Page images
PDF
EPUB

iunctim, ut puta si illud et illud factum fuerit, omnibus parendum est: si separatim, veluti si illud aut illud factum erit, cuilibet obtemperare satis est.

§ 12. Hi quos numquam testator vidit heredes institui possunt. veluti si fratris filios peregrinatos, ignorans qui essent, heredes instituerit: ignorantia enim testantis inutilem institutionem non facit.

§ 191. Post haec videamus de legatis. Quae pars iuris extra propositam quidem materiam videtur; nam loquimur de his iuris figuris quibus per universitatem res nobis adquiruntur. sed cum omnimodo de testamentis deque heredibus qui testamento instituuntor locuti sumus, non sine causa sequenti loco poterit haec iuris.

materia tractari.

1) cf. fr. 36. D. de legatis II.

Tit. XX. DE LEGATIS.a Post haec videamus de legatis. Quae pars iuris extra propositam quidem materiam videtur [ef. II. 9. § 1.]; nam loquimur de his iuris figuris quibus per uniservitatem res nobis adquiruntur. sed cum omnino de testamentis deque heredibus qui testamento instituuntur locuti sumus, non sine causa sequenti loco potest haec iuris materia tractari.

§ 1.1 Legatum itaque est donatio quaedam a defuncto relicta [ab herede praestanda].

§ 192. Legatorum itaque genera sunt quattuor: aut enim per vindicationem legamus, aut per damnationem, aut sinendi modo, aut per praeceptionem.

§ 193. Per vindicationem hoc modo legamus: TITIO verbi gratia HOMINEM STICHUM DO LEGO. sed et si alterutrum verbum positum sit, velut: DO aut LEGO, aeque per vindicationem legatum est. item, ut magis visum est, si ita legatum fuerit: SUMITO, vel ita: SIBI HABETO, vel ita: CAPITO, aeque per vindicationem legatum est. (§ 194.) Ideo autem per vindicationem legatum appellatur, quia post aditam hereditatem statim ex iure Quiritium res legatarii fit; et si eam rem legatarius vel ab herede vel ab alio quocumque qui eam possidet petat, vindicare debet, id est intendere suam rem ex iure Quiritium esse. (§ 195.) In eo solo dissentiunt prudentes, quod Sabinus quidem et Cassius, ceterique nostri praeceptores, quod ita legatum sit, statim post aditam hereditatem putant fieri legatarii, etiamsi ignoret sibi

a) cf. Ulp. tit. XXIV. Paul. S. III. 6.

b) de quatuor generibus legatorum vid. Ulp. XXIV. 1-14. § 2. I. h. t. infra. c) cf. Iulian. fr. 81. § 6. fr. 86. § 2. D. de legatis I. (30.)

legatum esse [dimissum], sed postea quam scierit et repudiaverit legatum, perinde esse atque si legatum non esset: Nerva vero et Proculus ceterique illius scholae auctores non aliter putant rem legatarii fieri, quam si voluerit eam ad se pertinere. Sed hodie ex divi Pii Antonini constitutione hoc magis iure uti videmur quod Proculo placuit. nam cum legatus fuisset Latinus per vindicationem coloniae: deliberent, inquit, decuriones an ad se velint pertinere, proinde ac si uni legatus esset. (§ 196.) Eae autem solae res per vindicationem legantur recte quae ex iure Quiritium ipsius testatoris sunt. sed eas quidem res quae pondere, numero, mensura constant, placuit sufficere si mortis tempore sint ex iure Quiritium testatoris, veluti vinum, oleum, frumentum, pecuniam numeratam. ceteras res vero placuit utroque tempore testatoris ex iure Quiritium esse debere, id est et quo faceret testamentum et quo moreretur: alioquin inutile est legatum. (§ 197.) Sed sane hoc ita est iure civili. Postea vero auctore Nerone Caesare senatusconsultum factum est, quo cautum est, ut rem quisque legaverit quae eius numquam fuerit, perinde utile sit legatum, atque si optimo iure relictum esset. optimum autem ius est per damnationem legatum; quo genere etiam aliena res legari potest, sicut inferius apparebit. (§ 198.) Sed si quis rem suam legaverit, deinde post testamentum factum eam alienaverit, plerique putant non solum iure civili inutile esse legatum, sed nec ex senatusconsulto confirmari. quod ideo dictum est, quia etsi per damnationem aliquis rem suam legaverit eamque postea alienaverit, plerique putant, licet ipso iure debeatur legatum, tamen legatarium petentem posse per exceptionem doli mali repelli quasi contra voluntatem defuncti petat. (§ 199.) Illud constat, si duobus pluribusve per vindicationem eadem res legata sit, sive coniunctim sive disiunctim, et omnes veniant ad legatum, partes ad singulos pertinere, et deficientis portionem collegatario adcreconiunctim autem ita legatur: TITIO ET

si eam

scere.

b

C

a) cf. Nerat. fr. 64. D. de furtis (47. 2.) et Ulp. fr. 44. § 1. D. de legat. I. (30.) Paul. S. R. III. 6. § 7. Gai II. 200.

b) cf. Ulp. XXIV. 11a.

c) cf. Epit. II. 5. § 1. 4. 5. (ad § 205. infra.) Ulp. XXIV. 12. fr. 1. § 3. D. de usufr. accresc. (7. 2.) fr. 30. D. de condic. (35. 1.)

SEIO HOMINEM STICHUM DO LEGO; disiunctim ita:

LUCIO TITIO HOMINEM STICHUM DO LEGO. SEIO

[ocr errors]

EUNDEM HOMINEM DO LEGO. (§ 200.) Illud quaeritur, quod sub condicione per vindicationem legatum est, pendente condicione cuius esset. Nostri praeceptores heredis esse putant exemplo statuliberi, id est eius servi qui testamento sub aliqua condicione liber esse iussus est, quem constat interea heredis servum esse. sed diversae scholae auctores putant nullius interim eam rem esse; quod multo magis dicunt de eo quod [sine condicione] pure legatum est, antequam legatarius admittat legatum.

§ 201. Per damnationem hoc modo legamus:

HERES MEUS STICHUM SERVUM MEUM DARE DA

[ocr errors]

MNAS ESTO. Sed et si DATO scriptum fuerit, per damnationem legatum est. (§ 202.) Eoque genere legati etiam aliena res legari potest, ita ut heres rem redimere et praestare aut aestimationem eius dare debeat. (§ 203.) Ea quoque res quae in rerum natura non est, si modo futura est, per damnationem legari potest, velut fructus qui in illo fundo nati erunt, aut quod ex illa ancilla natum erit. (§ 204.) Quod autem ita legatum est, post aditam hereditatem, etiamsi pure legatum est, non ut per vindicationem legatum continuo legatario adquiritur, sed nihilominus heredis est. et ideo legatarius in personam agere debet, id est intendere heredem sibi dare oportere: et tum heres rem, si mancipi sit, mancipio dare aut in iure cedere possessionemque tradere debet; si nec mancipi sit, sufficit si tradiderit. nam si mancipi rem tantum tradiderit [II. 41.], nec mancipaverit, usucapione pleno iure fit legatarii: completur autem usucapio, sicut alio quoque loco diximus, mobilium quidem rerum anno, earum vero quae solo tenentur, biennio. ($ 205.) Est et illa differentia huius et per vindicationem legati: quod si eadem res duobus pluribusve per damnationem legata sit, si quidem coniunctim, plane singulis partes debentur sicut in illo quod per vindicationem legatum est; si vero disiunctim, sin

a) cf. Gai fr. 29. § 1. D. qui et a quibus manum. (40. 9.)
b) cf. Ulp. II. 1—3.

c) exempla damnationis in Dig. vid. fr. 82. § 5. fr. 84. § 1. fr. 104-106. fr. 122. § 1. de legatis I. (30.) fr. 3. 44. § 1. 51. pr. de legat. II. (31.) fr. 34. § 1. 95. de legat. III. (32.)

d) cf. Inst. h. t. § 4.

e) Inst. h. t. § 7.

gulis solidum debetur; ita fit, ut scilicet heres alteri rem, alteri aestimationem eius praestare debeat. et in coniunctis deficientis portio non ad collegatarium pertinet, sed in hereditate remanet."

b

§ 206. Quod autem diximus deficientis portionem in per damnationem quidem legato in hereditate retineri, in per vindicationem vero collegatario accrescere, admonendi sumus ante legem Papiam hoc iure civili ita fuisse: post legem vero Papiam deficientis portio caduca fit et ad eos pertinet qui in eo testamento liberos habent. (§ 207.) Et quamvis prima causa sit in caducis vindicandis heredum liberos habentium, deinde, si heredes liberos non habeant, legatariorum liberos habentium, tamen ipsa lege Papia significatur, ut collegatarius coniunctus, si liberos habeat, potior sit heredibus, etiamsi liberos habebunt. (§ 208.) sed plerisque placuit, quantum ad hoc ius quod lege Papia coniunctis constituitur, nihil interesse utrum per vindicationem an per damnationem legatum sit.

§ 209. Sinendi modo ita legamus: HERES

MEUS DAMNAS ESTO SINERE LUCIUM TITIUM HOMI

NEM STICHUM SUMERE SIBIQUE HABERE. (§ 210.) Quod genus legati plus quidem habet quam per vindicationem legatum, minus autem quam per damnationem. nam eo modo non solum suam rem testator utiliter legare potest, sed etiam heredis sui: cum alioquin per vindicationem nisi suam rem legare non potest; per damnationem, autem cuiuslibet extranei rem legare potest. (§ 211.) Sed si quidem mortis testatoris tempore res ipsius testatoris sit vel heredis, plane utile legatum est, etiamsi testamenti faciendi tempore neutrius fuerit.

a) Epit. II. 5. § 4. 5. hace exhibet: Est et inter legatum vindicationis et damnationis ista similitudo, quod per legatum vindicationis et damnationis, sive coniunctim, id est duobus aut pluribus una res in legato dimissa fuerit omnibus, in utroque legato simul ab omnibus praesumatur. (§. 5.) Inter legatum vindicationis et damnationis illa differentia est, ut si disiunctim, id est singulis quaecumque res relicta fuerit, singulis integra debeatur, id est ut unus ipsam rem accipiat, alii aestimationem rei ipsius in pretio ab herede accipiant. cf. Gai II. 199. Ūlp. XXIV. 13. fr. 84. § 8. D. de legat. I. (30.) fr. 7 D. de legat. II. (31.) fr. 82. § 5. de legat. I. fr. 13. § 1. de legat. II. Ius novissimum est in lust. c. 1. § 11. C. de caducis toll. (6. 51.) coll. § 8. I. h. t.

b) de iure caducorum vid. Gai II. 287. Ulp. XXIV. 12. 13. (I. 21.) Paulus fr. 89. D. de legatis III. (32); quod totum ius sublatum est Iustiniani c. 1. C. de caducis tollendis.

c) exempla vid. fr. 30. § 1. 92. § 1. D. de legat. III. (32.) fr. 2. D. de annuis leg. (33. 1.)

(§ 212.) Quodsi post mortem testatoris ea res heredis esse coeperit, quaeritur an utile sit legatum. et plerique putant inutile esse: quid ergo est? licet aliquis eam rem legaverit quae neque eius umquam fuerit, neque postea heredis eius umquam esse coeperit, ex senatusconsulto Neroniano proinde videtur ac si per damnationem relicta esset. (§ 213.) Sicut autem per damnationem legata res non statim post aditam hereditatem legatarii efficitur, sed manet heredis eo usque, donec is [heres] tradendo vel mancipando vel in iure cedendo legatarii eam fecerit; ita et in sinendi modo legato iuris est: et ideo huius quoque legati nomine in personam actio est QUIDQUID

HEREDEM EX TESTAMENTO DARE FACERE OPORTET.

(§ 214.) Sunt tamen qui putant ex hoc legato non videri obligatum heredem, ut mancipet aut in iure cedat aut tradat, sed sufficere, ut legatarium rem sumere patiatur; quia nihil ultra ei testator imperavit, quam ut sinat, id est patiatur legatarium rem sibi habere. (§ 215.) Maior illa dissensio in hoc legato intervenit, si eandem rem duobus pluribusve disiunctim legasti." quidam putant utrisque solidam deberi, [sicut per vindicationem]:* nonnulli occupantis esse meliorem condicionem aestimant, quia cum in eo genere legati damnetur heres patientiam praestare, ut legatarius rem habeat, sequitur, ut si priori patientiam praestiterit, et is rem sumpserit, securus sit adversus eum qui postea legatum petierit, quia neque habet rem, ut patiatur eam ab eo sumi, neque dolo malo fecit quominus eam rem haberet.

§ 216. Per praeceptionem hoc modo legamus:

LUCIUS TITIUS HOMINEM STICHUM PRAECIPITO.

(§ 217.) Sed nostri quidem praeceptores nulli alii eo modo legari posse putant, nisi ei qui aliqua ex parte heres scriptus esset: praecipere enim esse praecipuum sumere; quod tantum in eius personam procedit qui aliqua ex parte heres institutus est, quod is extra portionem hereditatis praecipuum legatum habiturus sit. (§ 218.) Ideoque si extraneo legatum fuerit, inutile est lega

quasi glossema delendum censet Polenaar.

a) cf. fr. D. 14. D. usu leg. (33. 2.).

b) praeceptionis exempla in Digestis sunt fr. 107. pr. 125. 96. § 3. de legat. I. (30.) fr. 77. § 19. 88. pr. § 1. 2. de legat. II. (31.) fr. 34. § 1. 3. 38. § 8. 92. pr. de legat. III. (32.) fr. 27. § 3. de instrum. leg. (33. 7.)

« PreviousContinue »