Page images
PDF
EPUB

CONVITO

DI

DANTE ALIGHIERI

TRATTATO I. CAPITOLO X. (pag. 37. lin. 6.) Però si mosse la Ragione a comandare ecc.

DIGESTO, Lib. 1. Tit. 4. Leg. 2. DE CONSTITUTIONIBUS PRINCIPUM. In rebus novis constituendis evidens esse utilitas debet, ut recedatur ab eo jure, quod diu aequum visum est.

CAP. XII. pag. 46. lin. 17.)

Dico che (siccome veder si può che scrive Tullio in quello d'Amicizia, non discordando dalla sentenzia del Filosofo ecc.

CICERO DE AMICITIA, Cap. V. Sed hoc primum sentio, nisi in bonis amicitiam esse non posse etc..... Sic enim perspicere mihi videor, ita natos esse nos, ut inter omnes esset societas quaedam ; maior autem, ut quisque proxime accederet. Itaque cives potiores, quam peregrini; et propinqui, quam alieni; cum his enim amicitiam natura ipsa peperit etc.

Cap. VI. Virtus amicitiam gignit et continet: nec sine virtute amicitia esse ullo pacto potest etc.

Cap. VIII. Videtur orta amicitia.... primum ex ea caritate, quae est inter natos et parentes etc. .....; deinde cum similis sensus extitit amoris, si aliquem nacti sumus, cuius cum moribus et natura congruamus, quod in eo quasi lumen aliquod probitatis et virtutis perspicere videamur etc.

Cap. IX. Quid mirum, si animi hominum moveantur, cum eorum, quibuscum usu coniuncti esse possint, virtutem et bonitatem perspicere videntur ? Quamquam con

firmatur amor et beneficio accepto, et studio perspecto, et consuetudine adiuncta.

ARISTOT. ETHIC., Lib. VIII. Cap. IV. At virorum bonorum et virtute similium perfecta amicitia est... Talis porro amicitia merito firma ac stabilis est.... Praeterea tempore et consuetudine vitae opus est etc. (Lambino interprete.) TRATT. I. CAP. XII. (pag. 43. lin. 16.)

Questa (giustizia) è tanto amabile, che, siccome dice il Filosofo nel quinto dell' Etica, ecc.

Non trovasi ciò in detto libro ne' precisi termini. Ma forse Dante ebbe sott'occhio una cattiva versione del passo tradotto così dal Segni, L. 5. c. 6. Ma perchè può essere che uno faccia ingiuria, e non perciò sia ingiusto, quali sono però quelle azioni, ove si fa l'ingiuria, per le quali si dica uno essere ingiusto in ciascheduna ingiustizia? com'è ladro, adultero, o assassino ecc.

Dionysio Lambino interprete, L. 5. c. 10. Sed quoniam fieri potest, ut is, qui injuste facit, nondum tamen sit injustus; quibusnam injuste factis iam injustus est in unoquoque injustitiae genere? Aut fur, aut adulter, aut latro ?

CAP. XIII. (pag. 52. lin. 21.)

Questo sarà quello pane orzato, del quale si satolleranno migliaja, e a me ne soverchieranno le sporte piene.

Alludesi a quanto narrasi nel Vangelò di S. Giovanni, c. 6., ove narrasi il miracolo de' cinque pani d'orzo (hordeacei), con cui dopo essersi satollati viri numero quasi quinque millia, i discepoli, raccoltine i frammenti, impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerant his, qui manduca

'verant.

TRATT. II. CAP. I. (pag. 56. lin. 14.)

L'uno si chiama litterale....: e questo è quello che si nasconde ecc.

Gioverà il qui riferire quanto intorno ai quattro sensi, in cui s'intendono le Sacre Scritture, asserisce S. Tommaso nella Somma, Parte 1. Questione 1. Articolo 10. Illa ergo prima significatio, qua voces significant res, pertinet ad primum sensum, qui est sensus historicus, vel literalis. Illa vero significatio, qua res significatae per voces,

iterum res alias significant, dicitur sensus spiritualis, qui super literalem fundatur, et eum supponit. Hic autem sensus spiritualis trifariam dividitur. Sicut enim dicit. Apostolus ad Hebraeos septimo, Lex vetus figura est novae legis et ipsa nova lex, ut dicit Dionysius in ecclesiastica Hierarchia, est figura futurae gloriae. In nova etiam lege ea, quae in capite sunt gesta, sunt signa eorum, quae nos agere debemus. Secundum ergo quod ea quae sunt veteris legis, significant quae sunt novae legis, est sensus allegoricus: secundum vero quod ea quae in Christo sunt facta, vel in his, quae Christum significant, sunt signa eorum, quae nos agere debemus, est sensus moralis: prout vero significant ea, quae sunt in aeterna gloria, est sensus anagogicus.

TRATT. II. CAP. I. (pag. 58. lin. 5.)

in quel canto del Profeta, che dice, che nell'uscita del popolo d'Israel d'Egitto, la Giudea è fatta santa e libera.

È questo il Salmo 113. In exitu Israël de Aegypto, domus Jacob de populo barbaro, facta est Judaea sanctificatio eius, Israël potestas eius.

IBIDEM. (pag. 59. lin. 20.)

Onde, siccome dice il Filosofo nel primo della Fisica, la natura vuole che ordinatamente si proceda nella nostra conoscenza, ecc.

ARISTOTELIS, Φυσικής Ακροάσεως, ή περὶ ̓Αρχῶν, τὸ A. Physicae auscultationis (vel de Principiis), Lib. I. Cap. I. пépʊxa δὲ ἐκ τῶν γνωριμωτέρων ἡμῖν ἡ ὁδὸς καὶ σαφεστέρων, ἐπὶ τὰ σαφέστερα τῇ φύσει καὶ γνωριμώτερα. ου γὰρ ταῦτα ἡμῖν τε γνώριμα καὶ ἁπλῶς. Joh. Argyropylo interprete. Haec autem insita natura nobis est via, ut e notioribus nobis magisque manifestis ad notiora naturae magisque manifesta proficiscamur. Non enim sunt eadem nobis atque simpliciter.nota.

CAP. II. (pag. 60. lin. 12.)

quando quella gentil donna, di cui feci menzione nella fine della Vita Nuova, parve primamente ecc.

Ved. nella Vita Nuova il Sonetto che comincia:
Videro gli occhi miei quanta pietate
Era apparita in la vostra figura ecc.

TRATT. II. CAP. III. (pag. 63. lin. 12.)

ha più dilettazione, che 'l molto e 'l certo delle cose, delle quali si giudica per lo senso; secondo la sentenza del Filosofo, in quello degli Animali.

ARISTOTELIS DE PARTIBUS ANIMALIUM, Lib. I. Cap. V. (Theodoro Gaza interprete.) Res namque illas superiores tametsi leviter attingere possumus, tamen ob eius cognoscendi generis excellentiam amplius oblectamur, quam cum haec nobis iuncta omnia tenemus.

Il leviter in Greco è xarà pixpov, che corrisponde anche a paulatim, e sensim.

IBIDEM. pag. 64. lin. 1.) Aristotile credette, seguitando solamente l'antica grossezza degli Astrologi, ecc.

-

ARISTOTELIS DE CAELO, Lib. III. Gracce et Latine, Jul. Pacius etc. perpetuis notis illustravit. Francofurti 1601. DE CAELO, Lib. II. Cap. XII. p. 106-7. Cur non omnes inferiores stellae paucioribus motibus moveantur quae (f. quam) superiores: et cur in octava sphaera sint multae stellae, in singulis inferioribus singulae.

Cum (1) autem duae sint dubitationes, de quibus quivis non immerito dubitaverit, enitamur id dicere, quod nobis videtur. Atque hunc omnium veneratione potius dignum, quam temerarium arbitrari oportet, si quispiam ob philosophiae sitim exiguas etiam in hisce rebus facultates amet, de quibus maximas dubitationes habemus. (2) Est (5) autem in talibus, quae multa sunt, non minus admirabile, quam ob causam non semper hae stellae, quae plus a prima latione distant pluribus motibus, sed mediae plurimis moventur (4). Consentaneum enim rationi videbitur, primo corpore unam lationem subeunte, propinquissimum minimis motibus moveri, ceu duobus : id autem quod haeret illi tribus aut aliquo alio ordine tali. Nunc vero contrarium accidit; paucioribus enim Sol et

(1) A difficilibus quaestionibus non est abstinendum.

(2) Quaestio prima.

(3) Graece et, sed legendum eot.

(4) Videtur sequi sententiam Eudoxi, qui infimo loco Lunam, proxime supra Lunam Solem posuit, hisque pauciores motus, quam reliquis planetis tribuit. Vide Metaphys. Lib. II. Cap. 8.

Luna moventur, quam stellarum nonnullae vagarum, quae tamen longius a medio (1) distant, et propinquiores primo corpori (2) sunt. Manifestum autem hoc de nonnullis etiam ipso visu fuit. Lunam enim vidimus dimidia parte lucidam Martis stellam subesse, quae celata quidem fuit in parte obscura, egressa autem per lucidam partem (5). Similiter et de ceteris stellis Aegyptii et Babylonii dicunt, qui plurimis iam annis ante haec observaverunt, et a quibus multa fide digna accepimus.

TRATT. II. CAP. III. pag. 64. lin. 7.)

E questa sua sentenza così erronea può vedere chi vuole nel secondo di Cielo e Mondo, (ch'è nel secondo de' Libri naturali).

ARISTOTILE DE CAELO, Lib. 11. Cap. VIII. tratta delle stelle, che chiama fisse, credendole annesse al cielo, e delle altre dette erranti, che dice trovarsi in altre sfere. Così parla del Sole e della Luna; ma non enumera i Cieli, nè dice che il Cielo del Sole sia immediato con quello della Luna. Nel Cap. XII. dello stesso Lib. II. dice qualche cosa di più preciso in questi termini: Consonantem enim rationi videbitur, primo corpore unam lationem subeunte, propinquissimum minimis motibus moveri, ceu duobus: id autem, quod haeret illi, tribus: aut aliquo alio ordine tali. Nunc vero contrarium accidit: paucioribus enim Sol et Luna (4) moventur, quam stellarum nonnullae vagarum, quae tamen longius a medio distant, et propinquiores primo corpori sunt.

DE MUNDO (Gul. Budaeo interprete) Cap. II. Huius universitatis suprema pars omnis, omnem in partem finita est et terminata: cuius id quod in celsissimo loco situm est, Caelum dicitur, Dei domicilium. Hoc cum divinis corporibus plenum sit, quae sidera nos appellare solemus, motuque sempiterno agatur uno circumactu, orbisque ductu eodem: perenni utique in aevum tenore rapta secum

(1) A centro mundi.

(2) Primum corpus seu primum mobile secundum Aristotelem est octava sphaera.

(3) Unde colligitur, Lunam esse sub Marte, licet paucioribus motibus, quam Mars moveatur.

(4) Ecco che qui fassi il Sole e la Luna sotto i Pianeti, e quindi in Cieli immediati l'uno coll'altro.

« PreviousContinue »