Quinti Horatii Flacci Opera: Accedunt Clavis metrica et notae Anglicae, juventuti accomodatae

Front Cover
Benjamin B. Mussey, 1844 - 356 pages

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Popular passages

Page 137 - Lucum ligna : cave ne portus occupet alter, Ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas ; Mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et Tertia succedant et quae pars quadrat acervum. Scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos Et genus et formam regina Pecunia donat, Ac bene nummatum decorat Suadela Venusque. Mancipas locuples eget aeris Cappadocum rex : Ne fueris hic tu. Chlamydes Lucullus, ut aiunt, 40 Si posset centum scenae praebere rogatus, "Qui possum tot?
Page 168 - HIIMANO capiti cervicem pictor equinam Jungere si velit, et varias inducere plumas Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne, Spectatum admissi risum teneatis, amici...
Page 175 - Verbaque provisam rem non invita sequentur. Qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis, Quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes...
Page 174 - Graeca nocturna versate manu, versate diurna. at vestri proavi Plautinos et numeros et 270 laudavere sales ; nimium patienter utrumque, ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos scimus inurbanum lepido seponere dicto, legitimumque sonum digitis callemus et aure.
Page 97 - Interdum urbani, parcentis viribus atque Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri Fortius et melius magnas plerumque secat res.
Page 156 - Res ítalas armis tuteris, moribus ornes, Legibus emendes ; in publica commoda peccem, Si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
Page 25 - JUSTUM et tenacem propositi virum Non civium ardor prava jubentium, Non vultus instantis tyranni Mente quatit solida, neque Auster, Dux inquieti turbidus Adriae, 5 Nee fulminantis magna manus Jovis : Si fractus illabatur orbis, * Impavidum ferient ruinae.
Page 165 - Obscurata diu populo bonus eruet atque Proferet in lucem speciosa vocabula rerum, Quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis Nunc situs informis premit et deserta vetustas ; Adsciscet nova quae genitor produxerit usus. Vehemens et liquidus puroque simillimus amni 120 Fundet opes Latiumque beabit divite lingua...
Page 169 - Ut jam nunc dicat jam nunc debentia dici, Pleraque differat et praesens in tempus omittat ; Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.

Bibliographic information