Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

ad colloquium; percunctatum deinde, qui mortales essent, unde, aut quo casu profecti domo, quidve quaerentes in agrum Laurentem exissent; postquam audierit, multitudi- 5 nem Trojanos esse, ducem Aenean, filium Anchisae et Veneris; cremata patria et domo profugos sedem condendaeque urbi locum quaerere: et nobilitatem admiratum gentis virique, et animum vel bello vel paci paratum, dextera data fidem futurae amicitiae sanxisse. Inde foedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam. Aenean apud Latinum fuisse in hospitio. Ibi Latinum 6 apud Penates deos domesticum publico adjunxisse_foedus, filia Aeneae in matrimonium data. Ea res utique Trojanis spem affirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris. Oppidum condunt. Aeneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. Brevi stirps quoque virilis ex novo matrimonio fuit; cui Ascanium parentes dixere nomen.

II. Bello deinde Aborigines Trojanique simul petiti. Turnus rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Aeneae fuerat, praelatum sibi advenam aegre patiens, simul Aeneae Latinoque bellum intulerat. Neutra acies laetą ex eo certamine abiit. Victi Rutuli: victores Aborigines Trojanique ducem Latinum amisere. Inde Turnus Rutuli- 2 que, diffisi rebus, ad florentes Etruscorum opes Mezentiumque eorum regem confugiunt: qui, Caere opulento tum oppido imperitans, jam inde ab initio minime laetus novae origine urbis, et tum nimio plus, quam satis tutum esset accolis, rem Trojanam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis junxit. Aeneas, adversus tanti belli terrorem 3 ut animos Aboriginum sibi conciliaret, ne sub eodem jure solum, sed etiam nomine, omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit. Nec deinde Aborigines Trojanis studio ac fide erga regem Aenean cessere. Fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum Aeneas, quanquam tanta opibus Etruria erat, ut jam non terras solum, sed mare etiam per totam Italiae longitudinem, ab Alpibus ad fretum Siculum, fama nominis sui implesset; tamen, quum moenibus bellum propulsare posset, in aciem copias eduxit. Secundum inde proelium Latinis, Aeneae 4 etiam ultimum operum mortalium fuit. Situs est, quemcunque eum dici jus fasque est, super Numicium flumen. Jovem indigetem appellant.

III. Nondum maturus imperio Ascanius Aeneae filius erat: tamen id imperium ei ad puberem aetatem incolume mansit. Tantisper tutela muliebri (tanta indoles in Lavinia erat) res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit. Haud nihil ambigam, (quis enim rem tam veterem pro certo affirmet?) hiccine fuerit Ascanius, an major, quam hic, Creüsa matre Ilio incolumi natus, comesque inde paternae fugae, quem Iulum eundem Julia gens aucto

3

[ocr errors]

2 rem nominis sui nuncupat. Is Ascanius, ubicunque et quacunque matre genitus, (certe natum Aenea constat) abundante Lavinii multitudine, florentem jam (ut tum res erant) atque opulentam urbem matri, seu novercae, reliquit: novam ipse aliam sub Albano monte condidit, quae, ab situ porrectae in dorso urbis, Longa Alba appellata. Inter Lavinium et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuere anni. Tantum tamen opes creverant, maxime fusis Etruscis, ut ne morte quidem Aeneae, nec deinde, inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni, movere arma aut Mezentius Etruscique, aut ulli alii accolae ausi sint. Pax ita convenerat, ut Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset. Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis 4 natus. Is Aenean Silvium creat: is deinde Latinum Silvium. Ab eo coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati. Mansit Silviis postea omnibus cognomen, qui Albae regnarunt. Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus; qui, in trajectu Albulae amnis submersus, celebre ad posteros nomen flumini dedit, 5 Agrippa inde Tiberini filius; post Agrippam Romulus Silvius, a patre accepto imperio, regnat. Aventino, fulmine ipse ictus, regnum per manus tradidit. Is, sepultus in eo colle, qui nunc est pars Romanae urbis, cognomen colli fecit. Proca deinde regnat: is Numitorem atque Amulium procreat. Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum 6 vetustum Silviae gentis legat. Plus tamen vis potuit,

quam voluntas patris aut verecundia aetatis. Pulso fratre, Amulius regnat: addit sceleri scelus: stirpem fratris virilem interimit: fratris filiae Rheae Silviae per speciem honoris, quum Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem partus adimit.

IV. Sed debebatur, ut opinor, fatis tantae origo urbis, maximique secundum deorum opes imperii principium. Vi compressa Vestalis, quum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia deus auctor culpae honestior erat, Martem incertae stirpis patrem nuncupat. Sed nec dii, nec homines, aut ipsam, aut stirpem a crudelitate regia vindicant. Sacerdos vincta in custodiam da2 tur; pueros in profluentem aquam mitti jubet. Forte quadam divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis, nec adiri usquam ad justi cursum poterat amnis; et, posse quamvis languida mergi aqua infantes, spem ferentibus dabat. Ita velut defuncti regis imperio, in proxima alluvie, ubi nunc ficus Ruminalis est, (Romularem vocatam ferunt) pueros exponunt. Vastae tum in iis locis solitu3 dines erant. Tenet fama, quum fluitantem alveum, quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lapam sitientem ex montibus, qui circa sunt, ad puerilem

vagitum cursum flexisse: eam summissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas, ut lingua lambentem pueros magister regii pecoris invenerit. Faustulo fuisse nomen ferunt. Ab eo ad stabula Larentiae uxori educandos latos. Sunt, qui Larentiam, vulgato corpore, lupam inter pa- 4 stores vocatam putent; inde locum fabulae ac miraculo datum. Ita geniti, itaque educati, quum primum adole vit aetas, nec in stabulis, nec ad pecora segnes, venando peragrare circa saltus. Hinc, robore corporibus animisque sumpto, jam non feras tantum subsistere, sed in latrones, praeda onustos, impetus facere, pastoribusque rapta dividere, et cum his, crescente in dies grege juvenum, seria ac jocos celebrare,

V. Jam tum in Palatino monte Lupercal hoc fuisse ludicrum ferunt, et a Pallanteo, urbe Arcadica, Pallantium, dein Palatium, montem appellatum. Ibi Evandrum, qui ex eo genere Arcadum multis ante tempestatibus ea tenuerat loca, sollemne allatum ex Arcadia instituisse, ut nudi juvenes, Lyceum Pana venerantes, per lusum atque lasciviam currerent; quem Romani deinde vocarunt Inuum. Huic deditis ludicro, quum sollemne notum esset, insidia- 2 tos ob iram praedae amissae latrones, quum Romulus vi se defendisset, Remum cepisse; captum regi Amulio tradidisse, ultro accusantes. Crimini maxime dabant, in Numitoris agros ab his impetum fieri: inde eos, collecta juvenum manu, hostilem in modum praedas agere. Sic Numitori ad supplicium Remus deditur. Jam inde ab initio 3 Faustulo spes fuerat, regiam stirpem apud se educari; nam et expositos jussu regis infantes sciebat, et tempus, quo ipse eos sustulisset, ad id ipsum congruere; sed rem immaturam, nisi aut per occasionem, aut per necessitatem, aperiri noluerat. Necessitas prior venit. Ita, metu subactus, Romulo rem aperit. Forte et Numitori, quum 4 in custodia Remum haberet, audissetque, geminos esse fratres, comparando et aetatem eorum, et ipsam minime servilem indolem, tetigerat animum memoria nepotum: sciscitandoque eo demum pervenit, ut haud procul esset, quin Remum agnosceret. Ita undique regi dolus nectitur. Romulus, non non cum globo juvenum, (nec enim erat ad 5 vim apertam par) sed aliis alio itinere jussis certo tempore ad regiam venire pastoribus, ad regem impetum facit: et a domo Numitoris alia comparata manu adjuvat Remus. Ita regem obtruncant.

VI. Numitor, inter primum tumultum hostes invasisse urbem atque adortos regiam dictitans, quum pubem Albanam in arcem praesidio armisque obtinendam avocasset; postquam juvenes, perpetrata caede, pergere ad se gratulantes vidit, extemplo advocato concilio, scelera in se fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut

cogniti essent, caedem deinceps tyranni, seque ejus aucto2 rem ostendit. Juvenes, per mediam concionem agmine ingressi, quum ayum regem salutassent, secuta ex omni multitudine consentiens vox ratum nomen imperiumque regi effecit. Ita Numitori Albana permissa re, Romulum Remumque cupido cepit, in iis locis, ubi expositi, ubique educati erant, urbis condendae. Et supererat multitudo Albanorum Latinorumque: ad id pastores quoque accesserant, qui omnes facile spem facerent, parvam Albam, par3 vum Lavinium prae ea urbe, quae conderetur, fore. Intervenit deinde his cogitationibus avitum malum, regni cupido, atque inde foedum certamen coortum a satis miti principio; quoniam gemini essent, nec aetatis verecundia discrimen facere posset, ut dii, quorum tutelae ea loca essent, auguriis legerent, qui nomen novae urbi daret, qui conditam imperio regeret. Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt.

VII. Priori Remo augurium venisse fertur, sex vultures: jamque, nunciato augurio, quum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua multitudo consalutaverat : tempore illi praecepto, at hi numero avium, regnum trahebant. Inde, cum altercatione congressi, certamine irarum ad caedem vertuntur: ibi in turba ictus 2 Remus cecidit. Vulgatior fama est, ludibrio fratris Remum novos transiluisse muros: inde ab irato Romulo, (quum verbis quoque increpitans adjecisset, Sic deinde, quicunque alius transiliet moenia mea,) interfectum. Ita solus potitus imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine appellata. Palatium primum, in quo ipse erat educatus, muniit: sacra diis aliis Albano ritu, Graeco, Herculi, ut 3 ab Evandro instituta erant, facit. Herculem in ea loca, Geryone interempto, boves mira specie abegisse memorant, ac prope Tiberim fluvium, qua, prae se armentum agens, nando trajecerat, loco herbido, ut quiete et pabulo laeto reficeret boves, et ipsum fessum via procubuisse. 4 Ibi quum eum, cibo vinoque gravatum, sopor oppressisset, pastor accola ejus loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine boum, quum avertere eam praedam vellet, quia, si agendo armentum in speluncam compulisset, ipsa vestigia quaerentem dominum eo deductura erant, aversos boves, eximium quemque pulchritudine, caudis 5 in speluncam traxit. Hercules, ad primam auroram somno excitus, quum gregem perlustrasset oculis, et partem abesse numero sensisset, pergit ad proximam speluncam, si forte eo vestigia ferrent. Quae ubi omnia foras versa vidit, nec in partem aliam ferre, confusus atque incertus animi, ex loco infesto agere porro armentum occepit. Inde quum actae boves quaedam ad desiderium, ut fit, relictarum mugissent, reddita inclusarum ex spelunca

[ocr errors]
[ocr errors]

boum vox Herculem convertit. Quem quam vadentem ad 6 speluncam Cacus vi prohibere conatus esset, ictus clava, fidem pastorum nequicquam invocans, morte occubuit. Evander tum ea, profugus ex Peloponneso, auctoritate magis quam imperio, regebat loca: venerabilis vir miraculo literarum, rei novae inter rudes artium homines; venerabilior divinitate credita Carmentae matris, quam fatiloquam, ante Sibyllae in Italiam adventum, miratae hae gentes fuerant. Is tum Evander, concursu pastorum, 7 trepidantium circa advenam manifestae reum caedis, excitus, postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formamque viri aliquantum ampliorem augustioremquè humana intuens, rogitat, qui vir esset. Ubi nomen patremque ac patriam accepit, Jove nate, Hercules, salve, inquit; te mihi mater, veridica interpres deum, aucturum coelestium numerum cecinit; tibique aram hic dicatum iri, quam opulentissima olim in terris gens Maximam vocet, tuoque ritu colat. Dextra Hercules data, accipere se omen 8 impleturumque fata, ara condita atque dicata, ait. Ibi tum primum bove eximia capta de grege sacrum Herculi, adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac Pinariis, quae tum familiae maxime inclutae ea loca incolebant, factum. Forte ita evenit, ut Potitii ad tempus praesto essent, iisque exta apponerentur; Pinarii, extis adesis, ad ceteram venirent dapem. Inde institutum mansit, donec Pinarium genus fuit, ne extis sollemnium vescerentur. Potitii, ab Evandro edocti, antistites sacri ejus per mul- 9 tas aetates fuerunt: donec, tradito servis publicis sollemni familiae ministerio, genus omne Potitiorum interiit. Haec tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit; jam tum immortalitatis virtute partae, ad quam eum sua fata ducebant, fautor.

VIII. Rebus divinis rite perpetratis, vocataque ad concilium multitudine, quae coalescere in populi unius corpus nulla re, praeterquam legibus, poterat, jura dedit. Quae ita sancta generi hominum agresti fore ratus, si se ipse venerabilem insignibus imperii fecisset, quum cetero habitu se augustiorem, tum maxime lictoribus duodecim sumptis, fecit. Alii ab numero avium, quae augurio 2.. regnum portenderant, eum secutum numerum putant. Me haud poenitet eorum sententiae esse, quibus et apparitores et hoc genus ab Etruscis finitimis, unde sella curulis, unde toga praetexta sumpta est, numerum quoque ipsum ductum placet: et ita habuisse Etruscos, quod, ex duodecim populis communiter creato rege, singulos singuli populi lictores dederint. Crescebat interim urbs, munitio- 3 nibus alia atque alia appetendo loca, quum in spem magis futurae multitudinis, quam ad id, quod tum hominum erat, munirent. Deinde, ne vana urbis magnitudo esset,

« PreviousContinue »