Page images
PDF
EPUB

iure facta propter capitis deminutio-
nem irrita facta sunt. nam si se-
ptem testium signis signata sunt,
potest scriptus heres secundum tabu-
las testamenti bonorum possessionem
agnoscere, si modo defunctus et ci-
vis Romanus et suae potestatis mor-
tis tempore fuerit: nam si ideo irri-
tum factum sit testamentum, quod
civitatem vel etiam libertatem testa-
tor amisit, aut quia in adoptionem se
dedit et mortis tempore in adoptivi
patris potestate sit, non potest scri-
ptus heres secundum tabulas bono-
rum possessionem petere.
quae aut

non iure facta sunt, vel iure facta postea
inrita facta aut rupta sunt. nam si se-
ptem testium signis signata sint testa-
menta, potest scriptus heres secun-
dum tabulas bonorum possessionem
petere, si modo defunctus testator et
civis Romanus et suae potestatis mor-
tis tempore fuerit: nam si ideo inri-
tum fit testamentum, quod puta ci-
vitatem vel etiam libertatem testator
amisit, aut quod is in adoptionem se
dedit et mortis tempore in adoptivi
patris potestate fuit, non potest scri-
ptus heres secundum tabulas bono-
rum possessionem petere. (§ 148.)
Sed qui secundum tabulas testamenti,
statim ab initio non iure factae sint, aut iure
factae postea ruptae vel inritae erunt, bonorum
possessionem accipiunt, si modo possunt heredi-
tatem optinere, habebunt bonorum possessionem
cum re: si vero ab iis avocari hereditas potest, ha-
bebunt bonorum possessionem sine re. (§ 149.)
Nam si quis heres iure civili institutus sit [vel ex
primo vel ex posteriore testamento] vel ab in-
testato iure legitimo heres sit, is potest ab iis
hereditatem avocare. si vero nemo sit alius iure
civili heres, ipsi retinere hereditatem possunt,
nec ullum ius adversus eos habent, qui bona de-
functi possident, et si scripti legitimo iure deficiun-
tur; aliquando tamen, ut supra quoque notavimus,
etiam legitimis potiores scripti habentur, velut si
ideo non iure factum sit testamentum, quod fa-
milia non venierit, aut nuncupationis verba testa-
tor locutus non sit, cum si ab intestato petant,
hereditatem exceptione doli mali ex constitutione
Imperatoris Antonini legitimi removeri possint.
(§ 150.) Sane lege Iulia scriptis non aufertur here-
ditas, si bonorum possessores ex edicto constituti
sint. nam ita demum ea lege bona caduca fiunt
et ad populum deferri iubentur, si defuncto nemo
heres vel bonorum possessor existat. (§ 151.) Fieri
quoque potest, ut iure facta testamenta contraria
voluntate infirmentur: apparet autem non posse ex
eo solo infirmari testamentum, quod postea testa-
tor id noluerit, valere usque adeo, ut si linum
eius inciderit, nihilominus iure civili valeat. quin

a) cf. Gai II. 120. 126. III. 62. 78. i. f.

etiam si deleverit quoque aut obleverit tabulas testamenti, nihilo minus non desinent valere quae fuerant scripta, licet eorum probatio difficilis sit. (§ 151 a.) Quid ergo est? si quis ab intestato bonorum possessionem petierit, et is qui ex eo testamento heres est, petat hereditatem, per exceptionem doli mali repelletur; si vero nemo ab intestato bonorum possessionem petierit, fiscus scripto heredi quasi indigno auferet hereditatem, ne ullo modo ad eum quem testator heredem habere noluit, perveniat hereditas. et hoc ita rescripto Imperatoris Antonini significatur.*

1) cf. fr. 1. 2. D. de iniusto rupt.
c. 21. § 3. C. de testam. (Nov. 107.)

2) Paul. S. R. V. 12. § 8.

cf. fr. 91. D. de hered. instit. c. 3. 20. C. de testam.

3) cf. fr. 2. 5. 13. D. de inoff. test.

§ 7. Ex eo autem solo non potest infirmari testamentum, quod postea testator id noluit valere: usque adeo ut, et si quis post factum prius testamentum posterius facere coeperit, et aut mortalitate praeventus, aut quia eum eius rei poenituit, id non perfecisset, divi Pertinacis oratione cautum est, ne alias tabulae priores iure factae irritae fiant, nisi sequentes iure ordinatae et perfectae fuerint. nam imperfectum testamentum sine dubio nullum est. (§ 8.2) Eadem oratione [al. ratione] expressit, non admissurum se hereditatem eius qui litis causa Principem heredem reliquerit, neque tabulas non legitime factas in quibus ipse ob eam causam heres institutus erat probaturum, neque ex nuda voce heredis nomen admissurum, neque ex ulla scriptura cui iuris auctoritas desit aliquid adepturum. secundum haec divi quoque Severus et Antoninus saepissime rescripserunt: licet enim (inquiunt) legibus soluti sumus, attamen legibus

vivimus.

Tit. XVIII. DE INOFFICIOSO TESTAMENTO.*

Quia plerumque parentes sine causa liberos suos vel exheredant vél omittunt: inductum est,3 ut de inofficioso testamento agere possint liberi, qui queruntur aut inique se exheredatos aut inique praeteritos, hoc colore quasi non sanae mentis fuerunt, cum testamentum ordinarent. sed hoc dicitur non quasi vere furiosus sit; sed recte quidem fecit testamentum, non autem ex officio pie

§§os 149. 150. 151. 151a ita nunc resarcinat ed. Stud. Krueger. Aliter Huschke (Kritische Versuche pag. 13) §§ 149. 150. composuit.

a) cf. Cic. de Orat. I. 38. Plin. Epist. V. 1. VI. 33. Val. Maxim. VII. 7. 8. Quint. Inst. IX. 2, 9. 34. Vide etiam Paul. S. R. IV. 5.

1) cf. fr. 1. D. c. 27. C. eod.

2) cf. c. 28. C. de liber. praeter.

3) cf. c. 30. C. de inoff. test.

4) mutatum novella 18. c. 1.

5) cf. fr. 10. § 1. 22. 32. D. h. t. fr. 22. de his quib. ut indign.

6) cf. fr. 25. pr. D. c. 35. § 2. C. h. t.

7) cf. fr. 8. § 8. D. de inoff, test.

tatis: nam si vere furiosus est, nullum est testamentum. (§ 1.1) Non tantum autem liberis permissum est parentum testamentum inofficiosum accusare, verum etiam parentibus liberorum. soror autem et frater turpibus personis scriptis heredibus ex sacris constitutionibus praelati sunt: non ergo contra omnes heredes agere possunt. ultra fratres [igitur] et sorores cognati nullo modo aut agere possunt, aut agentes vincere. (§ 2.2) Tam autem naturales liberi, quam secundum no strae constitutionis [I. 11. § 2] divisionem adoptati, ita demum de inofficioso testamento agere possunt, si nullo alio iure ad bona defuncti venire possunt. nam qui alio iure veniunt ad totam hereditatem vel partem eius, de inofficioso agere non possunt. Postumi quoque qui nullo alio iure venire possunt, de inofficioso agere possunt. (§ 3.3) Sed haec ita accipienda sunt, si nihil eis penitus a testatoribus testamento relictum est: quod nostra constitutio ad verecundiam naturae introduxit. sin vero quantacumque pars hereditatis vel res eis fuerit relicta, inofficiosi querela quiescente, id quod eis deest usque ad quartam1 legitimae partis repletur, licet non fuerit adiectum, boni viri arbitratu debere eam repleri. (§ 4.5) Si tutor nomine pupilli cuius tutelam gerebat ex testamento patris sui legatum acceperit, cum nihil erat ipsi tutori relictum a patre suo, nihilominus possit nomine suo de inofficioso patris testamento agere. (§ 5.5) Sed et si e contrario pupilli nomine cui nihil relictum fuerit de inofficioso egerit, et superatus est, ipse quod sibi in eodem testamento legatum relictum est non amittit. (§ 6.6) Igitur quartam quis debet habere, ut de inofficioso testamento agere non possit: sive iure hereditario, sive iure legati vel fideicommissi, vel si mortis causa ei quarta donata fuerit, vel inter vivos, in his tantummodo casibus, quorum nostra constitutio mentionem facit, vel aliis modis qui constitutionibus continentur. (§ 7.) Quod autem de quarta diximus, ita intellegendum est, uf sive unus fuerit sive plures quibus agere de inofficioso testamento permittitur, una quarta eis dari possit, ut pro rata distribuatur eis, id est pro virili portione quarta."

a) ius novissimum constituit Iustiniani novella 115. c. 3. „Aliud quoque capitulum praesenti legi addendum esse perspeximus. Sancimus igitur, non licere penitus patri vel matri, avo vel aviae, proavo vel proaviae suum

§ 152. Heredes autem aut necessarii dicuntur aut sui et necessarii aut extranei.

Tit. XIX. DE HEREDUM QUALITATE

ET DIFFERENTIA.

Heredes autem aut necessarii dicuntur aut sui et necessarii aut extranei.

filium vel filiam vel ceteros liberos praeterire aut exheredes in suo facere testamento [praeteritos καταλιμπάνειν ἢ ἀπὸ κληρονόμων· ἐν τῇ ἰδίᾳ moiɛiv diadýny), nec si per quamlibet donationem vel legatum vel fideicommissum vel alium quemcunque modum eis dederint legibus debitam portionem, nisi forsan probabuntur ingrati, et ipsas nominatim ingratitudinis causas parentes suo inseruerunt testamento. Sed quia causas ex quibus ingrati liberi debeant iudicari in diversis legibus dispersas et non aperte declaratas invenimus, quarum aliquae nec dignae nobis ad ingratitudinem visae sunt, aliquae vero, cum essent dignae, praetermissae sunt, ideo necessarium esse perspeximus eas nominatim praesenti lege comprehendere, ut praeter ipsas nulli liceat ex alia lege ingratitudinis causas opponere, nisi quae huius constitutionis serie continentur. Causas autem iustas ingratitudinis has esse decernimus. [quae sequuntur §§ 1-14.] - Sive igitur omnes memoratas ingratitudinis causas, sive certas ex his, sive unam quamlibet parentes in testamento suo inseruerint, et scripti heredes nominatam vel nominatas causas, vel unam ex his veram esse monstraverint, testamentum suam habere firmitatem decernimus. Si autem haec observata non fuerint, nullum exheredatis liberis praeiudicium generari (μηδὲν γίνεσθαι πρόκριμα τοῖς ἀπὸ κληρονόμων γραφεῖσι παισίν), sed quantum ad institutionem heredum pertinet testamento evacuato (ἀλλ ̓ ὅσον εἰς τὴν ἔνστασιν τῶν κληρονόμων ἀνήκει τῆς διαθήκης ἀκυρουμένης), ad parentum hereditatem liberos [tanquam ab intestato ( adiadétov) ex aequa parte pervenire, ne liberi falsis accusationibus condemnentur veĺ aliquam circumscriptionem in parentum substantiis patiantur. Si tamen contigerit in quibusdam talibus testamentis quaedam legata vel fideicommissa, aut libertates, aut tutorum dationes relinqui, vel quaelibet alia capitula concessa legibus nominari, ea omnia iubemus adimpleri, et dari illis quibus fuerint derelicta, et tamquam in hoc non rescissum obtineat testamentum (ὡς εἰ κατὰ τοῦτο τὸ μέρος μὴ ἀνατραπεῖσα ἡ διαθήκη ἐκράτει). Et haec quidem de parentum ordinavimus

testamentis.

Cap. 4. Iustum autem perspeximus et e contrario de liberorum testamentis hacc eadem cum aliqua distinctione disponere. Sancimus itaque non licere liberis parentes suos praeterire, aut quolibet modo rebus propriis in quibus habent testandi licentiam eos omnino alienare (un leivai tois παισὶ τοὺς ἰδίους γονεῖς praeteritous καταλιμπάνειν — ἢ τῶν ἰδίων πραγμάτων allorglovs noεioda), nisi causas quas enumerabimus in suis testamentis specialiter nominaverint. Has autem esse decernimus: (§§ 1-8.). . Si tales igitur causas, vel certas vel unam ex his liberi suis testamentis inscripserint, et scripti ab eis heredes aut omnes aut certas aut unam ex his probaverint, testamentum in sua firmitate manere praecipimus. Si autem haec non fuerint observata, nullam vim huiusmodi testamentum quantum ad institutionem heredum habere sancimus, (μηδεμίαν δύναμιν τὴν τοιαύτην διαθήκην, τό γε τὴν ἔνστασιν τῶν κληρονόμων, ἔχειν) sed rescisso testamento (ανατρεπομένης τῆς διαθήκης) eis qui ab intestato ad hereditatem defuncti vocantur res eius dari disponimus, legatis videlicet vel fideicommissis et libertatibus et tutorum dationibus seu aliis capitulis, sicut superius dictum est, suam obtinentibus firmitatem. Si quid autem pro legatis sive fideicommissis aut libertatibus aut quibuslibet aliis capitulis in aliis legibus inventum fuerit huic constitutioni contrarium, hoc nullo modo volumus obtinere. Et haec quidem exheredationis aut praeteritionis poenae quantum ad ingratitudinis causas contra praedictas personas statuendae sunt; si quae autem ex his inter crimina reputantur, earum auctores etiam alias poenas sentiant legibus definitas." (lectio vulg.)

§ 153. Necessarius heres est servus cum libertate heres institutus; ideo sic appellatus, quia, sive velit sive nolit, omnimodo post mortem testatoris protinus liber et heres est. (§ 154.) Unde qui facultates suas suspectas habet, solet servum suum primo aut secundo vel etiam ulteriore gradu liberum et heredem instituere, ut si creditoribus satis non fiat, potius huius heredis quam ipsius testatoris bona veneant, id est ut ignominia quae accidit ex venditione bonorum hunc potius heredem quam ipsum testatorem contingat; quamquam apud Fufidium Sabino placeat eximendum eum esse ignominia, quia non suo vitio, sed necessitate iuris bonorum venditionem pateretur: sed alio iure utimur. (§ 155.) Pro hoc tamen incommodo illud ei commodum praestatur, ut ea quae post mortem patroni sibi adquisierit, sive ante bonorum venditionem sive postea, ipsi reserventur. et quamvis pro portione bona venierint, iterum ex hereditaria causa bona eius non venient, nisi si quid ei ex hereditaria causa fuerit adquisitum, velut si* Latinus adquisierit, locupletior factus sit; cum ceterorum hominum quorum bona venierint pro portione, si quid postea adquirant, etiam saepius eorum bona venire solent.

§ 156. Sui autem et necessarii heredes sunt velut filius filiave, nepos neptisve ex filio, et deinceps ceteri, qui modo in potestate morientis fuerunt. sed uti nepos neptisve suus heres sit, non sufficit eum in potestate avi mortis tempore fuisse, sed opus est, ut pater quoque eius vivo patre suo desierit suus heres esse, aut morte interceptus aut qualibet ratione liberatus potestate: tum enim nepos neptisve in locum sui patris succedunt. (§ 157.) Sed sui quidem heredes ideo appellantur, quia domestici here

§ 1. Necessarius heres est servus heres institutus, ideo sic appellatus, quia, sive velit sive nolit, omnimodo post mortem testatoris protinus liber et necessarius heres fit. Unde qui facultates suas suspectas habent, solent servum suum primo aut secundo vel etiam ulteriore gradu heredem instituere, ut si creditoribus satis non fiat, potius eius heredis bona quam ipsius testatoris a creditoribus possideantur vel distrahantur vel inter eos dividantur. pro hoc tamen incommodo illud ei commodum praestatur, ut ea quae post mortem patroni sui sibi acquisierit ipsi reserventur; et quamvis non sufficiant bona defuncti creditoribus, iterum [al. tamen] ex ea [al. alia] causa res eius quas sibi acquisierit non veneunt.

§ 2. Sui autem et necessarii here-
des sunt veluti filius filiave, nepos
neptisve ex filio, et deinceps ceteri
liberi qui modo in potestate morientis
fuerint. sed ut nepos neptisve sui
heredes sint, non sufficit eum eamve
in potestate avi mortis tempore fuisse,
sed opus est, ut pater eius vivo patre
suo desierit suus
heres esse, aut
morte interceptus aut qualibet alia
ratione liberatus potestate: tunc enim
nepos neptisve in locum patris sui
succedit. Sed sui quidem heredes ideo
appellantur, quia domestici heredes

*) duplex si subintelligi potest ita: velut (si), si Latinus acquisierit, locupletior factus est, ut apud Gai II. 235. et fr. 73. pr. D. 35. 2. (Lachmann). Göschen, Savinium secutus, mavult: velut si ex eo quod Latinis acquisierit rel. Huschke: si Latini bonis, quem heres acqu. loc. f. s. De re ipsa cf. Inst. I. 6. § 1. fr. 6. 7. D. de cessione bon. (42. 3.) fr. 1. § 18. fr. 5. D. de separationibus. (42. 6.)

a) cf. fr. 11. D. de liberis et post. (28. 2.) fr. 7. pr. D. de bon. damnat. (48. 20.)

GNEIST INSTITUTIONES.

8

« PreviousContinue »