Page images
PDF
EPUB
[graphic][merged small][merged small]
[graphic][merged small][subsumed][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]

C. SUETONII TRANQUILLI

CAIUS CALIGULA.

CAP. I. GERMANICUS, C. Cæsaris pater, Drusi et' minoris Antoniæ filius, a2 Tiberio patruo adoptatus, quæsturam quinquennio3 ante, quam per leges liceret, et post eam consulatum statim gessit: missusque ad exercitum in Germaniam, excessu Augusti nunciato, legiones universas, Imperatorem Tiberium pertinacissime recusantes, et sibi summam Reipublicæ deferentes, incertum, constantia an pietate majore, compescuit; atque, hoste

I. 1. Et minoris Antonia. Conf. Plutarch. Anton. 87. Pro minoris, alii junioris, quod glossam recte judicat Oudendorp.

2. A Tiberio.... adoptatus. Vide Tiber. cap. 15. Factum ann. 757; Dio, LV, 13.

3. Quinquennio ante; natus annos viginti et quod excurrit. Quæstor enim fuit ann. 760, auctore Dion. LV, 31, quum vitam iniisset ann. 739. Annus autem quæsturæ legitimus inde ab Augusti temporibus erat ætatis vigesimus quintus, ut patet e Dion. LII, 20, et docet Lips. in Excurs. ad Tacit. Annal. III, 29.

4. Consulatum statim gessit; id est, prætermissa ædilitate et prætura, a quæstura statim ad consulatum transiit, non eodem anno, sed

quinquennio post, ann. 765. Dio, LVI, 26.

5. Missusque..... in Germaniam. Multa omittit auctor, ad rem, quam agit, festinans, ut expeditionem Pannonicam ann. 760, de qua Dio, LV, 31 seq. Vell. II, 116, et res prius in Germania gestas, in quam missus jam fuerat ann. 762, auctore Dion. LVI, 25. Denuo id factum ann. 766. Vell. II, 123, « Cæsar Augustus, quum Germanicum nepotem suum, reliqua belli patraturum, misisset in Germaniam, etc.>> Præfuit ibi octo legionibus. Tacit. Annal. I, 3, « Germanicum, Druso ortum, octo apud Rhenum legionibus imposuit. »

6. Legiones universas..... compescuit. Vide supra, Tiber. 25; Tacit. 31 seq.

I,

i

« PreviousContinue »