Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

T. LIVII PATAVINI

HISTORIA RUM

AB URBE CONDITA

LIBRI,

EPITOME LIBRI XXVII.

CN
YN. FULVIUS proconsul cum exercitu ab Hanni.

bale ad Herdoneam cæsus est. Meliore eventu a Claudio Marcello consule adversus eumdem ad Numistronem pugnatum est : inde Hannibal noctu recessit. Marcellus insecutus est, et subinde cedentem pressit, donec confligeret : priore pugna Hannibal superior fuit, Marcellus insequenti. Fabius Maximus pater consul Tarentinos per proditionem recepit. In Hispania ad Bæculam Scipio cum Hasdrubale Hamilcaris conflixit, et vicit: inter alia captum puerum regalem eximia formæ ad avunculum Masinissam cum donis dimisit. Claudius Marcellus, T. Quinctius Crispinus consules, speculandi caussa progressi e castris, insidiis ab Han. nibale circumventi sunt. Marcellus occisus fuit, Crispinus fugit. Res præterea a P. Sulpicio prætore adversus Philippum et, Achæos gestas continet. Lustrum a censoribus conditum est : censa sunt civium capita centum triginta septem millia centum et octo: ex quo VOL. III.

B

[blocks in formation]

numero adparuit, quantum hominum tot præliorum adversa fortuna populo Romano abstulisset. Hasdrubal, qui cum exercitu novu transcenderat Alpes, ut se Hannibali conjungeret, cum millibus hominum quinquaginta sex cæsus est, M. Livii consulis ductu, sed non minoré opéra Claudii Neronis consulis : qui, quum Hannibali obpositus esset, relictis castris, ita ut hostem falleret, cum electa manu profectus, Hasdrubalem circumvenit.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

T. LIVII PATAVINI

LIBER XXVII.

HIC status rerum Hispaniæ erat. In Italia con- U.C. st.

sul Marcellus, Salapia per proditionem recepta, A. C. 310. Maroneam et Meles de Samnitibus vi cepit. Ad tria millia militum ibi Hannibalis, quæ præsidii caussa relicta erant, obpressa. Præda (et aliquantum ejus fuit) militi concessa : tritici quoque ducenta qua. draginta milia modiùm, et centum decem millia hor, dei inventa. Ceterum nequaquam inde tantum gaudium fuit, quanta clades intra paucos dies accepta est, haud procul ab Herdonea urbe. Castra ibi Cn. Cn. Fulvius Fulvius proconsul babebat, spe recipiendæ Her-ab Hanni

bale victus doneæ, quæ post Cannensem cladem ab Romanis ad Herdodefecerat, nec loco satis tuto posita, nec præsidiis neam. firmata. Negligentiam insitam ingenio ducis augė, bat spes ea, quod labare iis adversus Pænum fidem senserat, postquam, Salapia amissa, excessisse his locis in Bruttios Hannibalem auditum est. Ea omnia, ab Herdonea per occultos nuncios delata Hannibali, simul curam sociæ retinendæ urbis, et spem fecere incautum hostem adgrediendi: 'exercitu expedito, ita ut famam prope præveniret, magnis itineribus ad Herdoneam contendit, et, quo plus terroris hosti objiceret, acie instructa accessit. Par audacia Romanus, consilio et viribus ippar, copiis raptim eductis, conflixit: quinta legio et sinistra ale

U. C. 542. acriter pugnam inierunt. Ceterum Hannibal, signo A.C. 210.

equitibus dato, ut, quum pedestres acies occupassent præsenti certamine oculos animosque, circumvecti, pars castra hostium, pars terga trepidantium invaderent, ipse in Fulvii similitudinem nominis, quod Cn. Fulvium prætorem biennio ante in iisdem devicerat locis, increpans, similem eventum pugnæ fore adfirmabat. Neque ea spes vana fuit: nam, quum cominus acie et peditum certamine multi cecidissent Romanorum, starent tamen'ordines signaque, equestris a tergo tumultus, simul a castris clamor hostilis auditus, sextam ante legionem, quæ, in secunda acie posita, prior ab Numidis turbata est; quintam deinde atque eos, qui ad prima signa erant, avertit. Pars in fagam effusi, pars in medio cæsi: ubi et ipse Cn. Fulvius 'cum undecim tribunis militum cecidit.”: Rou manorum sociorumque qnot cæsa in proelio millia sint, quis pro certo adfirmet? quum tredecim millia alibi, alibi haud plus, quam septem, inveniam. Castris prædaque victor potitur. Herdoneam, quia et defecturam fuisse ad Romanos comperit, nec man-, suram in fide, si inde abscessisset, multitudine omni Metapontúm ac Thurios traducta, ineendit: occidit principes, qui cum Fulvio conlequia occulta babaisse comperti sunt. Romani, qui ex tanta clade evaserant, diversis itineribus semermes ad Marcellum consulem in Samnium perfugerunt. in

II. Marcellus, nihil admodlum tanta clade territus, literas Romam ad 'senatum de duce et 'exercitu ad Herdoneam amisso scribit : ceterum, eamdem , qui post Cannensem pugnam ferocem victoria Hannibalens contudisset, ire adversus eum, brevem illi lætitiam, qua ersultet, facturum. Et Romæ quidem quum luctus

« PreviousContinue »