Page images
PDF
EPUB

matur: ideoque si mulier ex qua
postumus aut postuma sperabatur ab-
ortum fecerit, nihil impedimento est
scriptis heredibus ad hereditatem ad-
eundam. (§ 132.) Sed feminini qui-
dem sexus personae vel nomina-
tim vel inter ceteros exheredari
solent, dum tamen si inter ce-
teros exheredentur, aliquid eis le-
getur, ne videantur per oblivio-
nem praeteritae esse: masculini vero
sexus personae placuit non aliter
recte exheredari, nisi nominatim
exheredentur, hoc scilicet modo:
QUICUMQUE MIHI FILIUS GENITUS

FUERIT, EXHERES ESTO. * (§ 133.b)
Postumorum autem loco sunt et hi qui
in sui heredis locum succedendo quasi
adgnascendo fiunt parentibus sui he-
redes. ut ecce si filium et ex eo
nepotem neptemve in potestate ha-
beam, quia filius gradu praecedit, is
solus iura sui heredis habet, quamvis
nepos quoque et neptis ex eo in ea-
dem potestate sint; sed si filius meus
me vivo moriatur, aut qualibet ra-
tione exeat de potestate mea, incipit
nepos neptisve in eius locum succe-
dere, et eo modo iura suorum he-
redum quasi adgnatione nanciscuntur.
(§ 134.) Ne ergo eo modo rumpatur
mihi testamentum, sicut ipsum fi-
lium vel heredem instituere vel ex-

heredare debeo, ne non iure faciam testamentum, ita et nepotem neptemve ex eo necesse est mihi vel heredem instituere vel exheredare, ne forte, me vivo filio mortuo, succedendo in locum eius nepos neptisve quasi adgnatione rumpat testamentum: idque lege Iunia Velleia

firmatur: ideoque si mulier ex qua postumus aut postuma sperabatur abortum fecerit, nihil impedimento est scriptis heredibus ad hereditatem adeundam. sed feminini quidem sexus personae [al. postumae] vel nominatim, vel inter ceteros exheredari solebant. dum tamen si inter ceteros exheredentur, aliquid eis legetur, ne videantur per oblivionem praeteritae esse: masculos vero postumos, id est filium et deinceps, placuit non aliter recte exheredari, nisi nominatim exheredentur, hoc scilicet modo: quicumque mihi filius genitus fuerit, exheres esto. (§ 2.)

Postumorum autem loco sunt et hi qui in sui heredis locum succedendo quasi agnascendo fiunt parentibus sui heredes. ut ecce si quis filium et ex eo nepotem neptemve in potestate habeat, quia filius gradu praecedit, is solus iura sui heredis habet, quamvis nepos quoque et neptis ex eo in eadem potestate sint: sed si filius eius vivo eo moriatur, aut qualibet alia ratione exeat de potestate eius, incipit nepos neptisve in eius locum succedere, et eo modo iura suorum heredum quasi agnatione nanciscuntur. ne ergo eo modo rumpatur eius testamentum, sicut ipsum filium vel heredem instituere vel nominatim exheredare debet testator, ne non iure faciat testamentum, ita et nepotem neptemve ex filio necesse est ei vel heredem instituere, vel exheredare, ne forte, vivo eo filio mortuo, succedendo in locum eius nepos neptisve quasi agnatione rumpant testamentum. idque lege Iunia Velleia

*) In Cod. h. 1. 9 fere lineae legi non possunt. Pertinuisse ea videntur ad ceteras postumorum praeter filium filiamque personas in institutione vel exheredatione recte demonstrandas. (Huschke.)

a) Cic. de or. I, 57. (constat agnascendo rumpi testamentum.) Pro Caec. c. 25. (cui filius agnatus sit, eius testamentum esse ruptum.) Ulp. XXIII. 2.

b) §§ 133. 134. ut supra monuimus e Gai fr. 13. D. de iniust. (28. 3.) sup

plendae. Cf. Ulp. XXIII. 3. Inst. II. 19. § 2. III. 1. § 2.

provisum est; in qua simul exheredationis modus notatur, ut virilis sexus postumi nominatim, feminini vel nominatim vel inter ceteros exheredentur, dum tamen iis qui inter ceteros exheredantur aliquid legetur.

provisum est, in qua simul exheredationis modus ad similitudinem postumorum demonstratur.

§ 135. Emancipatos liberos iure § 3. Emancipatos liberos iure cicivili neque heredes instituere neque vili neque heredes instituere neque exheredare necesse est, quia non sunt exheredare necesse est, quia non sunt sui heredes. sed Praetor omnes,* sui heredes. sed Praetor omnes, tam feminini quam masculini sexus, si tam feminini sexus quam masculini, si heredes non instituantur, exheredari heredes non instituantur, exheredari iubet, virilis sexus nominatim, femi- iubet, virilis sexus nominatim, feminini vero vel nominatim vel inter ce- nini vero et inter ceteros. quodsi teros. quodsi neque heredes instituti [al. qui si] neque heredes instituti fuerint, neque ita, ut supra diximus, fuerint, neque ita, ut diximus, exexheredati, Praetor promittit eis contra tabulas bonorum heredati, heredati, propossessionem. (§ 135a.) In potestate patris non sunt, qui mittit Praetor cum eo civitate Romana donati sunt nec in accipienda civi- eis contra tabutate Romana pater petiit, ut eos in potestate haberet, aut, las testamenti si petiit, non inpetravit; nam qui in potestatem patris ab bonorum posImperatore rediguntur, nihil differunt ab his qui in potestate sessionem. patris nati sunt.*

§ 136. Adoptivi, filii § 4. Adoptivi liberi, quamdiu sunt in poquamdiu manent in ado- testate patris adoptivi, eiusdem iuris habentur ptionem,*** naturalium loco cuius sunt iustis nuptiis quaesiti: itaque heresunt: emancipati vero a pa- des instituendi vel exheredandi sunt, secundum tre adoptivo neque iure ci- ea quae de naturalibus exposuimus. emancipati vili, neque quod ad edictum vero a patre adoptivo neque iure civili, nePraetoris pertinet, inter li- que quod ad edictum Praetoris attinet, inter beros numerantur. (§ 137.) qua ratione liberos numerantur. Qua ratione accidit, ut ex diverso, quod ad natura- accidit, ut ex diverso, quod ad naturalem parentem pertinet, quamdiu qui- lem parentem attinet, quamdiu quidem sint in adoptiva fa- dem sint in adoptiva familia, extraneorum numilia, extraneorum nu- mero habeantur, ut eos neque heredes instimero habeantur. si vero tuere neque exheredare necesse sit. cum vero emancipati fuerint ab adoptivo patre, tunc incipiant in ea causa esse qua futuri essent, si ab ipso naturali patre emancipati fuissent.

1) est c. 4. C. de liberis praet.

emancipati fuerint ab adoptivo patre, tunc incipiunt in ea causa esse in qua futuri essent, si ab ipso naturali patre emancipati fuissent.

§ 5. Sed haec quidem vetustas introducebat. nostra vero constitutio inter masculos et feminas in hoc iure nihil interesse existimans, quia

*) ita nunc scripsi auctore Kruegero; de re ipsa vid. fr. 1. § 6. fr. 3. D. de coniung. c. emanc. (37. 8.)

**) ita Cod. cf. I. § 55. not.

a) cf. Gai II. § 125. 126. 129. 132. III. 19. Inst. h. t. § 1. III. 1. § 12. Ulp. XXII. 23. XXVIII. § 2- 4.

b) cf. Inst. III. 1. § 10-12.

1) c. 10. C. de adoptionibus. cf. Inst. III. 1. § 14.

2) cf. fr. 7. D. c. 9. 10. C. de test. milit.

3) cf. fr. 4. § 2. D. de B. P. c. t. fr. 27. § 4. 28. D. de inoff. test.

§ 138. Si quis post factum testamentum adoptaverit sibi filium, aut per populum eum qui sui iuris est, aut per Praetorem eum qui in potestate parentis fuerit, omnimodo

1

utraque persona in hominum procreatione similiter naturae officio fungitur, et lege antiqua duodecim tabularum omnes similiter ad successiones ab intestato vocabantur, quod et Praetores postea secuti esse videntur, ideo simplex ac simile ius et in filiis et in filiabus et in ceteris descendentium per virilem sexum personis, non solum natis, sed etiam postumis, introduxit, ut omnes, sive sui sive emancipati sunt, [aut heredes instituantur aut] nominatim exheredentur, et eundem habeant effectum circa testamenta parentum suorum infirmanda et hereditatem auferendam, quem filii sui vel emancipati habent, sive iam nati sunt sive adhuc in utero constituti postea nati sunt. circa adoptivos autem filios certam induximus divisionem quae constitutione nostra, quam super adoptivis tulimus, continetur. (§ 6.2) Sed si in expeditione occupatus miles testamentum faciat, et liberos suos iam natos vel postumos nominatim non exheredaverit, sed silentio praeterierit, non ignorans an habeat liberos, silentium eius pro exheredatione nominatim facta valere constitutionibus Principum cautum est. (§ 7.) Mater vel avus maternus necesse non habent liberos suos aut heredes instituere aut exheredare, sed possunt eos omittere. nam silentium matris aut avi materni ceterorumque per matrem ascendentium tantum facit, quantum exheredatio patris. neque enim matri filium filiamve, neque avo materno nepotem neptemve ex filia, si eum eamve heredem non instituat, exheredare necesse est, sive de iure civili quaeramus, sive de edicto Praetoris quo praeteritis liberis contra tabulas bonorum possessionem promittit. sed aliud eis adminiculum servatur, quod paulo post [III. 18.] vobis manifestum fiat.

3

Tit. XVII. QUIBUS MODIS TESTAMENTA INFIR

MANTUR.

a Testamentum iure factum usque eo valet, donec rumpatur irritumve fiat. (§ 1.) Rumpitur autem testamentum, cum in eodem statu manente testatore ipsius testamenti ius [al. vis] vitiatur. Si quis enim post factum testamentum adoptaverit sibi filium per Imperatorem eum qui sui iuris est, aut per Praetorem, secundum nostram con

a) de test. rupto, irrito cf. Ulp. XXIII. § 1–6. fr. 1. 8. D. de iniusto (28. 3.)

b

stitutionem [L. 11. § 2], eum qui in potestate parentis fuerit: testamentum eius rumpitur quasi agnatione sui heredis.

testamentum eius rumpi-
tur quasi agnatione sui
heredis. (§ 139.) Idem
iuris est, si cui post factum testamentum uxor in
manum conveniat, vel quae in manu fuit nubat:
nam eo modo filiae loco esse incipit et quasi suɑ.
(§ 140.) Nec prodest sive haec, sive ille qui
adoptatus est, in eo testamento sit institutus in-
stitutave. nam de exheredatione eius superva-
cuum videtur quaerere, cum testamenti faciundi
tempore suorum heredum numero non fuerit.
(§ 141.) Filius quoque qui ex prima secundave
mancipatione manumittitur, quia revertitur in po-
testatem patriam, rumpit ante factum testamen-
tum. nec prodest si in eo testamento heres in-
stitutus vel exheredatus fuerit. (§ 142.) Simile
ius olim fuit in eius persona cuius nomine ex
senatusconsulto erroris causa probatur, quia forte
ex peregrina vel Latina, quae per errorem quasi
civis Romana uxor ducta esset, natus esset. nam
sive heres institutus esset a parente sive exhere-
datus, sive vivo patre causa probata sive post
mortem eius, omnimodo quasi agnatione rumpe-
bat testamentum. (§ 143.) Nunc vero ex novo
senatusconsulto quod auctore divo Hadriano fa-
ctum est, si quidem vivo patre causa probatur,
aeque ut olim omnimodo rumpit testamentum: si
vero post mortem patris, praeteritus quidem rum-
pit testamentum, si vero heres in eo scriptus est
vel exheredatus, non rumpit testamentum; ne
scilicet diligenter facta testamenta rescinderentur
eo tempore quo renovari non possent.

§ 2. Posteriore quoque testamento, quod iure perfectum est, superius rumpitur. nec interest an extiterit aliquis heres ex eo, an non extiterit: hoc enim solum spectatur, an aliquo casu existere potuerit. ideoque si quis noluerit aut noluerit heres esse, aut vivo testatore, aut post mortem eius antequam hereditatem adiret, decesserit, aut condicione sub qua heres institutus est defe

§ 144. Posteriore quoque testamento quod iure factum est, superius rumpitur. nec interest, an extiterit aliquis ex eo heres, an non extiterit: hoc enim solum spectatur, an existere potuerit. ideoque si quis ex posteriore testamento quod iure factum est, aut heres esse, aut vivo testatore, aut post mortem eius antequam hereditatem adiret decesserit, aut per cretionem exclusus fuerit [II. 168], aut condicione sub qua heres institutus est defectus sit, aut propter caelibatum ex lege Iulia sum

a) fr. 28. § 1. D. de liberis et post. (28. 2.); de iure novo vid. Inst. II. 13. § 2. b) cf. Gai I. 132. 135. III. 6.

c) cf. Gai I. 32. 67. III. 5.

d) cf. etiam Ulp. fr. 12. pr. D. de iniusto. (28. 3.)

motus fuerit ab hereditate: quibus casibus pa- ctus sit: in his casibus pa

terfamilias intestatus moritur: nam et prius testamentum non valet, ruptum a posteriore, et posterius aeque nullas vires habet, cum ex eo nemo heres extiterit.

1) e Marci fr. 29. D. ad Sc. Trebell.

terfamilias intestatus moritur: nam et prius testamentum non valet, ruptum a posteriore; et posterius aeque nullas vires habet, cum ex eo nemo heres extiterit. (§ 3.1) Sed si quis priore testamento iure perfecto, posterius aeque iure fecerit, etiamsi ex certis rebus in eo heredem instituerit, superius testamentum sublatum esse divi Severus et Antoninus rescripserunt. cuius constitutionis verba inseri iussimus, cum aliud quoque praeterea in ea constitutione expressum est. Imperatores Severus et Antoninus Cocceio Campano. Testamentum secundo loco factum, licet in eo certarum rerum heres scriptus sit, iure valere perinde ac si rerum mentio facta non esset, sed teneri heredem scriptum, ut contentus rebus sibi datis, aut suppleta quarta ex lege Falcidia, hereditatem restituat his qui in priore testamento scripti fuerant, propter inserta verba secundo testamento, quibus ut valeret prius testamentum expressum est, dubitari non oportet. Et ruptum quidem testamentum hoc modo efficitur.

§ 145. Alio quoque modo testamenta iure facta infirmantur, velut cum is qui fecerit testamentum capite deminutus sit. quod quibus modis accidat, primo commentario relatum est. (§ 146.) Hoc autem casu inrita fieri testamenta dicemus, cum alioquin et quae rumpuntur inrita fiant; et quae statim ab initio non iure fiunt inrita sunt; sed et ea quae iure facta sunt et postea propter capitis deminutionem inrita fiunt, possunt nihilominus rupta dici. sed quia sane commodius erat singulas causas singulis appellationibus distingui, ideo quaedam non iure fieri dicuntur, quaedam iure facta rumpi, vel inrita fieri.

§ 147. Non tamen per omnia inutilia sunt ea testamenta, quae vel ab initio

§ 4. Alio quoque modo testamenta iure facta infirmantur, veluti cum is qui fecerit testamentum capite deminutus sit. quod quibus modis accidit, primo libro retulimus. (§ 5.) Hoc autem causa irrita fieri testamenta dicuntur, cum alioquin et quae rumpantur irrita fiunt; et quae statim ab initio non iure fiunt irrita sunt, et ea quae iure facta sunt, postea propter capitis deminutionem irrita fiunt, possumus nihilominus rupta dicere. sed quia sane commodius erat singulas causas singulis appellationibus distingui, ideo quaedam non iure facta dicuntur, quaedam iure facta rumpi, vel irrita fieri.

§ 6. Non tamen per omnia inutilia sunt ea testamenta, quae ab initio

a) cf. (ad §§ 147-150.) fr. 12. pr. D. de iniusto rupto. (28. 3.) fr. 1. § 8. 11. § 2. D. de B. P. s. t. (37. 11.) Gai II. 119. sqq. III. 35. sqq. IV. 144. Ulp. XXVIII. 6. 13. XXIII, 6.

« PreviousContinue »