Page images
PDF
EPUB

ipsis testamentum facere, vel ex testamento alieno capere, vel tutores testamento dari. (§ 24.) Quod autem diximus ex testamento eos capere non posse, ita intellegemus, ne quid directo hereditatis legatorumve nomine eos posse capere dicamus; alioquin per fideicommissum capere possunt.

a

PERVENIANT.

b

§ 25. Hi vero qui dediticiorum numero sunt nullo modo ex testamento capere possunt, non magis quam quilibet peregrinus, nec ipsi testamentum facere possunt secundum id quod magis placuit. (§ 26.) Pessima itaque libertas eorum est qui dediticiorum numero sunt: nec ulla lege aut senatusconsulto aut constitutione principali aditus illis ad civitatem Romanam datur. (§ 27.) Quin etiam in urbe Roma vel intra centesimum urbis Romae miliarium morari prohibentur; et si contra fecerint, ipsi bonaque eorum publice venire iubentur ea condicione, ut ne in urbe Roma vel intra centesimum urbis Romae miliarium serviant, neve umquam manumittantur; et si manumissi fuerint, servi populi Romani esse iubentur. et haec ita lege Aelia Sentia conprehensa sunt. QUIBUS MODIS LATINI AD CIVITATEM ROMANAM § 28. Latini vero multis modis ad civitatem Romanam perveniunt. (§ 29.) Statim enim ex lege Aelia Sentia minores triginta annorum manumissi et Latini facti, si uxores duxerint vel cives Romanas, vel Latinas coloniarias, vel eiusdem condicionis cuius et ipsi essent, idque testati fuerint adhibitis non minus quam septem testibus civibus Romanis puberibus, et filium procreaverint, cum is filius anniculus esse coeperit, datur eis potestas per eam legem adire Praetorem vel in provinciis Praesidem provinciae, et adprobare se ex lege Aelia Sentia uxorem duxisse et ex ea filium anniculum habere: et si is apud quem causa probata est, id ita esse pronuntiaverit, tunc et ipse Latinus et uxor eius, si et ipsa eiusdem condicionis sit, et ipsorum filius, si et ipse eiusdem** condicionis sit, cives Romani esse iubentur. (§ 30.) Ideo autem in persona filii*** adiecimus,,si et ipse eiusdem condicionis sit",

*) hic articulus (§ 28-35.) suppleri potest ex Ulp. tit. III.

ita versus unus, qui errore librarii excidisse videtur, suppleri solet e verbis

articuli seq. De re ipsa cf. Gai I. 66. 73. 80. III. 5. 73. Ulp. III. 3.

***) ita Polenaar ductus C. secutus.

a) cf. Gai III. 75. Ulp. XX. 14. XXII. 2.

b) cf. Gai I. 67. 68. fr. 29. § 1. D. de test, milit. (29. 1.)

quia si uxor Latini civis Romana est, qui ex ea nascitur ex novo senatusconsulto quod auctore divo Hadriano factum est, civis Romanus nascitur. (§ 31.) Hoc tamen ius adipiscendae civitatis Romanae etiamsi soli minores triginta annorum manumissi et Latini facti ex lege Aelia Sentia habuerunt, tamen postea senatusconsulto quod Pegaso et Pusione Consulibus factum est, etiam maioribus triginta annorum manumissis Latinis factis concessum est. (§ 32.) Ceterum etiamsi ante decesserit Latinus, quam anniculi filii causam probaverit, potest mater eius causam probare, et sic et ipsa fiet civis Romana, si Latina sit. quodsi mater causam probare noluerit, permissum est tutoribus filii vel ipsi filio, posteaquam ad pubertatem pervenit, causam probare, quo casu ipse filius civis Romanus fit. item utroque parente mortuo filius debet causam probare, ut ipse civis Romanus fiat.* Quae supra diximus de filio anniculo eadem et de filia annicula dicta intellegemus.* Praeterea ex Lege Visellia tam maiores quam minores XXX annorum manumissi et Latini facti ius Quiritium adipiscuntur,** id est fiunt cives Romani, si Romae inter vigiles sex annis militaverint. postea dicitur factum esse senatusconsultum, quo data est illis civitas Romana, si triennium militiae expleverint. Item edicto Claudii Latini ius Quiritium consequuntur, si navem marinam aedificaverint, quae non minus quam decem milia modiorum frumenti capiat, eaque navis, vel quae in eius locum substituta sit, sex annis frumentum Romam portaverit. (§ 33.) Praeterea a Nerone constitutum est,*** ut si Latinus qui patrimonium sestertium cc milium plurisve habebit, in urbe Roma domum aedificaverit, in quam non minus quam partem dimidiam patrimonii sui inpenderit, ius Quiritium consequatur. (§ 34.) Denique Traianus constituit, ut si Latinus in urbe triennio pistrinum exercuerit in quo in dies singulos non minus quam centenos modios frumenti pinseret, ad ius Quiritium perveniret. [12 versus in C. legi non possunt.]+

*) ex coniect. Kruegeri, nonnulla tamen in dubium vocat Mommsen in epistola Studem. ed. praemissa. cf. de seqq. Kruegeri Krit. Versuche i. Gebiet des röm. R. p. 114 fg., in compluribus dissentiente Huschkio.

**) ex coniect. Huschkii cf. Ulp. III. 5. 6.

***) ex coniect. Huschkii cf. Tacit. Annal. XV. 43.

†) in quibus secundum ductus C. de iteratione manumissionis (Ulp. III.4.) age

batur. Textum restituere conatus est Krueger, Kritische Versuche 1. cit.

(§ 35.) Patronatus sane ius tibi in eo conservatur,* quocunque modo ius Quiritium fuerit consecutus. Cuius autem et in bonis et ex iure Quiritium sit manumissus, ab eodem scilicet et Latinus fieri potest et ius Quiritium consequi.

1) cf. Gai I. § 12-24.

2) est tit. C. de dediticia libert, toll.

3) est tit. C. de latina libertate toll.

§ 3. Libertinorum autem status tripertitus antea fuerat. nam qui manumittebantur, modo maiorem et iustam libertatem consequebantur, et fiebant cives Romani; modo minorem, et Latini ex lege Iunia Norbana fiebant; modo inferiorem, et fiebant ex lege Aelia Sentia dediticiorum numero. Sed dediticiorum quidem pessima condicio iam ex multis temporibus in desuetudinem abiit; Latinorum vero nomen non frequentabatur. ideoque nostra pietas omnia augere et in meliorem statum reducere desiderans, in duabus constitutionibus hoc emendavit et in pristinum statum reduxit, quia et a primis urbis Romae cunabulis una atque simplex libertas competebat, id est eadem quam habebat manumissor, nisi quod scilicet libertinus fit qui manumittitur, licet manumissor ingenuus sit. et dediticios quidem per constitutionem nostram expulimus quam promulgavimus inter nostras decisiones, per quas, suggerente nobis Triboniano, viro excelso, Quaestore, antiqui iuris altercationes placavimus; Latinos autem Iunianos, et omnem, quae circa eos fuerat observantiam, alia constitutione per eiusdem Quaestoris suggestionem correximus, quae inter imperiales radiat sanctiones. et omnes libertos nullo, nec aetatis manumissi, nec dominii manumissoris, nec in manumissionis modo discrimine habito, sicuti antea observabatur, civitate Romana donavimus; multis additis modis, per quos possit libertas servis cum civitate Romana, quae sola in praesenti est, praestari.

§ 36. Non tamen cuicumque volenti manumittere licet. (§ 37.) nam is qui in fraudem creditorum vel in fraudem patroni manumittit, nihil agit, quia lex Aelia Sentia inpedit libertatem.b

*) ex coniect. Kruegeri; alii aliter.

a) de toto articulo vid. Ulp. I. 12—25.

Tit. VI. QUI, QUIBUS EX CAUSIS,

MANUMITTERE NON POSSUNT.

Non tamen cuicumque volenti manumittere licet. nam is qui in fraudem creditorum manumittit, nihil agit: quia lex Aelia Sentia impedit libertatem. (§ 1.) Licet

b) cf. Gai I. 47. fr. 55. 57. 60. 83. pr. D. de hered. inst. (28. 6.) Dosithei

1) cf. Gai L. 21.

2) est c. 5. C. de necess, serv. her.

3) e Gai fr. 10. D. qui et a quib. manumissi.

2

autem domino qui solvendo non est testamento
servum suum cum libertate heredem instituere,
ut fiat liber heresque ei solus et necessarius, si
modo nemo alius ex eo testamento heres extite-
rit, aut quia nemo heres scriptus sit, aut quia
is qui scriptus est qualibet ex causa heres non
extiterit. idque eadem lege Aelia Sentia1 provi-
sum est, et recte: valde enim prospiciendum erat,
ut egentes homines quibus alius heres extiturus
non esset, vel servum suum necessarium here-
dem habeant qui satisfacturus esset creditoribus,
aut hoc eo non faciente creditores res heredita-
rias servi nomine vendant, ne iniuria defunctus
afficiatur. (§ 2.) Idemque iuris est, et si sine
libertate servus heres institutus est. quod nostra
constitutio non solum in domino qui solvendo
non est, sed generaliter constituit, nova humani-
tatis ratione ut ex ipsa scriptura institutionis
etiam libertas ei competere videatur
est verisimile, eum quem heredem sibi elegit,
si praetermiserit libertatis dationem, servum re-
manere voluisse, et neminem sibi heredem fore.
(§ 3.) 3In fraudem autem creditorum manumit-
tere videtur, qui vel iam eo tempore quo manu-
mittit solvendo non est, vel qui datis libertatibus
desiturus est solvendo esse. praevaluisse tamen
videtur, nisi animum quoque fraudandi manumis-
sor habuit, non impediri libertatem, quamvis bona
eius creditoribus non sufficiant: saepe enim de
facultatibus suis amplius quam in his est sperant
homines. itaque tunc intellegimus impediri liber-
tatem, cum utroque modo fraudantur creditores,
id est et consilio manumittentis et ipsa re, eo
quod bona non suffectura sunt creditoribus.

§ 38. Item eadem lege minori xx annorum domino non aliter manumittere permittitur, quam [si] vindictal apud consilium iusta causa manumissionis adprobata [fuerit].* (§ 39.] Justae autem causae manumissionis sunt: veluti si quis patrem aut matrem aut paedagogum aut

cum non

§ 4. Eadem lege Aelia Sentia domino minori annis viginti non aliter manumittere permittitur, quam si vindicta* apud consilium iusta causa manumissionis adprobata fuerit [al. fuerint manumissi]. (§ 5.) Iustae autem manumissionis causae sunt: veluti si quis patrem aut matrem aut filium filiamve aut fra

Interpr. § 16. (Lachmann): Servum pigneri datum civem Romanum facere debitor non potest, nisi si forte solvendo sit.

*) haec verba contra Codicis Ver. et librorum Inst. fidem transponenda censent Niebuhr, Goeschen et alii ita: non aliter vindicta manumittere, permittitur, quam si apud; vel similiter. Malim cum Mommsenio si et fuerit quasi glossemata delere.

GNEIST INSTITUTIONES,

2

conlactaneum manumittat. sed et illae causae, quas superius [§ 19.] in servo minore xxx annorum exposuimus, ad hunc quoque casum de quo loquimur adferri possunt. item ex diverso hae causae, quas in minore xx annorum domino rettulimus, porrigi possunt et ad servum minorem xxx annorum.

§ 40. Cum ergo certus modus manumittendi minoribus xx annorum dominis per legem Aeliam Sentiam constitutus sit, evenit, ut qui XIII annos aetatis expleverit, licet testamentum facere possit, et in eo heredem sibi instituere legataque relinquere possit, tamen, si adhuc minor sit annorum xx, libertatem servo dare non potest.* § 41. Et quamvis Latinum facere velit minor xx annorum dominus, tamen nihilominus debet apud consilium causam probare, et ita postea inter amicos* manumittere.

trem sororemve naturales aut paedagogum aut nutricem, educatorem aut alumnum alumnamve aut collactaneum manumittat, aut servum procuratoris habendi gratia, aut ancillam matrimonii causa, dum tamen intra sex menses uxor ducatur, nisi iusta causa impediat; et qui manumittitur procuratoris habendi gratia ne minor septem et decem [al. XVIII] annis manumittatur. (§ 6.) Semel autem causa adprobata, sive vera sive falsa sit, non retractatur.

(§ 7.) Cum ergo certus modus manumittendi minoribus viginti annis dominis per legem Aeliam Sentiam constitutus sit, eveniebat, ut qui quatuordecim annos aetatis expleverit, licet testamentum facere possit, et in eo heredem sibi instituere legataque relinquere possit, tamen, si adhuc minor sit annis viginti, libertatem servo dare non poterat. quod non erat ferendum, si [enim] is cui tòtorum bonorum in testamento dispositio data erat uni servo libertatem dare non permittebatur: quare nos similiter ei, quemadmodum alias res, ita et servos suos in ultima voluntate disponere quemadmodum voluerit, permittimus, ut et libertatem eis possit praestare. sed cum libertas inaestimabilis est, et propter hoc ante vicensimum aetatis annum antiquitas libertatem servo dare prohibebat: ideo nos, mediam quodammodo viam eligentes, non aliter minori viginti annis libertatem in testamento dare servo suo concedimus, nisi septimum et decimum annum impleverit et octavum decimum tetigerit. cum enim antiquitas huiusmodi aetati et pro aliis postulare concessit, cur non etiam sui iudicii stabilitas ita eos adiuvare credatur, ut et ad libertates dandas servis suis possint provenire [al. pervenire]?

b

§ 42. Praeterca lege Fufia** Caninia certus mo

Tit. VII. DE LEGE FURIA

CANINIA SUBLATA.

Lege Furia [al. Fufia]

-

*) sic Cod.; idem soloecismus est in Iustin. Inst. h. 1.: ut poterat. **) Cod. Ver. h. 1. et ubique exhibet Fufia. cf. Act. Philolog. Wirceburg. 1868. pag. 127.

a) cf. pag. 11. not. a. et Gai. I. § 44.

b) novum ius hoc ipso loco introductum, mox denuo mutatum est nov. 119. c. 2.

« PreviousContinue »