Page images
PDF
EPUB

sequi: idque rescripto divi Hadriani significatur.

DE IURIS DIVISIONE.

§ 8. ** Omne autem ius quo utimur vel ad personas pertinet, vel ad res, vel ad actiones. et prius videamus de personis.

tenebant, ut iudici recedere a responso eorum non liceret, ut est constitutum.

§ 9. Ex non scripto ius venit quod usus comprobavit. nam diuturni mores consensu utentium comprobati legem imitantur. (§ 10.) Et non ineleganter in duas species ius civile distributum videtur. Nam origo eius ab institutis duarum civitatium, Athenarum scilicet et Lacedaemonis, fluxisse videtur. in his enim civitatibus ita agi solitum erat, ut Lacedaemonii quidem magis ea quae pro legibus observarent memoriae mandarent: Athenienses vero ea quae in legibus scripta reprehendissent [al. comprehendissent] custodirent.

§ 11. Sed naturalia quidem iura quae apud omnes gentes peraeque servantur, divina quadam providentia constituta, semper firma atque immutabilia permanent; ea vero quae ipsa sibi quaeque civitas constituit saepe mutari solent, vel tacito consensu populi, vel alia postea lege lata.

§ 12. Omne autem ius quo utimur vel ad personas pertinet, vel ad res, vel ad actiones. Ac prius de personis videamus. nam parum est ius nosse, si personae quarum causa statutum est ignorentur.

DE CONDICIONE HOMINUM.

§ 9. *** Et quidem summa divisio de iure personarum haec est, quod omnes homines aut liberi sunt aut servi.

[ocr errors]

Tit. III. DE IURE PERSONARUM. Summa itaque divisio de iure personarum haec est, quod omnes homines aut liberi sunt aut servi.

*) Cic. de Invent. II. 22. §. 67.: Consuetudinis ius quod voluntate omnium sine lege vetustas comprobavit. fr. 32. D. de Legg. (1. 3.) Iulianus libro XCIV Digestorum: De quibus causis scriptis legibus non utimur id custodiri oportet, quod moribus et consuetudine inductum est; et si qua in re hoc deficeret, tunc quod proximum et consequens ei est; si nec id quidem appareat, tunc ius quo urbs Roma utitur servari oportet. (§ 1.) Inveterata consuetudo pro lege non immerito custoditur, et hoc est ius quod dicitur moribus constitutum. Nam quum ipsae leges nulla alia ex causa nos teneant, quam quod iudicio populi receptae sunt, merito et ea quae sine ullo scripto populus probavit tenebunt omnes; nam quid interest, suffragio populus voluntatem suam declaret, an rebus ipsis et factis? Quare rectissime etiam illud receptum est, ut leges non solum suffragio legislatoris sed etiam tacito consensu omnium per desuetudinem abrogentur. -fr. 33. D. eod. Ulpianus libro I. de officio Proconsulis: Diuturna consuetudo pro iure et lege in his quae non ex scripto descendunt observari solet. - fr. 36. D. eod. Paulus libro VII ad Sabinum: Imo magnae auctoritatis hoc ius habetur; quod in tantum probatum est, ut non fuerit necesse scripto id comprehendere.

**) Gai § 8. repetitur in fr. 1. D. de statu hom. (I. 5.) cf. fr. 2. D. eod. et Gai II. 1. IV. 1.

***) § 9. repetitur in Gai fr. 3. D. de statu hom. (1. 5.) Haec divisio exponitur in sqq. §§ 10-47.

1) e Flor. fr. 4. D. de statu hom.*

2) e Marc. fr. 5. D. eodem. **

§ 10. **Rursus liberorum hominum alii ingenui sunt, alii libertini.

§ 11. Ingenui sunt, qui liberi nati sunt;

3) e Marc. fr. 5. § 2. 3. D. de st. hom. ***

§ 1. Et libertas quidem est, ex qua etiam liberi vocantur, naturalis facultas eius quod cuique facere libet, nisi si quid aut vi aut iure prohibetur. (§ 2.) Servitus autem est constitutio iuris gentium qua quis dominio alieno contra naturam subiicitur. (§ 3.) Servi autem ex eo appellati sunt, quod imperatores captivos vendere iubent, ac per hoc servare, nec occidere solent. qui etiam mancipia dicti sunt, [eo] quod ab hostibus manu capiuntur.

§ 4. Servi autem aut nascuntur, aut fiunt. nascuntur ex ancillis nostris. fiunt aut iure gentium, id est ex captivitate; aut iure civili, cum homo liber maior viginti annis ad pretium participandum sese venumdari passus est.

§ 5. In servorum condicione nulla differentia est. In liberis multae differentiae sunt: aut enim ingenui sunt, aut libertini.

[blocks in formation]

*) Florentinus libro IX. Institutionum: Libertas est naturalis facultas eius quod cuique facere libet, nisi si quid vi aut iure prohibetur. (§ 1.) Servitus est constitutio iuris gentium, qua quis dominio alieno contra naturam subiicitur. (§ 2.) Servi ex eo appellati sunt, quod imperatores captivos vendere, ac per hoc servare, nec occidere solent. (§ 3.) Mancipia vero dicta, quod ab hostibus manu capiantur. fr. 4. D. de statu hominum (I. 5.) cf. fr. 4. de iust. et i. (I. 1.). Eandem vocis originem affert Pomp. fr. 239. D. de V. S. (50. 16.) cf. Gai I. 121.

**) Marcianus libro I. Institutionum: Et servorum quidem una est conditio; liberorum autem hominum quidam ingenui sunt, quidam libertini. (§ 1.) Servi autem in dominium nostrum rediguntur aut iure civili, aut gentium. Iure civili, si quis se maior viginti quinque annis ad pretium participandam venire passus est; iure gentium servi nostri sunt, qui ab hostibus, capiuntur, aut qui ex ancillis nostris nascuntur. fr. 5. pr. § 1. D. de statu hom. (I. 5.) De eo qui se venumdari passus est vid. fr. 1. 3. D. quibus ad libertatem (40. 13).

***) Marcianus libro I. Institutionum: Ingenui sunt, qui ex matre libera nati sunt; sufficit enim liberam fuisse eo tempore, quo nascitur, licet ancilla concepit; et e contrario si libera conceperit, deinde ancilla pariat, placuit eum qui nascitur liberum nasci. Nec interest, iustis nuptiis concepit, an vulgo, quia non debet calamitas matris nocere ei qui in ventre est. Ex hoc quaeritur, si ancilla praegnans manumissa sit, deinde ancilla postea facta, aut expulsa civitate, pepererit, liberum, an servum pariat? Et tamen rectius probatum est liberum nasci, et sufficere ei qui in ventre est liberam matrem vel medio tempore habuisse. fr. 5. § 2. 3. D. de statu hom. (I. 5.) cf. Gai I. 82. 83. Ulp. V. 8-10.

1) cf. c. 2. C. de ingen. manumiss.

(§ 11.) libertini, qui ex iusta
servitute manumissi sunt.*
2) ex Ulp. fr. 4. D. de iust. et i.**

tempore quo nascitur, licet ancilla conceperit. et ex contrario si libera conceperit, deinde ancilla facta pariat, placuit eum qui nascitur liberum nasci, quia non debet calamitas matris ei nocere qui in utero est. ex his et illud quaesitum est, si ancilla praegnans manumissa sit, deinde ancilla postea facta pepererit, liberum an servum pariat? et Marcellus probat liberum nasci: sufficit enim ei qui in ventre est liberam matrem vel medio tempore habuisse. quod et verum est.

§ 1. Cum autem ingenuus aliquis natus sit, non officit illi in servitute fuisse et postea manumissum esse. saepissime enim constitutum est natalibus non officere manumissionem.

Tit. V. DE LIBERTINIS.

Libertini sunt, qui ex iusta servitute manumissi sunt.

nam

Manumissio autem est datio libertatis. quamdiu quis in servitute est, manui et potestati suppositus est, et manumissus liberatur potestate. Quae res a iure gentium originem sumpsit: utpote cum iure naturali omnes liberi nascerentur, nec esset nota manumissio, cum servitus esset incognita. sed postea quam iure gentium servitus invasit, secutum est beneficium manumissionis. et cum uno naturali [al. communi] nomine homines appellaremur, iure gentium tria genera hominum esse coeperunt, liberi, et his contrarium servi, et tertium genus libertini qui desierant esse servi. (§ 1.) Multis autem modisa manu

*) haec repetuntur in Gai fr. 6. D. de statu hom. (1. 5.)

**) Ulpianus libro I. Institutionum: Est autem manumissio de manu missio, id est datio libertatis; nam quamdiu quis in servitute est, manui et potestati suppositus est: manumissus liberatur potestate. Quae res a iure gentium originem sumsit, utpote quum iure naturali omnes liberi nascerentur, nec esset nota manumissio, cum servitus esset incognita, sed postea quam iure gentium servitus invasit, secutum est beneficium manumissionis; et quum uno naturali nomine homines appellaremur, iure gentium tria genera esse coeperunt, liberi et his contrarium servi, et tertium genus liberti, i. e. hi qui desierant esse servi. fr. 4. D. de iust. et iure (I. 1).

a) de modis manumissionum vid. Gai I. 17. Ulp. I. 6-10. Fragm. de iuris partibus et de manumissionibus ex Dosithei interpretamentis (ed Böcking cum Ulp. fragm.) § 7. Ante enim una libertas erat, et manumissio fiebat vindicta vel testamento vel censu, et civitas Romana competebat manumissis; quae appellatur iusta ac legitima manumissio. hi autem qui domini voluntate in libertate erant manebant servi: et si manumissores ausi erant in servitutem denuo eos per vim redigere, interveniebat Praetor, rel. § 8. Sed nunc habent propriam libertatem qui inter amicos manumittuntur, et fiunt Latini Iuniani, quoniam Lex Iunia quae libertatem eis dedit exaequavit eos Latinis coloniariis, qui cum essent cives Romani liberti, nomen suum in coloniam dedissent. Ius novissimum vid. in lust. c. 1. § 1. 2. C. de Latin. libert. (7. 6.)

missio procedit: aut enim ex sacris constitutioni-
bus in sacrosanctis ecclesiis, aut vindicta, aut
inter amicos, aut per epistolam, aut per testa-
mentum, aut aliam quamlibet ultimam voluntatem
[manumittuntur]. Sed et aliis multis modis liber-
tas servo competere potest, qui tam ex veteribus
quam nostris constitutionibus introducti sunt.
(§ 2.) Servi vero a dominis semper [al. saepe]
manumitti solent: adeo, ut vel in transitu manu-
mittantur, veluti cum Praetor aut Proconsul aut
Praeses in balneum vel in theatrum eat.

§ 12. Rursus libertinorum tria sunt genera: nam aut cives Romani, aut Latini, aut dediticiorum* numero sunt. de quibus singulis dispiciamus: ac prius de dediticiis.

DE DEDITICIIS VEL LEGE AELIA SENTIA. § 13. Lege itaque Aelia Sentia cavetur, ut qui servi a dominis poenae nomine vincti sint, quibusve stigmata inscripta sint, deve quibus ob noxam quaestio tormentis habita sit et in ea noxa fuisse convicti sint, quive ut ferro aut cum bestiis depugnarent traditi sint, inve ludum custodiamve coniecti fuerint, et postea vel ab eodem domino vel ab alio manumissi, eiusdem condicionis liberi fiant, cuius condicionis sunt peregrini dediticii. [DE PEREGRINIS DEDITICIS.] (§ 14.) Vocantur autem peregrini dediticii hi qui quondam adversus populum Romanum armis susceptis pugnaverunt, deinde victi se dediderunt. (§ 15.) Huius ergo turpitudinis servos quocumque modo et cuiuscumque aetatis manumissos, etsi pleno iured dominorum fuerint, numquam aut cives Romanos aut Latinos fieri dicemus, sed omni modo dediticiorum numero constitui intellegemus.

§ 16. Si vero in nulla tali turpitudine sit servus, manumissum modo civem Romanum, modo Latinum fieri dicemus. (§ 17.) Nam in cuius per

*) sic restit. ex Epit. 1. I. et Ulp. I. 5. Quare Iustinianus hunc tractatum de tripertito statu libertinorum (§ 12-35) praeterierit vide Inst. § 3 h. t. infra.

a) vide Iustiniani c. 1. § 1. 2. de Latina libert. toll. (7. 6.)

b) fr. 7. D. de manumissis vind. (40. 2.) Gaius libro I. Rerum quotidianarum s. Aur.: Non est omnino necesse pro tribunali manumittere; itaque plerumque in transitu servi manumitti solent, quum aut lavandi aut gestandi aut ludorum gratia prodierit Praetor aut Proconsul legatusve Caesaris. Pauli Rec. Sent. II. 25 § 3. Emancipatio etiam die feriato fieri potest. cf. Gai I. 20.

c) de dediticiis vid. Ulp. I. 11. Gai II. 25-27. III. 74. cf. fr. 216. D. de V. S. (50. 16.) De origine Legis Aeliae S. vid. Sueton. Aug. c. 40; cuius legis quindecim capita restituere conatus est Heineccius Antiq. Rom. I. 6. § 12.

d) i. e. ex iure Quiritium et in bonis. cf. § 17. 35.

sona tria haec concurrunt, ut maior sit annorum triginta, et ex iure Quiritium domini, et iusta ac legitima manumissione liberetur, id est vindictab aut censu aut testamento, is civis Romanus fit: sin vero aliquid eorum deerit, Latinus erit.

с

VEL CAUSAE PROBATIONE.

d

DE MANUMISSIONE § 18. Quod autem de aetate servi requiritur, lege Aelia Sentia introductum est. nam ea lex minores xxx annorum servos non aliter voluit manumissos cives Romanos fieri, quam si vindicta, apud consilium iusta causa manumissionis adprobata, liberati fuerint. (§ 19.) Iusta autem causa manumissionis est veluti si quis filium filiamve, aut fratrem sororemve naturalem, aut alumnum, aut paedagogum, aut servum procuratoris habendi gratia, aut ancillam matrimonii causa, apud consilium manumittat. [DE CONSILIO ADHIBENDO.] (§ 20.) Consilium autem adhibetur in urbe Roma quidem quinque senatorum et quinque equitum Romanorum puberum; in provinciis autem viginti recuperatorum civium Romanorum. idque fit ultimo die conventus: sed Romae certis diebus apud consilium manumittuntur. Maiores vero triginta annorum servi semper manumitti solent, adeo ut vel in transitu manumittantur, veluti cum Praetor aut Proconsul in balneum vel in theatrum eat. (§ 21.) Praeterea minor triginta annorum servus manumissus potest civis Romanus fieri, si ab eo domino qui solvendo non erat, testamento eum liberum et heredem relictum® [24 versus in C.

[blocks in formation]

*) Scripturae quae in hac pag. Cod. Veron. sequitur pauca vestigia extant. Gaius certe coeperat agere de altero genere libertorum, quod etiam Epitome I. 1. § 2. h. 1. indicat: Latini sunt, qui aut per epistolam, aut inter amicos, aut convivii adhibitione manumittuntur. cf. Ulp. I. 14. Inst. I. 6 5. 1.

a) cf. Ulp. I. § 6. 10. 12. 16.

b) cf. Gai IV. 16. Ulp. I. 7. fr. 23. D. de manumiss. vind. (40. 2.)

c) Ulp. I. 8. Cic. de Orat. I. 40. Liv. XLI. 9. (?) Dositheus § 19-21. (Lachm.) d) vid. Aug. Bethmann-Hollweg Diss. de causae probatione. Berol. 1820. 8.

e) de hac causa agit Ulp. I. 14. cf. Gai II. 154. 160. 276. Inst. I. 6. § 1. fr. 42. 57. 60. D. de hered. inst. (28. 5.)

f) de hoc genere libertorum vid. Gai III. 56. Inst. 7. § 4. Ulp. I. 10. Dositheus cit. ad Inst. I. 5. § 1.

g) cf. Gai II. 110. 275. III. 72. 73. Ulp. XX. 14. XXII. 3.

« PreviousContinue »