Page images
PDF
EPUB

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBRI QUI SUPERSUNT OMNES,

EX RECENSIONE

ARN. DRAKENBORCHII.

ACCEDUNT

NOTÆ INTEGRÆ

EX EDITIONIBUS

J. B. L. CREVIERII.

CUM

INDICE RERUM LOCUPLETISSIMO.

TOM. IV.

OXONII,

EXCUDEBAT W. BAXTER ;

IMPENSIS J. PARKER, ET R. BLISS: ET R. PRIESTLEY, ET

G. ET W. B. WHITTAKER, LONDINI.

MDCCCXXI.

[blocks in formation]

PRÆFATIO

IN LIVIUM.

DUM huic novæ T. Livii editioni adornandæ damus operam, quædam nobis inter legendum subiere mentem, vel ad Livium ipsum, vel ad ejus interpretes pertinentia, quæ non ingrata, aut omnino inutilia plerisque legentium fore sperabamus. Sed et ii qui ante nos in eadem palæstra multa cum laude sese exercuere doctissimi viri, non pauca annotavere, quibus instructior paratiorque ad Livium lector accederet. Hæc omnia, sive nostra, sive ab aliis mutuata huc conferre visum est. Primo de Livio; de ejus editoribus et interpretibus; denique de instituti nostri ratione agemus.

CAPUT PRIMUM.

DE LIVIO.

DE VITA

DE Livii vita juvaret aliquammulta disserere, si Artic. I. quæ via ad eam accuratius cognoscendam inquiren- LIVII. tes ferret. Natura enim omnes cupimus illos celeberrimi nominis viros, quorum scripta manibus terimus, penitus pernoscere; et, quibuscum scribentibus amice familiariterque colloquimur, iis quoque adesse domesticas res civilesve, privatas publicasve gerentibus. Sed plerisque scriptorum hoc contigit, ut, dum ceterorum dicta factaque magna cura colli

VOL. IV.

Voss. de

gunt et immortalitati commendant, ipsorum, præter nomen, reliqua fere omnia interire sinerentur: malo sane exemplo, nec satis grata posteritate adversus eos quibus tantum deberet,

Hoc et Livii fatum fuit, ut fama ejus scriptaque toto orbe notissima, vita in obscuro esset. Ex qua hæc paucula ad notitiam nostram pervenerunt: il1. 59. Eu- lum Patavii ortum, Pisone et Gabinio Coss. anno a. seb. Chron. C. 58. Romæ magnam egisse ætatis partem, sed in patria denique supremum diem obiisse, anno princi

Histor. Lat.

stit. X. 1.

Sen.

Proœm. 1.

Sen. ep.

patus Tiberii quarto, ætatis suæ sexto et septuagesiQuintil. In- mo; filium ei fuisse, cui quadam in epistola hanc legendi brevissimam eamdem sapientissimamque legem scripserat, legendos Demosthenem atque Ciceronem, tum ita ut quisque esset Demostheni et Ciceroni simillimus; filiam ei itidem fuisse, nuptam L. Magio V. Controv. rhetori, quem declamantem homines aliquamdiu, non in ipsius honorem laudaverint, sed in soceri tulerint; scripsisse eum, præter historias, etiam dialogos, quos non magis philosophiæ annumerare possis, quam historiæ, et ex professo philosophiam continenSueton. in tes libros; eo auctore, Claudium, qui postea imperaClaud.c.41. vit, ad historiam scribendam animum appulisse; denique ipsi datum esse, ut vivus gloria sua perfrueretur, Gaditanumque quemdam, ejus nomine famaque commotum, ad visendum eum ab ultimo terrarum Orbe venisse, statimque ut viderat abiisse*.

100.

Plin. 1. II. ep. 3.

* Quæ de æmulatione inter T. Livium et Cornutum habet Suidas in voce Κορνᾶτος, ea nobis non videntur quadrare in hunc nostrum historiarum scriptorem, tum ob alia, tum vel maxime quod Cornutus ibidem dicitur sub Nerone floruisse, quum Livius noster initio principatus Tiberii sep

tuagenario major obierit. Ratio temporum ad eam nos conjecturam deduceret magis, ut suspicaremur æmulationem Cornuto fuisse cum Livii nostri filio, et illum scriptorem a Suida exscriptum, errore non inusitato, ea de patre narrasse quæ ad filium pertinuerint.

QUE SPEC

OPERIS

pore scrip

Quo tempore historias suas scripserit Livius, ex Artic. II. ipso opere apparet. Testatur ipse 1. 1. cap. 19. bis TANT AD omnino post Numæ regnum, Jani templum clausum STORIAM fuisse: semel, inquit, T. Manlio consule, post Punicum LIVIANI. primum perfectum bellum: iterum, quod nostræ ætati dii dederunt ut videremus, post bellum Actiacum, ab Quo temImperatore Casare Augusto, pace terra marique parta. serit Livius. At constat ex Dione, quinto post anno iterum ab Augusto clausum esse Jani templum devictis Canta- Dio, L. LIII. bris. Hinc recte colligetur, ut observavit Vossius, Voss. ibid. medio tempore inter bellum Actiacum perfectum, et Jani ædem iterum ab Augusto clausam, primos Livianæ históriæ libros in lucem prodiisse.

Dubitari non potest, quin multos annos in absolvendo tantæ molis opere consumpserit. Et vero, quum ex epitome ultimi libri appareat memoratam fuisse eo libro Drusi mortem, quæ uno et vicesimo post Actiacum triumphum anno contigit, sequitur Livium ante id tempus ultimam suis historiis manum non imposuisse.

nempe

librorum

vianæ.

Quot libros dederit Livius, inter doctos ambigi- De numero tur. Epitomas librorum CXL. habemus: sed duas, historia Lilibrorum CXXXVI. et CXXXVII. deperditas fuisse contendit Sigonius. Fuerint ergo vel Sigon. not. CXL. vel CXLII. libri. Ut ut sit, magno litterarum CXXXVI. damno, soli nunc quinque et triginta supersunt: ce

teri omnes interiere, aut certe ignoti adhuc in nocte

ac tenebris jacent.

ad Epit. lib.

detecti.

J. Frid. Gro.

Quin etiam non universæ simul orbi litterato inno- Qui supertuere illæ pulcherrimi operis reliquiæ. Primæ Livii sis temporieditiones exeunte XV. sæculo et ineunte XVI. ex-buster. cusæ, exhibent tantummodo primam, tertiam, et nov. Præf. quartam decades; quartam quidem non integram, sed hiulcam et mutilam, quum abesset totus trigesi

in Liv.

« PreviousContinue »