Page images
PDF
EPUB

perfecto, qui nec nomina nec latinitatem satis exhibebat, confeci indicem Nominum cum brevi explicatione, praesertim cum in notis huic rei non ubique satisfactum esse videretur. Omnino autem hic, inprimis in personarum ratione, quantum fieri potuit. Jani doctissimi, qui Horatii Carmina elegantissime edidit, et Wielandii Viri ingenio et doctrina Clarissimi, qui Sermones et Epistolas additis observationibus lectu dignissimis, germanice reddidit, opera me usum esse gratus profiteor. Quare si quid in hac editione a me praestitum fuerit, quod juventuti scholasticae ad facilius et rectius Horatium intelligendum prosit; vehementer laetabor.

J. M. GESNERI

P R A EF A T I O.

Apso ab omnibus inde saeculis sategerunt circa Horatii Flacci Eclogas Librarii, Interpretes, Critici, ut possit homo diligens, cui Bibliothecae pateant, facile librum mediocrem vel sola hujus Poetae enarranda historia literaria implere.

Et tamen, quod sine injuria cujusquam hominis simpliciterque dictum volumus, desideratur a multis inde annis editio quae primum verba Auctoris, quantum potest, integra atque emendata repraesentet, neque superioris barbariei vitiis horrida, neque eadem corrupta et interpolata a Criticis.

Quod ut judicari melius possit, adjici optabam varietatem lectionis, sive ab antiquis librariis ea profecta sit, sive a recentiorum hominum invecta ingeniis, non omnem illam quidem, quod infinitum est, et in libro, qualem hic describimus, non necessarium; sed eam, quae vel sententiam Poetae, vel veterem Orthographiam mutet, vel aliud memorabile habeat, quod non ignorare velit aliquis mediocriter horum studiorum curiosus. Nam qui plane se illis dedidere, his nihil nimium est. Hoc igitur alterum erat, quod requirebam.

Denique cum plurimi, quin plerique sint Horatianae elegantiae studiosi, qui vel per aetatem, vel per quascunque alias vitae suae rationes, non possint satis intelligere poetam, novatorem in verbis nonnunquam, multa e Graeco fonte licentius derivantem, saepe ad Fabulas, Historias, Geographiam, Genealogias, Personas sua aetate nobiles, post paullo ignorantiae quadam nocte sepultas, alludentem ; quibus neque vacet, neque alias integrum sit ad alios libros transire, magnos commentarios volvere, qui praesertim destituant saepe, ubi minime opus erat, studiosos: hac ergo conditione cum et major et nobilior pars sit lectorum Horatii: optabile sane erat talium exemplarium exstare copiam, quae breves, ne onerent et velut obruant ipsum Poetam, sed quantum praestari potest, bonas interpretationes eorum locorum habeant.

a iij

Spectabant hoc prudentes viri qui Delphino tum suo, et per hunc stu. diosis reliquis parari jubebant eorum, qui classici vocantur, latinorum scriptorum editiones: sed quantum, h. e. quam parum quidam, quam nihil plerique profecerint, saepe jam homines eruditi conquesti sunt.

Horatio illud commode praeter plerosque accidit, quod inventi sunt mature Grammatici, qui vel nomina Horatiana libris explicarent, vel scholia et Annotationes scriberent, quibus ea loca declararent, quae obscuritatem aliquem ab iis, quas commemoravi modo, causis contraxerant: qui praestarent Horatio, quod suo Boilavio nostra memoria praestitit, ab ipso adjutus auctore, Brossettus : cujus absque commentario esset, quotusquisque Gallorum ipsorum hodie intelligeret Boilavium ? Antiquissimi ergo eorum, quos hodie Scholiastas vulgato nomine appellamus, discere multa ex senibus, vel ex libris poterant, quorum postea memoria intercidit.

Horum si hodie sinceri exstarent commentarii, ad eum modum, ut Asconii Pediani quaedam Ciceronis orationum interpretamenta habemus, mire inde adjuvaretur jucundissimi poetae intelligentia. Sed dolendum est, ita a posterioribus priorum labores esse corruptos, truncatos, interpolatos, uti nunc opus sit homine subacti multo usu et longa consuetudine judicii, qui veteris purpurae lacinias, interdum vix filamenta, eruere ex istis centonibus et inde lucem suam dare Horatio possit. Si quis talis nanciscatur etiam antiquissimorum exemplarium copiam, et adhibeat ad eam rem patientiam satis longam, ille forte hinc inde adhuc ultra Baxterum Flacco prodesse queat.

Nempe ad hoc nunc veniendum est. GULIELMUS BAXTERUS *, vir doctus, Richardi nobilis Theologi fratre genitus, ofrualns ille quidem, sed idem tamen non vuolisetos,' qui in literis antiquariis Britannorum suorum, tum Graecorum Romanorumque, et institutione puerorum, et re tenui, consenuit, auctor Glossarii Antiquitatum Britannicarum, dedit Londini MDGCI, 8. Q. Horatii Flacci Eclogas, cum scholiis praecipue antiquorum Grammaticorum, Helenii Acronis, Pomponiique Porphyrionis, quorum reliquias foedis interpolationibus purgatas ac fere integras reponere se putabat. Utrum suo solius ingenio et judicio in censura illa delectuque versatus sit, an adjumenti quidquam ex antiquis libris habuerit, nusquam, puto, indicat: sed dum de praesidiis externis tacet, fatetur, credo, nulla se habuisse.

Caeterum mihi non est dubium, quin plerumque certe bene judicarit vir reconditae eruditionis, ut illum appellat severus censor Bentleius ad Carm. 1. 3. 20. : qui docti interpretis elogium illi non invidet, neque eum reprehendit, ut ad Ser. 2. 3. 28. it. 2. 4. 67. Et sane eruditus est, ac doctri

Qui de viri vita et libris editis ineditisque doceri volunt, adire debert Biographiae Britan. aicae To. I. h, v.

2

nae melioris aliquid nobis impertit, etiam cum errat, aut nimis indulget ingenio : id quod praecipue circa illas Dilogias i. Allegorias, tantopere amatas viro, contingere observo V. G. Carm. l. 15. et 28. et 34. it. 2. 1. 11. et 3. 3. et 4. 1. atque 6. denique Epodon 13, 12.: in quibus locis parum videtur memor fuisse eorum, quae salubri consilio ipse monuit ad Car. 2. 12. 5. Ita erasse illum puto ad Car. 4. 7. 10. (vid. Addend.) sed ut simul moneret de tribus horis s. anni tempestatibus, quod nescio an Latinis literis, proditum sit. Quod posteriori editioni amarus interdum videtur in Bentleium, forte ab illo contemtum se putabat, (vid. ad Car. 4. 14. 10.) forte morosulum senectus fecerat, forte ne destinarat quidem typis omnia, quae illuserat marginibus libri sui.

Quae cum ita sint, Baxteriana exemplaria Horatii commendare sole. bam junioribus amicis, et nunquam forte de edendo Horatio cogitaturus ipse fueram, illorum si copia fieri studiosis in Germania potuisset. Sed cum visum esset librum ita utilem, ita commodum, parabilem etiam facere nostris : nolebam illum sine dote aliqua a me dimittere, idque eo minus cum praeter ea, quae quadraginta amplius annorum cum Flacco familiaritas, et usus aliquis earum rerum, quibus hic opus est, subjicere poterant, etiam a fortuna offerrentur quaedam ornandae editionis præsidia. Quare statui tribus illis generibus, quae in ipso ingressu commemoravi, augere pro praesenti copia et voluntate, Baxteri editionem.

Ac primo quidem non tam hoc egi, ut emendarem Horatium, quod munus cumulate, et forte plus, quam opus erat, illi praestitum arbitror ; quam ut ab intempestivis emendationibus, h. e. corruptionibus illum tuerer et in statum velut suum assererem.

Quo plures lectores et studiosos habuit Horatius, eo plures illi etiam manus admovere emendandi caussa conati sunt, non aequo successu, dissimili nimirum ipsi ingenio doctrinaque. Ingeniosi et eruditi viri sibi placuerunt, si quid exsculpere possent elegantia Horatii, ut ipsi arbitrabantur, dignius : sed primum illud ipsum judicium, Quid sit inscriptore prope bis mille annorum elegantius ? difficile est et ita multis saepe rationibus involutum, ut merito hoc maxime in genere quo quis est doctior, tanto majoris modestiae causas habeat.

Et si demus viris doctis, (quod 'cum universim negari propter humanae naturae et rei ipsius conditionem non possit, tamen in hoc vel illo loco propter causam modo indicatam concedi vix ac ne vix quidem potest) ipsos aliquid invenisse accepta lectione melius, pulchrius: an ideo illud potius scripsisse Horatium, confectum est? Licuitne dormitare, halucinari etiam Horatio ?

Quid scripserit Flaccus, ea quaestio historica est: in ea testibus, h. e. libris antiquis, consentientibus praecipue, credendum, qnamdiu ipsi sibi fi

dem non abrogant, quamdiu non dicunt aperte repugnantia. Sed videntur interdum repugnare, quae, circumspecta rite omni circumstantia, in concordiam possunt redigi eo, ut in musicis, jucundiorem, quod habent aliquid pugnae admistum. Tali ötvunga, non observata fraudi fuere nonnunquam

Bentleio V. C. Serm. 2. 5. 79. et 103. Si quid autem sit etiam, quod a vitiosa repugnantia liberare non possim, non ideo urere et secare licet, non grassari in libros, ut in discipulorum pensa solet emendatrix manus praeceptoris : sed nisi ita mollis, ita liquida, ita clara, ita unica sit emendatio, plane uti dubitare homini rerum perito non liceat, modestiae nostrae et bonorum librorum integritati potius ita consulamus, ut in margine quid nobis videatur, indicemus.

Dici non potest, quam facile sit hic falli, labi, corrumpere quod emendare velis. Cum concedatur senibus tigiautonoytîv, dicam quid mihi usu venerit. Fuere ab adolescentia inde mea amici, eruditi sane homines et ingeniosi, qui subinde accusarent meam in emendationibus vel alienis vel meis admittendis tarditatem. Sed fateor ingenue, aliquoties tamen cum omni illa, quam ego cautionem appellabam, ipsi timiditatem, aliquoties mihi usu venisse, ut aucto scilicet rerum verborumque usu, retractandae essent emendationes, quae valde mihi placuerant.

Quominus poenitet in Horatio causam receptarum lectionum suscepisse nonnunquam contra ipsum Bentleium, etiam ubi irascitur, (ut ad Art. Poet. 441.) quod solent non nunquam viri docti, cum putant iniquum esse librariis semibarbaris plus fidei haberi quam suae rationi, hoc est rectae : quasi vicissent vero suam rationem hic esse rectam. Contra hanc criticorum quorumdam vehementiam armatum pectus habere debet Horatii praesertim editor, et malle cum Philoxeno ire in Lautumias, quam laudare non bonas, cujuscunque demum sint ; quam recipere pulchras quantumvis, sed minus necessarias, emendationes.

Qui hoc potest, ille multo minus movebitur ab iis, qui vel omnium bonarum rerum rudes, vel certe suavitatis poeticae expertes, aut non satis familiariter versati cum scriptore, quem contrectare audent, corrigere aliquid et emendare conantur. Talia multa cum non ignorarem, praeterii sciens, ac satis habui ipso silentio de illis judicasse. Eandem fere rationem tenui circa portentosos Harduini conatus, qui in Pseudo-Horatio, parte operum Varior. Amst. 1733, fol. Lyrica opuscula omnia, qua solebat importunitate et impudentia, veteri Horatio, cujus esse fatetur sermones atque epistolas, abjudicata, cohorti impurae, in cerebro ipsius nidulanti, adscribit, quae saeculo XIII. ea confinxerit et antiquis hominibus per fraudem subjecerit, quae puerili credulitate Ciceroni, Virgilio, caeteris, eruditi omnes, an. te quam ipse exoriretur, tribuerint. Hujus, speciminis causa, portenta quaedam insignia deportavi, caeterarum ne mentionem quidem faciendam censui,

« PreviousContinue »