Page images
PDF
EPUB

universum æstimanti, plus penes peditem roboris: eoque mixti præliantur, apta et congruente ad equestrem pugnam velocitate peditum, quos ex omni juventute delectos, ante aciem locant. Definitur et numerus: centeni ex singulis pagis sunt: idque ipsum inter suos vocantur: et quod primo numerus fuit, jam nomen et honor est. Acies per cuneos componitur. Cedere loco, dummodo rursus instes, consilii quam formidinis arbitrantur. Corpora suorum etiam in dubiis præliis referunt. Scutum reliquisse, præcipuum flagitium: nec aut sacris adesse, aut concilium inire, ignominioso fas: multique superstites bellorum infamiam laqueo finierunt.

VII. Reges ex nobilitate; Duces ex virtute sumunt. Nec Regibus infinita aut libera potestas; et Duces exemplo potius, quam imperio: si prompti, si conspicui, si ante aciem agant, admiratione præsunt. Ceterum, neque animadvertere, neque vincire, ne verberare quidem, nisi Sacerdotibus permissum: non quasi in pœnam, nec Ducis jussu, sed velut Deo imperante, quem adesse bellantibus credunt: effigiesque et signa quædam, detracta lucis, in prælium ferunt. Quodque præcipuum fortitudinis incitamentum est, non casus, nec fortuita conglobatio turmam aut cuneum facit, sed familiæ et propinquitates, et in proximo pignora, unde feminarum ululatus audiri, unde vagitus infantíum: hi cuique sanctissimi testes, hi maximi laudatores. Ad matres, ad conjuges vulnera ferunt: nec illæ numerare, aut exigere plagas, pavent: cibosque et hortamina pugnantibus gestant.

sit] Primum eleganter, pro in orbem, ut orbis fiat. Formula Plinio majori usurpata. Sed hic simpliciter orbem conjungere dicit: alterum per se intelligitur. Nam in orbe nihil prius aut posterius esse, quis nescit? ERN.

Centeni ex singulis pagis] Cod. Artolph. Kapp. centum. Ac nescio, an sunt melius abesset. ERN. Ed. Norimb. centim. Rom. centum. Put. Rhen. centeni. Concilium inire ignominioso fas] Cod. Kapp. (ed. Nor.) Consilium. Vulgatum verum. Ignominiosus est, ob flagitium bello commissum infamis. ERN. Rom. consilium.

Aut libera] Edd. Spir. seqq. ac, usque ad ed. Rhen. In sequentibus interpunctionem correxi et colon feci post imperio. Duces exemplo potius se Duces præstant, quam imperio. Si præ ceteris fortes se probant, cum admiratione Ducatum obtinent. Ante colon erat post conspicui. ERN. Ed. Rom. Norimb. Rhen. 1533. 1544. aut: Put. Rhen. 2519. ac.

Neque animadvertere] Repugnare Cæsar videtur 6, 22. Cum bellum civitas

aut illatum defendit aut infert, magistratus, qui ei bello præsint, et vitæ necisque habcant potestatem, deliguntur. Sed Cæsar de belli tempore tantum; noster in pace intellexit. LIPS. Sed sequentia obstant apud nostrum, ut recte monuit Acidalius. Est vero major in his Taciti, quam Cæsaris, auctoritas. Ceterum vide, quid ad hæc moneant Fr. W. Pestel in Adjectis ad Notit. Hermundur. t. 1. p. 37. et Gebaver. in Vestig. juris Germ. ant. p. 607.

Neque verberare quidem] Scribe, ne verberare quidem. GRON. Ego sic rescripsi, ut alibi. Et sic habet MS. Arund. Idem liber mox Deo inspirante. ERN. Editi omnes neque. Id Gebaverus p. 608. putabat restituendum, quia a leviori ad gravius adscendat oratio. Mihi secus videtur. Gravius erat vinciri, levius verbera pati.

Effigiesque et signa quædam] Int. ferarum. Vid. H. 4, 22. Detracta lucis, indicat, ea signa, ubi pax esset, in lucis servata. ERN.

Pignora] Vid. Quinctil. 6, 1, 24.
Nec illa numerare, aut exsugere pla-

VIII. Memoriæ proditur, quasdam acies, inclinatas jam et labantes, a feminis restitutas, constantia precum et objectu pectorum, et monstrata cominus captivitate, quam longe inpatientius feminarum suarum nomine timent; adeo, ut efficacius obligentur animi civitatum, quibus inter obsides puellæ quoque nobiles imperantur. Inesse quinetiam sanctum aliquid et providum putant: nec aut consilia earum adspernantur, aut responsa negligunt. Vidimus, sub divo Vespasiano,

gas, pavent] Ita Rhenanus: spectatque suctus ille ad medicinam, Homero etiam non ignotam: qui de Machaone Iliad. 8. vers. 218.

Αἷμ' ἐκμυζήσας, ἐπ' ἄρ ̓ ἤπια φάρμακα
εἰδώς
Πάσσε.

Farnes. tamen cedex et Rom. (it. ed. Rom. et Norib.) exigere; quod robur fœmineum magis exprimere videtur, tamquam illæ non numeraverint solum plagas, sed exegerint; expostularintque cum suis, si illæsi redissent, tamquam ignavi et vitæ suæ parci: LIPS. Placet exigere, sed ut sarta tecta exigere, ad summam veritatem jus exigere. Quasi taxare ac plus aut minus in illis virtutis agnoscere. Vide Observ. 1, 8. GRON. Idque nos restituimus, repertum in omnibus præter MS. Arundel. libris ante Rhenanum, qui ex ingenio exsugere scripsit et contra libros. Verbum pavent non convenit T exsugere: in quo misericordia potius est, quam fortitudo. MS. Turic. insuper nec exig. ut et in ed. Spir. Pogg. Rhag. Put. Ber. Sed MS. Arundel. etiam ante mirari. ERN. Mire hic dissentiunt critici et interpretes. Mihi verbum pavent utrique 7 exigere et exsugere convenire videtur. Istud erit examinare sollicite, comparare, quod est itidem fortis animi. Itaque nihil muto. Alterum recepere Bip. Probabant et Colerus et Conringius.

Cibosque et hortamina] Nugatur strenue Colerus (qui de potu vini loco accipit hortamina) non videns Tacitum ludere in verbo gestare, quod aliter accipitur cum refertur ad cibos, aliter cum ad hortamina. Hæc enim sic gestantur, ut fertur salus, ut portatur ave. Plautus Pœn. 3, 3, 7. Salutamus te, Lyce, quanquam hanc salutem ferimus inviti tibi. Martialis 1, 56. Et matutinum portat ineptus ave. Et cibos eis ministrant, inquit, et verbis stimulos ad virtutem addunt. GRON. Et tamen nuper aliquis adeo corrigere tentavit hordei vina, male acceptus ab Elsnero in Spec. Crit. p. 80. ERN. IS

aliquis Trillerus est in Obs. crit. p. 196.

Quam longe impatientius] Ab his verbis usque ad c. 16. verba: solent et subterraneos specus aperire, est lacuna in MS. Turic. ERN. Hanc notam integritati restitui, in nupera editione turpiter truncatam.

Inter obsides puellæ quoque] Igitur ad Germanos referam, quod generatim a Suetonio scriptum, in Augusto cap. 21. A quibusdam novum genus obsidum fœminas exigere tentavit, quod negligere marium pignora sciebat. Etsi cur id Tranquillo novum? Romani ipsi virgines obsides Porsenæ olim dederunt, interque eas Clœliam. Athenæus id primum inventum Cleonymo Spartano vult, parum vere, 13, 28. 'Euol yap, inquit, κατὰ φύσιν δοκεῖ πεποιηκέναι Κλεώνυμος ὁ Σπαρτιάτης, πρῶτος ἄνθρωπος εἰς ὁμηρίαν λαβὼν παρὰ Μεταποντίνων γυναῖκας παρθέ νους τὰς ἐνδοξοτάτας καὶ καλλίςας διακο días. Ubi discis, Metapontinos, immo credo ceteros Italiæ populos, habuisse antiquitus hunc morem. LIPS.

Puellae quoque nobiles] Heins. conjicit nubiles.

Sanctum aliquid et providum] i. e. divinum et futura præsentiens. Sanctitatem pro divinitate, majestate, dici, ad Suetonium dictum, Cæs. c. 6. ERN.

Nec consilia earum] Hocne supererat? heu ipsos parum firma mente, qui eam quæsivere apud amentem sexum ! Et tamen adeo vera Taciti adfirmatio, ut Plutarchus narret, consultationibus omnibus apud Celtas (ita Germanos Græci vocant) de pace deque bello, fœminas adhiberi, et lites cum fœderatis aut sociis populis exortas earum interventu decidi. Verba ipsa in re parum credibili dabo. In libello De Virtutibus mulierum p.246. 'Ex ToÚTOU DIETÉλOU», inquit, περί τε πολέμου καὶ εἰρήνης βουλευό μενοι μετὰ τῶν γυναικῶν, καὶ τὰ πρὸς τοὺς συμμάχους ἀμφίβολα δι ̓ ἐκείνων βραβεύονTES. LIPS.

Veledam, diu apud plerosque Numinis loco habitam. Sed et olim Auriniam et complures alias venerati sunt, non adulatione, nec tamquam facerent Deas.

IX, Deorum maxime Mercurium colunt, cui certis diebus humanis quoque hostiis litare fas habent. Herculem ac Martem concessis animalibus placant: pars Suevorum et Isidi sacrificat. Unde caussa et origo peregrino sacro, parum comperi, nisi quod signum ipsum, in modum liburnæ figuratum,

Veledam] De qua multa noster H. 4, 61. 65. quam captivam et in triumpho postea ductam colligas ex Statio Silv. 1, 4, 89. Non vacat Arctoas acies Rhenumque rebellum Captivæque preces Veleda; qui nomen tamen id corripit: cujus germanam scripturam fuisse censeo Weldam. Huic successit in dignatione et divinatione Gauna, sub Domitiano celebris. Dio in Fragm. XLIX. (67, 5.) Καὶ Γαύνα παρθένος μετὰ τὴν Βελήδαν ἐν τῇ Κελτική θειάζουσα. Addit: ad Domitianum venisse, et præmiis ab eo affectam. Quæ ipsa ex Dione Suidas (tacito nomine, ut solet) in voce SaάSousa. LIPS. Egregie de Veleda egit Gebaverus 1. c. p. 939. Quæ hic Gauna vocatur, rectius Ganna dicitur, ut et Suidas habet. De mulieribus fatidicis veterum cf. Keysler in Antiq. Sept. p. 456. In Plutarchi Mario mulier est Syra, Martha, quam is circumducebat c. 17. p. 503. Sic et Vitellius Catta vaticinanti velut oraculo acquiescebat, teste Suet. c. 14.

Auriniam] Farnes. liber Flurinium. Putem fuisse, Aluriniam. Quod Jornandes mihi auctor in rebus Gothicis c. 24. non proprium nomen, sed commune omnium sagarum fuisse. Repperit, inquit, in populo quasdam magas mulicres, quas patrio sermone Aliorunas ipse cognominat. De fatidicis autem fœminis Germanorum, præter Cæsarem B. G. 1, 50. Plutarchum in Mario et Cæsare c. 19. p. 121. Strabonem 1. 7. p. 294. Vide etiam Clementem Stromate 1. p. 131. LIPS. Notæ sunt Alruna Septentrionalium, de quibus vid. Schilterus in Glossario, item Sam. Schmid in peculiari Diss. 8. Halæ 1739. et G. Chr. Roth 8. Helmst. 1737.

Mercurium colunt] Plura igitur ac certiora de religione Germanorum Tacito nota, quam Cæsari, qui contra scribit 6, 2. Deorum numero cos solos ducunt quos vident, Solem, Vulcanum, et Lunam ; reliquos ne fama quidem acceperunt. Falso. Nam noster etiam A. 13, 57. scriptum

reliquit: ab Hermunduris diversam aciem Marti ac Mercurio sacratam. Paullus Diaconus 1, 9. notat, Longobardis (ii autem Germani) Wodam Mercurium appellari; ego legerim Wondam, vel Wonstam ; a lucro scilicet, cui præest. Majoribus quidem nostris ita dictum, claret vel ex Mercurii die, qui veteri et gentili appellatione nobis Wonstdach. LIPS. Nempe, quicquid noster de Diis in Germania cultis dicit, intelligendum, ut infra ait, interpretatione Romana. Appellat Deos Germanorum nominibus Romanis, similitudine eorum, quæ de Diis tradebantur, ductus. Id semel monuisse sat erit, idque et ad ceteros Deos, Herculem, Martem, Isidem pertinet. ERN. Ad h. 1. de hoc cultu Deorum videri meretur Gebaverus in Vestig. juris Germ. vet. p. 838.

Ditmarus

Humanis quoque hostiis] Quod Gallis Germanisque commune: et priscis testatum crebro. Illud noto, mansisse eam diritatem etiam inferiori ævo. Procopius 2, 25. De Bello Goth. ait, Francos, etsi Christum jam colerent, humanis tamen ad suum ævum hostiis usos. lib. 1. Nortmanos et Danos quotannis mense Januario Dis suis immolasse XCIX homines, totidem equos cum canibus et gallis: ab caque barbarie Henricum Aucupem primum eos abduxisse. LIPS.

Martem concessis animalibus] Non certe Gothi: de quibus Jornandes c. 5. Martem semper asperrima placavere cultura: nam victimæ ejus mortes fuere captorum. LIPS. Concessa animalia vocat, quibus aliæ humaniores gentes sacrificant, humanis victimis litera nefas putantes, ut est. ERN.

In modum liburnæ figuratum] Qui aliquid sui moris reperire volunt, aut caussas rerum incognitarum indagant et nomina, sæpe plus vident, quam alii, aut quam in re est. In nummis subinde vidi, antiquarios videre, quæ mei aliorumque oculi non viderent: et physici per microscopia sæpe cernunt, quæ nemo alius.

docet, advectam religionem. Ceterum, nec cohibere parieti-
bus Deos, neque in ullam humani oris speciem adsimulare, ex
magnitudine cœlestium arbitrantur: lucos ac nemora conse-
crant, Deorumque nominibus adpellant secretum illud, quod
sola reverentia vident.

X. Auspicia, sortesque, ut qui maxime, observant. Sor-
tium consuetudo simplex: virgam, frugiferæ arbori decisam,
in surculos amputant, eosque, notis quibusdam discretos, super
candidam vestem temere ac fortuito spargunt: mox, si pu-

Tale quid Tacito, sive aliis, ista inda-
gantibus accidere potuit. Ego lignum
informe fuisse crediderim, temere in
eam figuram factum, in qua Romani li-
burnæ aliquam similitudinem agnosce-
rent; e qua nihil aliud colligere liceat,
nisi antiquitatem signi, et ruditatem
illorum temporum: V. dicta ad 2, 3.
Quis unquam legit, originem religio-
nis novæ figura statuæ esse expres-
sam et significatam? Nam signum est
nihil, nisi statua Deæ, quam Romani
Isidem interpretabantur. Multæ navibus
advectæ religiones apud Græcos et Ro-
manos: nunquam tamen propterea ejus
Dei vel Deæ signum in navigii figuram
factum. Aliud esset, si Deæ signum li-
burnæ impositum fuisset, aut liburnam
in humero gestasset. Ceterum, ut e se-
quentibus patet, super ruditate signorum
suorum etiam sententias loquebantur.
Mox edd. Spir. Pogg. Puteol. Ber. Rhag.
adjectam. Ceteri libri mei advectam.
ERN. Sic et Rom. Norib. Rhen. In
monumentis Romanis Isidi, navigationis
inventrici et præsidi, navigium, vela,
gubernaculum tribui, satis notum. Quid
sibi hoc loco commentum Taciti velit,
non æque patet. De conjecturis erudi-
torum v. Gebaverus 1. c. p. 859. et Bor-
hek. in prolusione ad Programma Duis-
burgi emissum a. 1790.

Assimulare] Omnes libri habent assi
milare. Ego assimulare rescripsi: cum
hodie certum sit, assimilare esse verbum
nihili, quod inscitiæ librariorum imperi-
torum debeatur. Et illa vera scriptura
jam est in vulgatis A. 15, 39. 16, 17. et
ex h. 1. quoque proditur in Indice Bern.
Adde dicta ad Agric. 10, ERN. Index
Bernegg. habet assimilare.

res. Sed et Lucanus apposite, in obsi-
dione Massiliæ 3, 399. Lucus erat, longo
numquam violatus ab ævo.—hic barbara
ritu Sacra Deum, structæ diris altaribus
ara, Omnisque humanis lustrata cruori-
bus arbos. Bene ergo et merito religione
truces eos fecit Claudianus ; quoniam vi-
ctimæ, imo et homines, ad arbores has
(e Lucano hauries) immolatæ. Ait et-
iam, robora Numinis instar. Illustrabit
Tyrius Maximus Diss. 38. qui Celtas
excelsam quercum coluisse ait, et Jovis
nomine sollenniter appellasse. Atque
adeo posteriori etiam ævo mansit hic
cultus. Luitprandi Regis Longobardo-
rum lex est tit. 38. de hariolis. Qui ad
arborem, quam rustici Sanctivum vocant
atque ad fontanos adoraverit, aut sacrile-
gium vel incantationes fecerit, componat
medietatem pretii sui in sacro palatio.
Tacitus hunc ipsum ritum saltem indi-
catum H. 4, 14. voluit, cum scripsit,
Civilem Batavos specie epularum sacrum
in nemus vocasse: nec putaverim sane
sacri vocem illic peculiare aut proprium
silvæ nomen. Hæc in Germanis merito
nos ridemus: sed cur Romani? illi in
eadem navi. Plinius de arboribus 12, 1
(2). Hæc fuere numinum templa, prisco-
que ritu etiam nunc simplicia rura Deo
præcellentem arborem dicant. Seneca
epistola 41. Si tibi occurrit vetustis ar-
boribus et solitam altitudinem egressis
frequens lucus.. illa proceritas silvæ et
secretum loci et admiratio umbræ, fidem
Numinis facit. Lips.

Temere ac fortuito] Cod. Kapp. for-
tuitu, quod non spernam: cum ei centies
fortuito substitutum, hodie constet. V.
Oudend. ad Sueton. Tib. 39. In primis
in conjunctione cum alia ejusdem sensus
Lucos ac nemora consecrant] Fatuam voce reperitur. Cic. Off. 1, 29. temere
religionem, quam Claudianus item iis
ac fortuitu. ERN. In cod. MS. Taciti,
opprobrat de laudib. Stil. 1, 228. Ut quem describit Hummel, legitur vestem
procul Hercyniæ per vasta silentia silvæ tenent: Fortuitu habent ed. Rom. et
Venari tuto liceat, lucosque vetusta Rel- Norimb. fortuito Puteol. Rhen.
ligione truces, et robora Numinis instar
Barbarici, nostræ feriant impune secu-

Si publice consulatur] Cod. K. (s. ed.
Norimb.) edd. omnes ante Rhen. 1532.

blice consuletur, Sacerdos civitatis, sin privatim, ipse paterfamiliæ, precatus Deos, cœlumque suspiciens, ter singulos tollit, sublatos, secundum impressam ante notam, interpretatur. Si prohibuerunt, nulla de eadem re in eundem diem consultatio; sin permissum, auspiciorum adhuc fides exigitur. Et illud quidem etiam hic notum, avium voces volatusque interrogare: proprium gentis, equorum quoque præsagia ac monitus experiri publice aluntur iisdem nemoribus ac lucis candidi, et nullo mortali opere contacti ; quos pressos sacro curru Sacerdos, ac Rex, vel Princeps civitatis, comitantur, hinnitusque ac fremitus observant. Nec ulli auspicio major fides, non solum apud plebem, sed apud proceres, apud Sacerdotes. Se enim ministros Deorum, illos conscios putant. Est et alia observatio auspiciorum, qua gravium bellorum eventus explorant. Ejus gentis, cum qua bellum est, captivum, quoquo modo interceptum, cum electo popularium suorum, patriis quemque armis, committunt: victoria hujus vel illius pro præjudicio accipitur.

XI. De minoribus rebus Principes consultant; de majoribus omnes: ita tamen, ut ea quoque, quorum penes plebem arbitrium est, apud Principes pertractentur. Coeunt, nisi quid fortuitum et subitum inciderit, certis diebus, cum aut inchoatur luna, aut inpletur: nam agendis rebus hoc auspica

consuletur: quod nescio quare mutatum sit, cum hoc tempus sit in ista structura usitatissimum. Ante focum, si frigus erit; si messis, in umbra. Itaque restitui. Ceterum et consulatur et consulitur rectum foret. ERN. Ed. Rom.consoletur: Rhen. 1519. consulatur. Muretus, probante Broterio, conjiciebat consultatur.

Equorum quoque præsagia] Ditmarus 1. 6. Luizicis (qui veterem superstitionem adhuc retinebant) hoc idem præsagium equinum adtribuit: sed diversa paullum forma: Equum, inquit, qui maximus inter alios habetur, et ut sacer ab his veneratur, super fixas in terram duorum cuspides hastiliuminter se transmissorum, supplici obsequio ducunt: et præmissis sortibus, quibus id exploravere prius, per hunc quasi Divinum denuo augurantur. LIPS. Monitus vocat ipsa præsagia. Id verbum de omni genere significandæ voluntatis divinæ dici, hodie satis notum est. ERN.

Pressos sacro curru] J. Fr. Gronovius corrigebat prensos, ut aliis locis in hac forma, Diatr. in Stat. c. 9. explicans junctos. Sed eam rationem late et bene refellit Marklandus ad Statium p. 18, 19, 20. exemplis Markl. adde Ovid. Met. 1, 124. pressique jugo gemuere juvenci:

ubi omnes libri pressi, nec verbum gemuere aliter patitur. ERN.

Illos conscios putant] sc. Deorum. Similiter locutus est Tibull. 1, 9, 3. conscia fibra Deorum. ERN.

Apud Principes pertractentur] Muretus, Grotius, Acidalius, Boxhornius corrigunt magna cum veri specie prætractentur e Græco verbo pobouλEÚεσJaι. Suetonius dixit ante tractare. Aug. 35. instituit sibi consilia sortiri semestria, cum quibus de negotiis ad Senatum referendis ante tractaret. Sed tamen id verbum alibi in scriptore Romano non reperitur. ERN. To prætractentur arrisit quoque Conringio, Bleterio, Lallemando, aliis. Contra vulgatum tuetur Gebaverus 1. c. p. 165. estque illi pertractare idem ac diligenter rem tractare, a populo firmandam. Sic et Bip. Kappius etiam pro vulgato stat, sed pertractare minus recte reddit ad finem tractare, decidere.

Hoc auspicatissimum initium] Cod. Kapp. (s. ed. Norimb.) edd. Spir. Pogg. Put. Rhag. auspicacissimum. Primus auspicatiss. dedit Beroaldus, dubium an e libro: recte tamen. Nec enim quisquam illa forma usus est: quæ alias analogiæ non repugnat, cum

« PreviousContinue »