa cf. Gai I. 67. 76. 80. 88. Ulp. V. § 1-6. 8. fr. 19. 24. D. de statu hom. (I. 5.)

a) cf. fr. 2. 3. D. de ritu nupt. (23. 2.) fr. 25. § 4. D. de acquir. hered. (29. 2.); de ritu nuptiarum vid. ad Gai. I. 110 sqq. citt.

b) cf. ad. § 1-10. h. t. fr. 8. fr. 12. § 4. fr. 14. 15. 17. 39. 40. 53–55. 68. D. de ritu nupt. (23. 2.)

§ 59. Inter eas enim personas quae parentum liberorumve locum inter se optinent, nuptiae contrahi non possunt, nec inter eas conubium est, veluti inter patrem et filiam, vel inter matrem et filium, vel inter avum et neptem: et si tales personae inter se coierint, nefarias atque incestas nuptias contraxisse dicuntur. et haec adeo ita sunt, ut quamvis per adoptionem parentum liberorumve loco sibi esse coeperint, non possint inter se matrimonio coniungi, in tantum, ut et dissoluta adoptione idem iuris maneat: itaque eam quae mihi per adoptionem filiae aut neptis loco esse coeperit non potero uxorem ducere, quamvis eam emancipaverim.

§ 60. Inter eas quoque personas quae ex transverso gradu cognatione iunguntur est quaedam similis observatio, sed non tanta. (§ 61.) Sane inter fratrem et sororem prohibitae sunt nuptiae, sive eodem patre eademque matre nati fuerint, sive alterutro eorum. sed si qua per adoptionem soror mihi esse coeperit, quamdiu quidem constat adoptio, sane inter me et eam nuptiae non possunt consistere; cum vero per emancipationem adoptio dissoluta sit, potero eam uxorem ducere; sed et si ego emancipatus fuero, nihil inpedimento erit nuptiis. 1) e Gai fr. 17. § 1. D. de ritu nupt.

§ 62. Fratris filiam uxorem ducere licet: idque primum in usum venit, cum divus Claudius Agrippinam, fratris sui filiam, uxorem duxisset. sororis vero filiam uxorem ducere non licet. et haec ita principalibus constitutionibus significantur. Item amitam et mater

Inter eas enim personas quae parentum liberorumve locum inter se obtinent nuptiae contrahi non possunt, veluti inter patrem et filiam, vel avum et neptem, vel matrem et filium, vel aviam et nepotem, et usque ad infinitum. et si tales personae inter se coierint, nefarias atque incestas nuptias contraxisse dicuntur. Et haec adeo ita sunt, ut quamvis per adoptionem parentum liberorumve loco sibi esse coeperint, non possint inter se matrimonio iungi, in tantum, ut etiam dissoluta adoptione idem iuris maneat: itaque eam quae tibi per adoptionem filia aut neptis esse coeperit non poteris uxorem ducere, quamvis eam emancipaveris.

§ 2. Inter eas quoque personas quae ex transverso gradu cognationis iunguntur est quaedam similis observatio, sed non tanta. Sane enim inter fratrem et sororem nuptiae prohibitae sunt, sive ab eodem patre eademque matre nati fuerint, sive ex alterutro eorum. sed si qua per adoptionem soror tibi esse coeperit, quamdiu quidem constat adoptio, sane inter te et eam nuptiae consistere non possunt; cum vero per emancipationem adoptio dissoluta' sit, poteris eam uxorem ducere; sed et si tu emancipatus fueris, nihil est impedimento nuptiis. et ideo constat: si quis generum adoptare velit, debere eum ante filiam suam emancipare; et si quis velit nurum adoptare, debere eum ante filium emancipare. (§ 3.) Fratris vel sororis filiam uxorem ducere non licet. sed nec neptem fratris vel sororis ducere quis potest, quamvis quarto gradu sint: cuius enim filiam uxorem ducere non licet, eius neque neptem permittitur. eius vero mulieris quam pater tuus adoptavit filiam non videris impediri uxorem ducere, quia neque naturali neque civili iure tibi coniungitur. (§ 4.) duorum autem fratrum vel sororum liberi, vel fratris et sororis, iungi possunt. (§ 5.) item amitam, licet adoptivam, uxorem ducere non licet, item materteram:

.

« PreviousContinue »