Page images
PDF
EPUB

Hanc igitur occasionem oblatam tenete, per deos immortales! patres conscripti, et amplissimi orbis terræ consilii principes vos esse, aliquando recordamini. Signum date populo Romano, consilium vestrum non deesse reipublicæ, quoniam ille virtutem suam non defuturam esse profitetur. Nihil est, quod moneam vos. Nemo est tam stultus, qui non intelligat, si indormierimus huic tempori, non modo crudelem superbamque dominationem nobis, sed ignominiosam etiam et flagitiosam ferendam. Nostis insolentiam Antonii, nostis amicos, nostis totam domum libidinosis, petulantibus, impuris, impudicis, aleatoribus, ebriis servire. Ea est summa miseria, summo dedecore conjuncta 1. Quod si jam (quod dii omen avertant!) fatum extremum reipublicæ venit: quod gladiatores nobiles faciunt, ut honeste decumbant, faciamus nos, principes orbis terrarum gentiumque omnium, ut cum dignitate potius cadamus, quam cum ignominia serviamus. Nihil est detestabilius dedecore, nihil fœdius servitute. Ad decus et libertatem nati sumus aut hæc teneamus aut cum dignitate moriamur. Nimium diu teximus, quid sentiremus nunc jam apertum est: omnes patefecerunt, in utramque partem 2 quid sentiant, quid velint. Sunt impii cives pro caritate reipublicæ nimium multi 3, pro multitudine bene sentientium admodum pauci: quorum opprimendorum dii immortales incredibilem reipublicæ potestatem et fortunam dederunt. Ad ea enim præsidia, quæ habemus, jam accedent consules summa prudentia, virtute, concordia, multos menses de populi Romani libertate commentati atque meditati. His auctoribus et ducibus, diis juvantibus, nobis vigilantibus et multum in posterum providentibus, populo Romano consentiente, erimus profecto liberi brevi tempore. Jucundiorem autem faciet libertatem servitutis recordatio.

1. Conjuncta. Cicéron emploie fré quemment ce mot avec l'ablatif.

2. Partem. Des deux côtés, les partisans d'Antoine comme les défenseurs de la liberté.

3. Mulli. Trop nombreux pour le bien de la république que nous aimons.

4. Consules. Hirtius et Pansa, qui périrent tous deux dans la guerre de Modène.

EXTR. DE CIC.

13

CINQUIÈME PHILIPPIQUE.

ARGUMENT.

Les nouveaux consuls Vibius Pansa et Aulus Hirtius convoquèrent le sénat au Capitole le 1er janvier 710 U. C., et proposèrent de décerner des récompenses aux soldats qui avaient bien mérité de la patrie attaquée par Antoine. Fufius Calenus, beaupère de Pansa, proposa d'envoyer une députation à Antoine, qui assiégeait Brutus à Modène, pour ne pas condamner un citoyen sans l'entendre. Cicéron combattit cet avis.

Il est absurde de négocier avec un homme que le sénat a déclaré ennemi de la patrie : tableau énergique des crimes d'Antoine. Cette mesure serait d'ailleurs inutile; Antoine n'accepterait aucune proposition équitable et dangereuse, car elle ferait perdre le temps.

Après un éloquent appel aux armes, l'orateur propose de décerner des récompenses aux légions qui ont défendu le parti des honnêtes gens, à leurs chefs, surtout à Octave, dont il se porte garant.

Passage cité :

CICERON ASSURE LES SÉNATEURS QUE LE JEUNE CÉSAR SERA TOUJOURS TEL QU'IL S'EST MONTRÉ JUSQU'ALORS.

Nam quod ii, qui Cæsari invident, simulant, se timere, ne verendum quidem est, ut tenere se possit, ut moderari, ne honoribus nostris elatus intemperantius suis opibus utatur. Ea natura rerum est, patres conscripti, ut, qui sensum veræ gloriæ ceperit quique se ab senatu, ab equi-, tibus populoque Romano universo senserit civem carum haberi salutaremque reipublicæ, nihil cum hac gloria comparandum putet. Utinam C. Cæsari, patri dico, contigisset adolescenti, ut esset senatui atque optimo cuique carissimus! Quod quum consequi neglexisset : omnem vim ingenii, quæ summa fuit in illo, in populari levitate consumpsit. Itaque quum respectum ad senatum et ad bonos non haberet, eam sibi viam ipse patefecit ad opes suas amplificandas, quam virtus liberi populi ferre non posset. Ejus autem filii longissime diversa ratio est : qui

1. Nostris. Les honneurs que le sénat |

allait lui conférer.

2. Adolescenti. César fut dès sa jeunesse un des chefs du parti populaire.

quum omnibus est, tum optimo cuique carissimus. In hoc spes1 libertatis posita est: ab hoc accepta jam salus : huic summi honores et exquiruntur et parati sunt. Cujus igitur singularem prudentiam admiramur, ejus stultitiam timemus? Quid enim stultius, quam inutilem potentiam, invidiosas opes, cupiditatem dominandi præcipitem et lubricam anteferre veræ, gravi, solidæ gloriæ? An hoc vidit puer si ætate processerit, non videbit? At est quibusdam inimicus clarissimis atque optimis civibus. Nullus iste timor esse debet. Omnes Cæsar inimicitias reipublicæ condonavit hanc sibi judicem constituit, hanc moderatricem omnium factorum. Ita enim ad rempublicam accessit, ut eam confirmaret, non ut everteret. Omnes habeo cognitos sensus adolescentis. Nihil est illi republica carius, nihil vestra auctoritate gravius, nihil bonorum virorum judicio optatius, nihil vera gloria dulcius. Quamobrem ab eo non modo nihil timere, sed majora et meliora exspectare debetis: neque in eo, qui ad D. Brutum obsidione liberandum profectus sit, timere, ne memoria maneat domestici doloris, quæ plus apud eum possit, quam salus civitatis. Audebo etiam obligare fidem meam, patres conscripti, vobis populoque Romano; quod profecto, quum me nulla vis cogeret, facere non auderem, pertimesceremque in re maxima periculosam opinionem temeritatis: promitto, recipio, spondeo, patres conscripti, C. Cæsarem talem semper fore civem, qualis hodie sit, qualemque eum maxime esse velle et optare debemus 5.

Quæ quum ita sint, de Cæsare satis hoc tempore dictum habeo.

1. Spes. Les hommes clairvoyants, comme Brutus, disaient que la liberté est perdue, quand elle met son espérance dans un seul homme.

2. At est. Objection.

3. Civibus. Fils adoptif de César, Octavien haïssait les meurtriers de son père.

4. Habeo. Ce mot indique un degré de certitude plus élevé que s'il y avait seulement cognovi.

5. Debemus. On ne saurait être plus complétement aveuglé. Mais plus Cicéron est confiant, plus l'ingratitude d'Octave doit paraître odieuse.

SEPTIÈME PHILIPPIQUE.

ARGUMENT.

Cicéron avait obtenu pour Octave plus qu'il ne demandait dans sa cinquième Philippique; mais relativement aux négociations avec Antoine, ses adversaires l'emportèrent. Pendant que les députés Serv. Sulpicius, L. Piso, et L. Philippus portaient à Antoine l'ordre de quitter la Gaule Cisalpine, Cicéron prononça un nouveau discours pour engager les sénateurs, et en particulier le consul présent, Pansa, à ne pas se laisser leurrer par l'espérance d'une paix honteuse, dangereuse, et d'ailleurs impossible. Il les exhorte à combattre énergiquement pour le salut commun. Passage cité :

[ocr errors]

CICERON MONTRE qu'il serait HONTEUX DE TRAITER AVEC Antoine.

Itaque ego ille, qui semper pacis auctor fui, cuique pax, præsertim civilis1, quamquam omnibus bonis, tamen in primis fuit optabilis (omne enim curriculum industriæ nostræ in foro, in curia, in amicorum periculis propulsandis elaboratum est: hinc honores amplissimos, hinc mediocres opes3, hinc dignitatem, si quam habemus, consecuti sumus): ego itaque pacis, ut ita dicam, alumnus, qui, quantuscumque sum (nihil enim mihi arrogo), sine pace civili certe non fuissem (periculose dico: quemadmodum accepturi, patres conscripti, sitis, horreo: sed pro mea perpetua cupiditate vestræ dignitatis retinendæ et augendæ, quæso oroque vos, patres conscripti, ut primo, si erit vel acerbum auditu vel incredibile, a M. Cicerone esse dictum, accipiatis sine offensione, quod dixero, neve id prius, quam, quale sit, explicavero, repudietis), ego ille, dicam sæpius, pacis semper laudator, semper auctor, pacem cum M. Antonio esse nolo. Magna spe ingredior in reliquam orationem, patres conscripti, quoniam periculosissimum locum silentio sum prætervectus. Cur igitur

[merged small][merged small][ocr errors]

pacem nolo? Quia turpis est, quia periculosa, quia esse non potest. Quæ tria dum explico, peto a vobis, patres conscripti, ut eadem benignitate, qua soletis, mea verba audiatis.

Quid est inconstantia, mobilitate, levitate, quum singulis hominibus, tum vero universo senatui turpius? Quid porro inconstantius, quam, quem modo hostem non verbo, sed re multis decretis judicaritis, cum hoc subito pace velle conjungi? Nisi vero, quum C. Cæsari meritos illi quidem honores et debitos, sed tamen singulares et immortales decrevistis, unam ob causam, quod contra M. Antonium exercitum comparavisset, non hostem Antonium judicavistis: nec tum hostis est a vobis judicatus Antonius, quum laudati auctoritate vestra veterani milites, qui Cæsarem secuti essent: nec tum hostem Antonium judicavistis, quum fortissimis legionibus, quod illum, qui consul appellabatur, quum esset hostis, reliquissent, vacationes, pecunias, agros spopondistis.

3

Quid? quum Brutum, omine quodam illius generis 3 et nominis natum ad rempublicam liberandam, exercitumque ejus pro libertate populi Romani bellum gerentem cum Antonio, provinciamque fidelissimam atque optimam, Galliam, laudibus amplissimis affecistis, tum non hostem judicastis Antonium? Quid? quum decrevistis, ut consules, alter ambove, ad bellum proficiscerentur : quod erat bellum, si hostis Antonius non erat? Quid igitur profectus est vir fortissimus, meus collega et familiaris, A. Hirtius consul? at qua imbecillitate? qua macie? Sed animi vires corporis infirmitas non retardavit. Æquum, credo, putavit, vitam, quam populi Romani votis retinuisset, pro libertate populi Romani in discrimen adducere. Quid? quum delectus haberi tota Italia jussistis, quum vacationes omnes sustulistis, tum ille hostis non est judi1. Potest. Gradation ascendante. Pour | de M. Brutus, mais de son parent D. ce sénat sans courage et sans patrio- Brutus, qui prit aussi part à la conjuratisme, la honte était moins à redouter tion, et qui disputait là Gaule Cisalpine que le péril.

2. Cæsari. Octave.

3. Generis. Il ne paraît pas cependant que le meurtrier de César descendit du vengeur de Lucrèce. Il s'agit ici, non

à Antoine.

4. Consules. Hirtius et Pansa.

5. Retinuisset. Pensée plus oratoire que vraie. Il est douteux que Cicéron crût à l'efficacité de la prière.

« PreviousContinue »