Page images
PDF
EPUB

enim humana aliqua parte claudicant, nec ullum fere in quoquam homine eximium bonum est, quod non aliquo incommodo pensetur. Livius valuit ingenio, curam non semper præstitit: quemadmodum contra raro assurgunt ii quorum anxia diligentia est, propterea quod vim ingenii frangit caloremque restinguit operosa animi circa res minutas intentio. Sed pergamus ad reliqua.

tores illos

ter indicare

Perutilis sane et ad gustum eruditi lectoris prorsus Livius aucaccommodatus hoc nostro ævo mos viget, ut qui quibus usus historias scribunt, magna cura indicent eos fontes est, diligenunde viridaria sua irrigavere, et acta, monumenta neglexit. publica, scriptores eos quibus nituntur auctoribus in singula appellandos esse sibi existiment. Eo fit ut facta posteris semper ipsa primorum testium quodammodo voce tradantur, et, si quid a secunda manu interpolatum, additum, detractumve est, id illico, inspecta rei origine, possit deprehendi. Id a Livio factum non esse, mirari fortasse aut magnopere queri non debemus, quum hic mos a nullo fortasse veterum accurate servatus sit.

non potest

Verum ubi quis scriptor alium quemlibet aucto-In Polybio rem non modo intuetur animo, sed plane vestigiis excusari. premit, nec paucula quædam excerpit ex eo, sed totas rerum maxime memorabilium narrationes et ingentes operis partes exscribit; tum vero eum cui tantum debeatur cum honore appellare, non moris cujusdam est, sed juris prope naturalis, quo jubemur suum cuique reddere. Hic quoque Livii diligentiam desiderari, negare omnino non licet. Multa ille in IIIa. IVa. et Va. decadibus e Polybio ita mutuatus est, ut verbum pene verbo fidus interpres reddat; transitum Alpium, Carthaginis novæ expugnationem, Scipionis in Africa de Syphace, de Asdrubale,

XXXIII.

10.

menta

Polyb.
Voss. de

[ocr errors]

de Annibale victorias, ejusdem Scipionis et Annibalis alternas orationes, pugnam ad Cynoscephalas, et innumerabilia alia, quæ sigillatim persequi longum esset, et præterea supervacuum, quum unusquisque nullo negotio possit ex utriusque scriptis rem per se ipse inspicere. Nec dubium est, quin plurima a Livio indidem desumpta nos ideo fallant, quod Polybiani operis longe minima pars ad nos pervenerit. Adeo ut vere dici possit Livius eam operis sui partem quæ in eodem cum Polybii historia argumento versabatur, totam pene ex solo illo auctore contexuisse. Ejus tamen raro admodum mentionem facit, nec usquam fere, nisi in minutis rebus, et ubi variant auctorum sententiæ. Nusquam profitetur se ei permulta debere, se libros ejus integros vertere, iisque pro suis uti.

Addunt quidam, ut Livii causam onerent, id omnium minime ferendum esse, quod ubi Polybius ab eo honorificentissime appellatur, vocetur tantummoXXX. 45. do haudquaquam spernendus auctor; et alibi, non incertus auctor, quum omnium Romanarum rerum, tum præcipue in Græcia gestarum. Sed optime a doctisCasaubon, simis viris repositum est has locutiones haudquaquam ad Frag- spernendus auctor, non incertus auctor, intelligendas esse xatà λitótyta, id est, ita ut plus multo valeant senHist. Lat. su, quam quantum ipsa per se verba sonant; ut proinde non spernendus auctor idem sit ac gravissimus auctor, non incertus idem ac certissimus. Id quidem frequentissimo optimorum scriptorum usu comprobatum est et perfacile consimilium exemplorum ingens multitudo ad legentis fastidium hic congeri posset. Hanc ergo defensionem libenter amplectimur, et cupimus ingrati animi suspicionem a Livio nostro amoliri.

Verum enimvero pertinax illud ejusdem de mutuatis a Polybio opibus silentium, non videmus quam excusationem habere possit. Atque ut id planum faciamus, fingamus non maximam Polybianæ historiæ partem, sed totam eam, quanta quanta fuit, intercidisse. Cui nostrum Livii scripta pervolventi veniret in mentem suspicari, eum tot ac tanta ex Polybio in suam rem vertisse, nec fere quidquam alicujus momenti in bello Annibalico, ac præcipue in bellis adversus reges Philippum, Antiochum, Persen, habere, quod non inde haustum sit? Per illum ergo non stetit, quominus Polybii in eum merita longa nocte urgerentur: atque adeo, etiamsi fraus abfuerit, nec eo consilio tacuerit Livius ut sese furtivis coloribus ornaret, videtur tamen non satis liberali in Polybium animo fuisse, nec obtemperasse illi quam omnes boni in cordibus insculptam gerunt beneficiorum legi, ut qui beneficium accepit, palam illud et ubique prædicet, et in ejus notitiam cupiat omnium mortalium, si fieri possit, et detur occasio, conscientiam advocare.

Erunt tamen fortasse qui potius quam Livium damnare hoc nomine sustineant, malint suspicari, eum, ubi primum Polybio uti duce potuerat, id est, circa tempora primi Punici belli, quæ pars Liviani operis intercidit, testificatum fuisse, se multa deinceps ab eo mutuaturum, et ex illo potissimum auctore deprompturum ea quæ in parte non pœnitenda reliquæ jam historiæ persecuturus erat.

Sed observemus primo, Polybium belli Punici primi, et eorum quæ bellum Annibalicum præcessere, non justam historiam, sed breviarium quoddam contexuisse. Unde merito colligitur eam quæ a Livio adornata fuerat illorum temporum narrationem, Po

§. 3. LIVIUS

lybiana pleniorem et uberiorem fuisse. Num igitur verisimile sit Livium, ubi parce et tenuiter a Polybio juvabatur, ibi effusissimum grati erga eum animi testimonium explicasse; ubi omnia fere illi debet, siluisse?

Deinde vero, etiamsi id semel fecisse Livium conçederemus, tamen erat profecto tanti, hanc testificationem, non Polybio magis, quam ipsi honorificam, identidem renovari; præsertim quum in iis qui supersunt libris aliquoties Polybius appelletur, cujus vel nuda mentio hoc reposcere videbatur memoris erga tam benemeritum scriptorem animi benevolentiæque vectigal.

Si quis igitur hac excusatione Livium defendere conetur, non magnopere repugnabimus. Nobis tamen illa nec satis verisimilis, nec idonea videtur. Statuimus ergo duplici eum negligentiæ crimine vix absolvi posse, tum circa res ipsas, tum circa fontem originemque rerum, quas in magna historiæ parte memoravit.

Sed minime miremur tamen, his maculis, quàsRECTI HO-Cumque in Livio notavimus, non obsolefactam fuisse NESTIQUE gloriam ejus ad posteros. Etenim præter eximium

AMANS.

Pietas ejus

in numina.

illud perfecta eloquentiæ decus, de quo initio diximus, hoc quanti est, quod vir bonus et recti honestique amans Livius, suam ubique virtuti laudem, suam vitio reddit ignominiam; neque nudam ac jejunam dictorum factorumque proponit seriem legentibus, sed iis instructam judiciis ac præceptis, quæ ad omnem vitæ officiique rationem egregia possint esse documenta?

Ac primo quidem pietatem in numina quæ apud suos colebantur, et quamdam religionis patriæ reverentiam ubique profitetur: infelix, qui temporum

vitio et communis exempli imperiosa lege abreptus futilem religionis umbram pro re amplecteretur ; laudandus, qui umbram retineret tamen, seseque multum ab insanientis sapientiæ audacia et temeritate sejungeret, quæ bellum falsis indictum diis cum vero gerebat, et dum impios vulgi circa divina profligaret errores, ipsam tollebat divinam vim, eademque opera maximum justitiæ et societatis humanæ vinculum dissolvebat. Sacrilegam hanc, quæ suo ævo Romæ vigebat, opinionum licentiam, non semel increpat, et cum intimi doloris sensu deflet Livius. Quam gravis, quantæ severitatis et sanctimoniæ plena est hæc quæ lib. III. cap. 20. occurrit novæ illius impietatis castigatio? Nondum hæc, quæ nunc tenet seculum, negligentia deûm venerat: nec interpretando sibi quisque jusjurandum et leges aptas faciebat, sed suos potius mores ad ea accommodabat. Et alibi, de juvene eo qui consulem monendum sibi esse existimabat pullarium auspicia ementitum esse, juvenis, inquit, ante doctrinam deos spernentem natus. Sed x. 40. quid plura opus est? Qui sedulo perpenderit, quonam modo Livius, si quid pie in deos factum est, id commemoret et prædicet; contra, si in aliquo contemptor religionis animus appareat, quam is invidiose describatur, et in odium vocetur, facile animadvertet prioribus illis exemplis nostrum maximopere delectatum esse, hæc vere et ex animo detestatum. Sufficiat hic indicare lectori capp. 40. et 46. lib. V. ubi de Albinio, et Fabio Dorsone agit, et initia lib. XXII. ubi de consule Flaminio.

objicitur

Neque vero crediderimus, id quod multi Livio ob- Immerito ei jecere, illam quam in eo laudamus cœlestis numinis superstitio. reverentiam, in anilem superstitionem degenerasse. Huic criminationi maxime ansam præbuere prodigia

[blocks in formation]
« PreviousContinue »