Page images
PDF
EPUB

Ν Ο Τ Ε

IN VITAM

Q. HORATII FLACCI.

Q. HORATII FLACCI vita è Suetonio.] Hanc vitam Porphyrio disertè adjudicat Suetonio in Notis suis ad Epist. I. Lib. ii. his verbis, Augusto increpanti Horatium, quòd non ad se quoque plurima scriberet, ut Suetonius auctor est, imprimis cum laude Cæsaris se excusat. At vel tacente Porphyrione, ita se prodit hic Suetonii stylus, ut peritum lectorem haud temerè fallat.

Patre, ut ipse quidem tradit, libertino, et eractionum coactore.] Hoc de seipso profitetur Horatius Sat. 6. Lib. i. v. 45.

Nunc ad me redeo libertino patre natum. Et. v. 85. Nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim

Si præco parvas, aut, ut fuit ipse, coactor

Mercedes sequererAt vero creditum est, salsamentario.] Salsamentarium propriè nuncupant Græci addavionu.ny, Galli un Charcutier, qui parat venditque farcimina, tomacula, et id genus alia.

Quoties ego vidi patrem tuum cubito se emungentem ?] Hoc Convicio irridebantur salsamentariorum filii. Cic. iv. Lib. Rhetoricorum ad Herennium (siquidem ille est verus illius operis auctor) Per consequentiam significatio sit, cum res que sequuntur aliquam rem, dicuntur, ex quibus tota res relinquitur in suspicione, ut si salsamentarii filio dicas, Quiesce tu, cujus pater cubito se emungcre solebat.

Bello Philippensi ercitus à M. Bruto Imperatore, Tribunus militum meruit.] Tunc temporis Horatius literis operam dabit Athenis. Vide quod narrat ipse Epist. 2. Lib. ii.

Scriptum Quæstorium comparavit.] Lege scriptum pro scribatum. Vide Notas nostras ad v. 36, Sat. 6. Lib. ii.

De re communi scribæ magnâ atque nova te

Orabant hodie meminisses, Quinte, reccrti. adde quod scribit Liv. cap. 46. Lib. ix. et A. Gell. cap. 9. Lib. vi.

Ac primo Macenatiin gratiam insinuatus.] Hæc ita narrantur, quasi Iloratius non innotuerit Mæcenati, nisi post impetratam demum ab Augusto veniam, et comparatum scribatum Quæstorium. At istud Suetonio nunquam excidisset. Mæcenate cnim deprecante, Cæsar ignovit Horatio, eique bona suo Fisco addicta reddidit. Suetonius hoc loco de eo tempore loquitur, quo coepit Mæcenas Horatium habere in numero familiarum suorum, quocum negotia sua communicaret; quemque in otio suo jucundum adhiberet comitem.

Hinno me videas strigosiorem.] Non placet ista lectio. Procul dubio scripserat Mæcenas, Ninno me videas strigosiorem, eamque lectionem secutus est doctissimus Vossius. Fuit iis temporibus Nin. Crassus poëta quovis pumice aridior, eamque ob causam istiusmodi conviciis obnoxius.

Eulogium.] Græcè Chóyso, propriè significat titulum, lemma, præfationem concisam, breviarium, quo quis, quid sibi velit, paucis verbis docet.

Nunc occupatissimus et infirmus.] Infirmâ valetudine utebatur Augustus omni tempore, post autem bellum Hispanicum, impendio magis gravescere cæpit ejus valetudo. Post istud igitur bellum constat eum hanc epistolam ad Mæcenatem scripsisse, Horatioque obtulisse munus epistolarium.

Ab ista parasiticâ mensa.] Horatius enim non erat ex Mæcenatis domesticis, neque ullius ordinarii officii causâ apud eum hærebat, ideoque eum hic irridet Augustus ut Mæcenatis parasitum, quasi ei esset assiduus conviva.

Ac ne recusanti quidem aut succensuit quicquam, aut amicitiam suam suggerere destitit.] In primis notatu dignum est, quod hic observat Suetonius. Rara est in principibus ejusmodi moderatio : cujus quidem exhibendæ fateor non nisi rarissimas iis præbere occasiones. Adeò in paucos incidunt, qui officia ampla et honores ultro sibi oblatos detrectent.

Si per valetudinem tuam fieri posset.] Indicant hæc verba Horatium, valetudinis suæ excusatione illum honorem sibi ab Augusto oblatum recusasse. Jam enim consenuerat, unde etiam sequitur hoc ei non oblatum fuisse ante bellum Hispanicum, ut supra dixi.

Septimio.] Idem est Septimius, quem alloquitur Hor. Od. 6. Lib. ii. quem laudat Ep. 3. Lib. i. quemque Tiberio commendat Ep. 9. Lib. i.

Unâque et alterâ liberalitate locupletavit.] Nihil quicquam memini ab Horatio dictum de Augusti in se liberalitate, quod tamen silentium non est ab ingrato animo profectum. Nemo inquam fuit princeps, qui aliquibus non benefecerit, pauci autem fuerunt Augusti similes, qui omnibus suis subjectis benefecit. Quorsum igitur pro seipso seorsim gratias ageret, quum essent pro toto mundo gratiæ agendæ ? Sola autem hujusmodi gratiarum actio gloriam principis amplificat, solaque digna est quæ literarum monumentis posteritati commendetur? Itaque Horatius, quâ erat prudentiâ, nihil prætermisit, quo demonstraret imperium universum Augusto acceptum retulisse felicitatem suam, neque quenquam fuisse civem Romanum, qui ei tranquillitatem vitamque suam non deberet.

Vindelicam victoriam Tiberii Drusique.] Quod quidem fecit Od. 4. et 14. Lib. iv.

Eumque coegerit propter hoc tribus carminum libris ex longo intervallo quartum addere.] Qui credit omnes Odas lib. iv. ab Horatio scriptas postquam hoc erat ei ab Augusto imperatum, næ is longe errabit. Illud solum dicit Suetonius, Horatium ab Augusto coactum fuisse quartum librum edere, illasque Odas, quas ex ipsius imperio composuisset, iis adjungere, quas jampridem fecisset, necdum in lucem edidisset. Vide Notas ad Od. 1. Lib. iv,

Habitu corporis brevis fuit et obesus.] Quod ipse dicit Sat. 3. Lib. ii. ubi se affirmat esse statura non amplius bipedalis.

[ocr errors]

Vicit plurimum in secessu ruris sui.] Hibernos menses nonnunquam Tarenti transigebat. Sed maximam ætatis suæ partem degebat in Tiburtino suo: quem locum prætulit Tarento, quod ostendit Od. 6. Lib. Ü.

Sabini aut Tiburtini.] Cave hinc colligas geminum fuisse Horatio rus. Villa ejus fuit inter agrum Tiburtem, et Sabinum, unde alii illam Tiburtinis accensent, alii Sabinis; quod fieri solet de villis, urbibus, 'et montibus qui duabus regionibus interjacent. Sic Venusium nunc Lucaniæ, nunc Apuliæ urbs habebatur, ut loquitur noster Sat. I. Lib. i.

-Lucanus, an Appulus, anceps,
Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus.
Et Od. 4. Lib. iii. eâdem de causâ ponit montem Vulturem in Apulia
et extra Apuliam. Ecce autem locum huic è Suetonio planè similem
apud Catullum, qui de rure suo, quod in eâdem regione ubi et Horatii
rus erat, dicit.

O funde noster, seu Sabine, seu Tiburte,
Nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est
Cordi Catullum lædere : at quibus cordi est,
Quovis Sabinum esse pignore contendunt :

Sed seu Sabine,seu verius Tiburte, &c.
Domusque ejus ostenditur circa Tiburni luculum.] Is est Tiburni lu-
cus, de quo Od. 7. Lib. i.

Et præceps Anio, et Tiburni lucus, et uda

Mobilibus pomaria rivis.
Fuit autem Tiburnus Catilli et Coræ frater, qui quam condiderant ur-
bem, Tibur ex nomine fratris sui maximi natu nuncupaverunt. Virgil.
Lib. vii. v. 672.

Sed utraque falsa puto; nam Elegi vulgares.] Egregium est hoc loco Suetonii judicium. Ex eo, quod vulgares sunt hi Elegi, Horatio illos abjudicat. Longè aliam tulissent sententiam hodierni Critici, qui nulli labori parcunt, dum antiquorum vitia pervestigant, quique pulcherrimos sæpe locos vexant damnantque, ideò tantùm, quia quod pulcherrimum est, à Genio ipsorum abhorret maximè. Quo plura reperissent in his elegis humilia et inepta, eo impensiùs contendissent verum auctorem fuisse Horatium. Pro dolor ! quanto cum ipsorum dispendio perierunt? Huc enim provocarent, tanquam ad certissimam auctoritatem, gratulantes sibi repertos esse testes qualescunque, qui causæ recentiorum faverent contra antiquos.

Elegi vulgares.] Potuit Suetonius, ex ipso Horatio sumpto argumento, contendere hos elegos fuisse subdititios; ipse enim de suis scriptis loquens dicit Ep. ult. Lib. ii.

Carmina compono, hic elegos. Epistola autem obscura.] Nostro igitur vitio fit, quòd obscura quædam apad Horatium deprehendamus : plerumque verò commentatorum, et interpretum culpâ, qui sæpe clarissimis alioqui locis tenebras offuderunt, quique auctorem penitus depravârunt inepto eo sensu quem ipsi affinxerunt.

VI. Id. Dec.] Hoc est, octavo ejus mensis die, anno ab U. C. 688. 63. annis ante Natum Christum. L. Cotta et L. Torquato Coss.] Dicente ipso Od. 21. Lib. iii

O nate mecum consule Manlio! Et Epod. 13. v. 8.

Tu vina Torquato move

Consule pressa meo. Decessit C. Martio Censorino et C. Asinio Gallo Coss.] Anno ab U. C. 745. sex annis ante Natum Christum. Errat igitur Suetonius, cùm dicit post quinquagesimum nonum annum. Ab octavo enim Decem. die ann. 688. ad vigesimum septimum Nov. 745. non sunt amplius quinquaginta sèptem anni minus undecim diebus. Nisi hæc sic potius culpa librarii.

Herede Augusto palam nuncupato, quum urgente vi valetudinis non sufficeret ad obsignandas Testamenti tabulas.] Jure Civili rata habentur Testamenta vivâ voce dicta, modò testator hæredem suum nuncuparit coram septem testibus. Justinian. Inst. Tit. x. Sect. 13. Si quis autem sine scriptis voluerit Jure Civili ordinare testamentum, septem testibus adhibitis, et suâ voluntate coram iis nuncupatû, sciat hic perfectissimum testamentum Jure Civili firmumque constitutum.

In extremis Esquiliis juxta Mecenatis tumulum.] Habitavit enim Mæcenas in extremis Esquiliis, ubi superbam sibi domum fecerat, atque sepulchrum.

Juxta Mecenatis tumulum.] Decesserat Mæcenas eodem anno. Unde autem factum est, ut Horatius, superstes cùm esset, nihil in scriptis reliquerit, quo testaretur dolorem ex Mæcenatis morte conceptum? Mihi quidem illud non videtur credibile. Tanto eum affectu dilexit

, tantaque in se merita ejus erant, ut nefas esset officium lugendi Mæcenatis cuiquam alteri reliquisse. Nullo pacto esset ignoscendum adeo inhumano facinori. Si ita nefariè ingratus fuisset, non tam æstimarem scripta, quàm ipsum auctorem aspernarer: meque adeo paniteret tanti temporis in eo explicando vertendoque collocati. Videamus an historia nobis aliquid suggerat, quod eum expediat à crimine silentii istius, quod quidem primo tam suspectum tamque odiosum apparet. Dio de eo anno loquens qui Mecenati supremus fuit, enumerat primo omnia felicia, quæ Augusto eo anno contigerunt. Cùmque demonstrâsset priores octo menses nihil ei præter felices eventus dedisse, addit finem anni non respondisse principio, mortemque Mæcenatis derepentè interrupisse prosperorum seriem, ad nonum usque mensem continuatam. Mors igitur Mæcenatis non nisi post octavum mensem contigit. At quamvis statim post eum mensem exactum contigisset (quod tamen non constat, cùm Dio non designet quoto die contigerit) à fine Octobris ad vigesimum septimum diem Novemb. non fuisset Horatio spatium primis lacrymis abstergendis. Itaque constat eum non diu superstitem fuisse amico suo. Quid autem aliud facere potuisset, quo clarius demonstraret, quàm vehementur eum dilexerit? Tum procul dubio id præstitit, quod ante aliquot annos. pollicitus erat quum ad Mæcenatem scriberet, periculoso morbo laborantem et mortem optantem.

[ocr errors]

Ah! te meæ si partem anima rapit
Maturior vis, quid moror altera,
Nec carus æquè, nec superstes

Integer ? Ille dies utramque
Ducet ruinam ; non ego perfidum
Diri sacramentum : ibimus, ibimus,
Utcunque pracedes, supremum

Carpere iter comites parati, &c.
Si astrologis advocatis de natali suâ horâ consultasset Horatius, non
potuisset de suorum temporum cum Mæcenatis temporibus consensu fe-
liciùs ariolari. At ille magis perspectas habuit amicitiæ suæ, quam fata-
lis sui sideris vires. Neque difficile est vera vaticinari, cùm in tuo arbi-
trio situm sit, ut confiant quæ prædixeris.

[ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »