Page images
PDF
EPUB

nium, quod3 sagacissimus senex ita prorsus perspexerat, ut aliquoties prædicaret, « exitio suo omniumque Caium vivere: » et, « se natricem [serpentis id genus] populo Romano, Phaethontem orbi terrarum educare. »

XII. Non ita multo post Juniam Claudillam, M. Silani nobilissimi viri filiam, duxit uxorem'. Deinde Augur in locum fratris sui Drusi2 destinatus, prius quam inauguraretur, ad pontificatum traductus est3: insigni testimonio 4 pietatis atque indolis, quum, deserta desolataque reliquis subsidiis aula, Sejano hoste tunc suspecto, mox et oppresso, ad spem successionis paulatim admoveretur. Quam quo magis confirmaret, amissa Junia ex partu,

5

3. Quod sagacissimus senex ita... perspexerat, etc. Conf. Dio, LVIII, 23. Nepotem etiam suum e Druso, Tiberium, a Caio interemtum iri, perspexerat Tiberius, auctore eodem Dione, cap. cit. Tacit. Annal. VI, 46 : « Et C. Cæsari, forte orto sermone, L. Sullam irridenti, omnia Sullæ vitia, et nullam ejusdem virtutem habiturum, prædixit. Simul crebris cum lacrimis minorem ex nepotibus complexus, truci alterius vultu, Occides hunc tu, inquit, et te alius. »

4. Serpentis id genus. Manifestum glossema, uti jam alii judicarunt. Uncis inclusimus.

XII. 1. Juniam Claudillam.... duxit uxorem; ann. 786. Tac. Annal. VI, 20, « Sub idem tempus C. Cæsar, discedenti Capreas avo comes, Claudiam, M. Silani filiam, conjugio accepit. » Dio, LVIII, 25, ad ann. 788 refert.

2. In locum fratris... Drusi, qui periit ann. 786. Conf. ad Tiber. cap. 54.

3. Ad pontificatum traductus est.

Si Dioni fides. LVIII, 8, biennio ante, ann. 784. Certum quidem est, Suetonium nimio brevitatis studio tempora paulum miscuisse. Nam pontificatum Caii ad ann. 784 pertinere, docent præter Dionem verba Sejano hoste... oppresso. Constat enim, Sejanum obiisse ann. 784. Sed quum Augurem factum narrasset Caium, subjungit statim auctor pontificatus mentionem, quamquam biennio ante in illum collati. Vide Baumgart.

4. Insigni testimonio, scil. a Tiberio de pietate Caii erga se atque indole lato.

5. Reliquis subsidiis; mortuis Germanico et Druso, filio Tiberii, sublatis fratribus Caii, Druso et Nerone.

6. Amissa Junia ex partu. Dio, LIX, 8, ad ann. 790, Tv Dugaτépa τοῦ Σιλανοῦ ἐκβαλόντα ad Orestillæ, de qua vide cap. 25, nuptias eum processisse dicit. Cum Nostro consentit Tacit. Annal. VI, 45, mortem Juniæ Claudiæ ad ann. 789 referens.

Enniam Næviam, Macronis uxorem, qui tum prætorianis cohortibus præerat, sollicitavit ad stuprum, pollicitus et matrimonium suum, si potitus imperio fuisset: deque ea re et jurejurando, et chirographo cavit. Per hanc insinuatus Macroni, veneno Tiberium aggressus est, ut quidam opinantur: spirantique adhuc detrahi anulum et, quoniam suspicionem retinentis dabat, pulvinum jussit injici, atque etiam fauces manu sua oppressit, liberto, qui ob atrocitatem facinoris exclamaverat, confestim in crucem acto. Nec abhorret a veritate, quum sint quidam auctores, ipsum postea, etsi non de perfecto, at certe de cogitato quondam parricidio, professum. Gloriatum enim esse assidue, in commemoranda sua pietate, « ad ulciscendam necem matris et fratrum introisse se cum pugione cubiculum Tiberii dormientis, et9 misericordia correptum, abjecto ferro recessisse: nec illum, quamquam sensisset, aut inquirere quicquam, aut exsequi ausum. »

XIII. Sic imperium adeptus, populum Romanum, vel dicam hominum genus, voti compotem' fecit, exoptatissimus Princeps maximæ parti provincialium ac militum, quod infantem plerique cognoverant; sed et universæ

7. Enniam Næviam, Macronis uxorem, etc. Nævius Sertorius Macro (ita enim appellatur Dioni, LVIII, 9) præcipuam Tiberio operam præstiterat in opprimendo Sejano, cui successit in cohortium prætorianarum præfectura; Sejano deterior, ut Arruntius apud Tacit. Annal. VI, 48, postea a Caio ad mortem adactus : vide infra ad cap. 26. Caii cum uxore ejus consuetudinem Tacitus, Annal. VI, 45, ita narrat: « nimia jam potentia Maeronis, qui gratiam C. Cæsaris, nunquam sibi neglectam, acrius in

dies fovebat, impuleratque, post mortem Claudiæ, quam nuptam ei retuli, uxorem suam Enniam, immittendo amore juvenem illicere, pactoque matrimonii vincire, nihil abnuentem, dum dominationis apisceretur. » Vide Dion. LVIII, 28.

8. Veneno Tiberium aggressus est. Vide Tiber. 73. Mox, pro retinentis, Reines. ad marginem edit. Casaub. conjecit renitentis.

9. Et misericordia. Alii suasere sed, Mullerus at.

XIII. 1. Voti compotem. Grammatice quidem refertur hoc ad po

plebi urbanæ ob memoriam Germanici patris, miserationemque prope afflictæ domus. Itaque ut a Miseno 3 movit, quamvis lugentis habitu, et funus Tiberii prosequens, tamen inter altaria et victimas, ardentesque tedas4, densissimo et lætissimo obviorum agmine incessit, super fausta omina5 sidus et pullum et puppum et alumnum® appellantium.

XIV. Ingressoque Urbem, statim consensu Senatus et irrumpentis in Curiam turbæ, irrita Tiberii 'voluntate, qui testamento alterum nepotem suum, prætextatum adhuc, coheredem ei dederat, jus arbitriumque omnium rerum illi permissum est, tanta publica lætitia, ut tribus proximis mensibus, ac ne totis quidem, supra centum sexaginta millia victimarum cæsa tradantur. Quum deinde paucos post dies in proximas Campaniæ insulas trajecis

pulum Romanum; at simul complectitur genus hominum; de quo zeugmate vide Periz. ad Sanctium, pag. 712.

2. Prope afflictæ domus, tot cladibus fere dejectæ.

3. A Miseno; ubi obierat Tiberius. Vide Tiber. 72 et 75. Lugentis habitu; forte ut a se veneni Tiberio dati suspicionem averteret.

4. Inter altaria.... ardentesque tedas. Vide Lipsium ad Tacit. Hist. II, 70, et Casaub. ad hunc loc.

5. Omina. Ita dedimus cum Gronov. Burmann. Wolfio. Vulg. nomina. Josephus ἐπιβοήσεις εὐφήμους dicit, et Noster super i. e. præter faustas alias acclamationes sive omina, blanda ei nomina data refert. Supra, August. 57, « Revertentem ex provincia non solum faustis ominibus, sed et modulatis carminibus prosequebantur.

[blocks in formation]

2. In proximas Campaniæ insulas. Alterum ejus iter in Campaniam ad ann. 792 refert Dio, LIX, 13. Mox in testificanda sollicitudine est, « ubi sollicitudinem testificari posset, vel, ubi id ageret, ut sollicitudinem testificaretur, » ne quis nove dictum censeat cum Ernestio pro testificandæ sollicitudinis. Utrumque enim, prouti sententiam ca6. Alumnum. Ipse se viov xai pias, æque bene dicitur. Muller.

set, vota pro reditu suscepta sunt; ne minimam quidem occasionem quoquam omittente in testificanda sollicitudine et cura de incolumitate ejus. Ut vero in adversam valetudinem incidit3, pernoctantibus cunctis circa Palatium, non defuerunt, qui, depugnaturos se4 armis pro salute ægri, quique capita sua titulo proposito voverent. Accessit ad immensum civium amorem notabilis etiam externorum favor. Namque Artabanus, Parthorum rex, odium semper contemtumque Tiberii præ se ferens, amicitiain ejus ultro petiit; venitque ad colloquium legati consularis, et transgressus Euphratem, aquilas et signa Romana, Cæsarumque imagines adoravit.

XV. Incendebat' et ipse studia hominum omni genere popularitatis. Tiberio cum plurimis lacrimis pro concione laudato, funeratoque amplissime, confestim Pandateriam et Pontias, ad transferendos matris fratrisque 'cineres,

nimis arctis finibus circumscribit auctoris sententiam, subaudiens vota suscipiendi post occasionem.

3. Ut... in adversam valetudinem incidit; octavo imperii mense per iotemperantiam, ut narrat Philo, pag. 769. Cf. Dio, LIX, 8.

4. Qui, depugnaturos se, etc. Vide cap. 27. In sua capita deflectere se putabant Deorum iram destinatamque alicui mortem, qui pro saInte ejus ita se devovebant. Apte Casaub. comparat Neron. 36. Eadem sententia veterum frequentibus pro patria devotionibus causa fuit. Postea titulo proposito est, « formula devotionis in tabula publice proposita. »

5. Namque Artabanus, etc. Vide Tiber. 66. Coactum a L. Vitellio, Syriæ præposito, Artabanum tanta verecundia Caium prosecutum es

in

se, ad ann. 793 narrat Dio, LIX, 27, quocum consentit Noster, Vitell. 2, ubi vide. Quum tamen h. 1. ultro ad colloquium venisse regem, dicat, idque primo imperii Caligulæ anno, mutasse postea de hoc Cæsare Artabanus videtur sententiam, fortasse offensus contumelia Darii Arsacidæ, qui obses Romæ erat, de qua vide infra cap. 19, sed ad pristinum officium revocatus a Vitellio. Suetonium certe eamdem rem duobus locis ita sui immemorem tradidisse, vix credi-bile est. Diversa in Excursu ad h. 1. disputat Ernest. parum probabilia.

XV. 1. Incendebat. MS. cujus collationem commodavit mihi Mullerus, habet Intendebat, quod probat vir ille doctissimus loco Tiber. 62, « auxit intenditque sævitiam. »

2. Ad transferendos matris fra

festinavit, tempestate turbida, quo magis pietas emineret: adiitque venerabundus, ac per semet in urnas condidit. Nec minore scena3 Ostiam, præfixo in biremis puppe vexillo, et inde Romam Tiberi subvectos, per splendidissimum quemque equestris ordinis, medio ac frequenti 4 die duobus ferculis Mausoleo intulit: inferiasque his annua religione publice instituit: et eo amplius matri Circenses, carpentumque, quo in pompa traduceretur. At in memoriam patris Septembrem mensem Germanicum appellavit. Post hæc Antoniæ aviæ, quicquid unquam Livia Augusta honorum cepisset, uno Senatusconsulto congessit. Patruum Claudium, Equitem Romanum ad id tempus, collegam sibi in consulatu assumsit?. Fratrem Tiberium die virilis togæ adoptavit, appellavitque principem juventutis. De sororibus auctor fuit, ut omnibus sacramentis adjiceretur, NEQUE ME LIBEROSQUE MEOS CARIORES HA

trisque cineres. Cf. Tiber. 54; Dio, LIX, 3. Accuratior Dione Suetonius matris fratrisque, non fratrumque, cineres dicit, quorum illa in insula Pandateria, hic in Pontia perierat (mallem enim h. 1. Pontiam cum Torrentio scribere, ut Tiber. 54, quod duplici forma idem auctor usus esse non videtur), quum Drusus Romæ in Palatio interfectus fuisset, quamquam credibile est, hujus cineres eodem cum illis honore fuisse conjunctos.

3. Nec minore scena, specie, spectaculo: quod ipsum dicimus nos étalage, appareil.

4. Ac frequenti die. Inutilis mutatio est Lipsii et Torrentii ferventi, tautologiam etiam auctori inferens pro sententia satis commoda.

5. Carpentumque; tensam. Vide Cæs. 76. Omnino de usu carpenti

cf. Lips. ad Tacit. Annal. XII, 42.

6. Post hæc Antoniæ aviæ, etc. Dio, LIX, 3, ubi vide Fabric. numos comparantem, in quibus Antonia Sacerdos Augusti dicitur, et Inscriptionem apud Gruterum, p. CCXXXVI, 9.

7. Patruum Claudium..... assumsit; ann. 790. Conf. Dio, LIX, 6. In equestri ordine remanserat hucusque, legitimis honoribus, qui aditum in Curiam darent, a Tiberio exclusus. Vide Claud. 5.

8. Fratrem Tiberium, etc. Dio, LIX, 8. Fratrem dicit patruelem.

9. De sororibus, etc. Dio, LIX, 3. Recte Casaub. ex eodem Dione, cap. 9, lectionem asserit, quam habet Memmianus, HABEBO, quum alii dent HABEO. Dio enim, προτιμή ovo. Atque ita suaserat jam Lips. ad Tacit. Annal. XV, 67.

« PreviousContinue »