Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

EDITIO TERTIA IN AMERICA STEREOTYPIS IMPRESSA; CUM NOVISSIMA

PARISIENSI DILIGENTER COLLATA, CÆTERISQUE HACTENUS

EDITIS LONGE EMENDATIOR.

HUIC EDITIONI ACCESSERUNT

VITA HORATII CUM DACERII NOTIS,
EJUSDEM CHRONOLOGIA HORATIANA, INDEX ACCURATISSIMUS,

ET PRÆFATIO DE SATIRA ROMANA.

E STEREOTYPIS A D. & G. BRUCE FABRICATIS.

PHILADELPHIÆ:

IMPENSIS H. C. CAREY & I. LEA.

[ocr errors][merged small]

W... Quid Q. HORATII FLACCI

curic Trac .

9-16-56

[ocr errors]

LUDOVICUM DESPREZ.

Q. HORATIUS FLACCUS in Venusio Apuliæ oppido natus est. 2 Patrem habuit libertinum, et exactionum coactorem : Salsamentarium scribunt aliqui: eò quòd in altercatione quidam Horatio exprobraverit, Quoties ego vidi patrem tuum brachio se emungentem ? cujus dicterii meminit Tullius 4, ad Heren. 3 Natalem ejus ponunt duobus annis ante conjurationem Catilinariam, L. Aurelio Cotta et Manlio Torquato iterum Consulibus.

* A patre Romam puer deductus, ibique honestè educatus, atque liberalibus disciplinis institutus est.

5 Orbilium grammaticum audivit, • Roma Athenas se contulit, Philosophiæ discendæ causâ. - Athenis cùm versaretur, annum ætatis agens vicesimum tertium, à Bruto abstractus ad civile bellum, ac Tribunus militum factus, Philippensi cladi interfuit.

3 Tum victus, et bonis exutus paternis, paupertate conflictatus ad poësim animum appulit.

. Hinc Mæcenatis amicitiam demeruit: ac per eum subinde cum Augusto reconciliatus, utrique valdè charus extitit, et liberaliter ditatus.

10 Suetonio etiam teste, primum scriba Quæstorius fuit post veniam ab Augusto impetratam. in Animo erat à tumultibus urbanis alieno, secessumque amabat. Apud Sabinos autem libenter morabatur in fundulo suo, quem describit Lib. i. Epist. 16.

! 2 Hinc scribendarum epistolarum munus ab Augusto oblatum detrectavit. 13 Victûs frugalitatem cum munditiâ dilexit. 14 Fuit corporis habitu brevi et obesus. De ingenii scriptorumque elegantiâ nihil est quod dicam, cùm tot sæcula non sine admiratione prædicaverint junctam ab eo in carminibus Anacreontis suavitatem cum Pindari virtute et sublimitate : in sermonibus verò eam dicacitatem urbanam, quâ nihil solertius et sagacius. Mortuus est anno ætatis 57. Erravitque librarii manus ex Suetonio scribentis 59.

15 Augustum hæredem palam nuncupavit. Humo conditus est extremis Esquiliis, juxta Mæcenatis tumulum.

1 Lib. 2. Satira 1. versu 35.
2 Lib. 1. Sat. 4 et 6.
3 Lib. Od. 21. Epod. 13.
4 Lib. 1. Sat. 6. Lib. 2. Epist. v. 41
5 Lib. 2. Epist. 1.
6 Lib. 2. Epist. 1.
7 Lib. 2. Od. 7. Lib. 3. Od. 14. Lib. 1. Sat.

9 Lib. 1. Od. 18. Lib. 3. Od. 16. Epod. 1.
10 Lib. 2. Sat. 6. v. 36.
11 Lib. 1. Sat. 6. Lib. 1. Epist. 10.
12 Sueton. in vità Horatii.
13 Lib. 1. Od 31. Lib. 2. Sat. 6. Lib. 1.

Epist. 5.
14 Lib. I. Sat. 3. Lib. 1. Epist. 4. et 20.

6. v. 48. 8 Lib. 2. Epist. 2.

15 Sueton. cit. 1 *

Q. HORATII FLACCI

V I T A

E

SUETONIO.

QUINTUS HORATIUS FLACCUS, Venusinus, patre, ut ipse quidem tradit, libertino, et exactionum coactore: at vero creditum est, salsamentario, quum illi quidam in altercatione exprobâsset, Quoties ego vidi patrem tuum cubito se emungentem ? Bello Philippensi excitus à M. Bruto Imperatore, Tribunus militum meruit: victisque partibus, venia impetratâ, scriptum Quæstorium comparavit: ac primò Mæcenati, mox Augusto in gratiam insinuatus, non mediocrem in amborum amicitiâ locum tenuit. Mæcenas quantopere eum dilexerit, satis demonstratur illo Epigrammate, ubi inquit:

Ni te visceribus meis, Horati,
Plus jam diligo, tu tuum sodalem

Hinno me videos strigosiorem. Sed multo magis extremis, tali ad Augustum elogio: Horatii Flacci, ut mei, esto memor. Augustus Epistolarum quoque ei officium obtulit, ut hôc ad Mæcenatem scripto significat: Antè ipse sufficiebam scribendis epistolis amicorum : nunc occupatissimus et infirmus Horatium nostrum te cupio adducere. Veniet igitur ab istá parasiticâ mensâ ad hanc regiam, , et nos in epistolis scribendis adjuvabit

. Ac ne recusanti quidem aut succensuit quicquam aut amicitiam suam suggerere destitit. Extant epistolæ, è quibus, argumenti gratiâ, pauca subjeci

. Sume tibi aliquid juris apud me, tanquam si convictor mihi fueris : rectè enim et non temerè feceris, quoniam id usús mihi tecum esse volui, si per valetudinem tuam fieri posset. Et rursus : Tui qualem habeam memoriam, poteris ex Septimio quoque nostro audire: nam incidit ut coram illo fieret à me tui mentio. Neque enim, si tu superbus amicitiam nostram sprevisti, ideo nos quoque ubunifPpovede. Præterea sæpe eum, inter alios jocos, purissimum penem et homunicionem lepidissimum appellat: unâque et alterâ liberalitate locupletavit. Scripta quidem ejus usque adeo probavit, mansuraque perpetuò credidit, ut non modo Seculare Carmen componendum injunxerit, sed et Vindelicam victoriam Tiberii Drusique, privignorum suorum : eumque coëgerit propter hoc, tribus carminum libris ex longo intervallo quartum addere; post sermones vero lectos quosdam, nullam sui mentionem factam ita sit questus : Iratum me tibi scito, quòd non in plerisque ejusmodi scriptis mecum potissimum loquaris. An vereris ne apud posteros infame tibi sit, quod videaris familiaris nobis esse ? Expressitque Eclogam, cujus initium est;

Quum tot sustineus et tanta negotia solus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,
Legibus emendes : in publica commoda peccem,

Si longo sermone morer tua tempora, Cæsar. Habitu corporis brevis fuit, atque obesus; qualis et à semetipso in Satyris describitur, et Augusto hâc Epistolâ : Pertulit ad me Dionysius libellum tuum, quem ego (ne accusem brevitatem) quantuluscunque est, boni consulo. Vereri autem mihi videris ne majores libelli tui sint, quàm ipse es, sed si tibi statura deest, corpusculum non deest. Itaque licebit in sextariolo scribas, quum circuitus voluminis tui sit oynadotar, sicut est ventriculi tui.

Vixit plurimum in secessu ruris sui Sabini, aut Tiburtini : domusque ejus ostenditur circa Tiburni luculum.

Venerunt in manus meas et Elegi, sub ejus titulo, et Epistola prosâ oratione, quasi commendantis se Mæcenati. Sed utraque falsa puto: nam Elegi vulgares: Epistola autem obscura : quo vitio minimè tenebatür. Natus est vi. Id. Dec. C. Cotta et L. Torquato Consulibus. Decessit v. Kal. Dec. C. Marcio Censorino et C. Asino Gallo Consulibus, post nonum et quinquagesimum annum: hærede Augusto palam nuncupato, quum, urgente vi valetudinis, non sufficeret ad obsignandas testamenti tabulas. Humatus et conditus est extremis Esquiliis juxta Mæcenatis tumulum.

« PreviousContinue »