Page images
PDF
EPUB

GULIELMI BAXTERI

PRAEFATIO

EDITIONI SECUNDAE LOND. 1725, PRAEMISSA.

Ecce jam altera vice prodit in lucem, post plus viginti annorum spatium,

Horatius meus. In causa autem hoc fuerat, quod jam paucorum teratur manibus, et quod paucula erant emendanda, nonnulla permutanda, adjicienda vero plura, praesertim postquam Clarissimus Bentleius tanto cum molimine et pompa, collatis omnium temporum Exemplaribus et Auctoritatum Exemplis, Scriptorem istum videretur magis oppressisse quam adornasse. Certe nos diversum ingressi sumus iter; nam pro curta nostra supellectile, contenti fuimus flosculos quosdam nostros, quos magna ex parte jam olim vacivis quidem horis collegeramus, in unum quasi fasciculum congerere, publicoque Eruditorum usui proponere; quo non tam scirent quid nos ipsi sentiremus, quam quid illustrioribus Horatii Interpretibus, tam veteribus quam novis, per omnia tempora visum fuerit. Atque in his facem nobis praetendunt quae credimus adhuc in ruderibus exstare veterum scholiorum Helenii Acronis Pomponiique Porphyrionis Excerpta. Hos viros floruisse stante adhuc deorum cultu vel ex ipsorum scriptis legentibus patebit. De nobis vero, et Praesenti nostro instituto, aliorum erit judicare; qui si studioso favebunt labori, erit cur nobis gratulemur; sin (quod sane expectandum duximus) plures damnaturi sunt quae non intelligunt, nos factum nostrum durato corde feremus. Sicubi vero in hoc opusculo nimis acri videbimur usi stilo, Criticumque gladium de consueto more strinxisse, illud de jure nostro nobis vendicandum censemus. Genus enim irritabile Criticorum natio. Abest tamen odium, ira et aemulatio prava, imo et partium studium a studio Musico quod sumus professi.

Caedimus, inque vicem praebemus crura sagittis :
Vivitur hoc pacto.

Non vidit exemplum hujus editionis Baxterus. Monet lectorem Londinensis editor,"Enarratorem eruditum huic operi recensendo per menses aliquot incubuisse, nec multis, antequam fatis cessit diebus absolvisse" G,

EJUSDEM

PRAEFATIO PRIOR,

SIVE

INSTITUTI OPERIS RATIO.

In hoc Commentario Veterum Scholiorum Reliquiae, quas, tanquam Tabulas e naufragio, summa cum diligentia, ex imperitis rudioris aevi compilatoribus collegimus, merito suo facem praeferunt. Absque his foret, vel eruditissimi in multis frustra desudaverint; quinimo in plurimis plane caecutire deprehenduntur. Sunt ista sane et lacera et foede interpolata, dum splendida Acronis atque Porphyrionis nomina prae se ferunt. Forsitan tu quaeras, quid ego de his sentiam: rem omnem paucis expediam. Pomponius Porphyrio, homo doctus atque diligens, incertum quo aevo, stante certe deorum cultu, Helenii Acronis, vetusti Grammatici, forsan etiam aliorum fusiora Commentaria, in breve compendium redegerat : Magistri Librarii sequioris aevi hunc itidem compilavere; quorum in numero cum Pseud-Acrone et Pseudo-Porphyrione, Cruquianus Interpres nominandus venit; etsi hic quidem sit caeteris multis in rebus et plenior et purgatior. Post hos Recentiorum praecipuos adivimus; praesertim vero Lambinum, Cruquium atque Torrentium, tria Horatii lumina. Lambinus orig atque diligentia mirus; Cruquius apprime doctus ingenioque praecipuus; Torrentius et probus et judicii plenus, pulcherrimisque rebus ubique refertus: omnes in conferendis scriptis codicibus diligentissimi. Cruquium fere per omnia sequitur in luculenta sua Paraphrasi Lubinus; hunc iterum excerpsit noster Bondius. Superiore etiam saeculo Christophorus Landinus plurima acute protulit. Erat et Antonius Mancinellus homo diligens et multae lectionis, ut vere de eo Glareanus censuit: solas tamen Odas, quod quidem scimus, hic interpretatus est. Antonius Muretus pauca commen❤ tatus est, sed plane aurea. Henricus Stephanus feliciter limam suam ad

movit. Caeteri vel hoc uno laudandi, quod tantum scriptorem adamaverint, curaque sua dignum existimaverint. Heinsio non defuit doctrina, sed Horatianus genius. De Scaligero mallem Andream Dacerium audires: Ce scavant homme a été malheureux, inquit ille, dans tous les endroits qu'il a blamé, et de tous ses Critiques, il n'y a pas une juste. Justissima sane censura, tantoque viro digna. Tanaquillo Fabro caeteri mortales Acrisia proles videntur, in ipsius tamen notulis dir is. De ipso Dacerio qui Gallice sciunt melius judicabunt: quare Petrum Rodellium audies, virum non ineruditum de Societate Jesu, qui nuper pauca, sed bona in Horatium conscripsit: Judicet aequus lector et videat, inquit ille, malitne in isto Interprete fidem an diligentiam desiderare. De me ipso autem, siquid et mihi post tantos viros humanitus acciderit, quod certe fiet, ignoscent ingenui, et laudabunt diligentiam, etiam ubi defuisse videbitur successus. Nihil moror

sciolos, morosulos et vultuosos: his enim, satis scio, placebit nihil, nisi quod displicebit; nam sola rimabuntur vitia: etsi et hoc propemodum humanum vitium sit :

Discit enim citius meminitque libentius illud,

Quod quis deridet, quam quod probat et veneratur.

Aemulos aetas nostra multos habet, amicos paucos, invidos plures, qui omnia inanis arrogantiae causa sibi assumunt, et ne parum multa scire videantur, ea damnant, quae penitus ignorant. Jacobus Gutherius de Jure Manium.

b iij

Q. HORATII FLACCI

VITA

A SUETONIO TRANQUILLO CONSCRIPTA.

QUINTUS Horatius Flaccus Venusinus, patre, ut ipse quidem tradit, Li

bertino, et* Exauctionum Coactore, ut vero creditum est, Salsamentario ; cum illi quidam exprobrasset, Quoties ego vidi Patrem tuum brachio se immungentem + ! Bello Philippensi, excitus a M. Bruto Imperatore, Tribunus Militum meruit; victisque partibus, venia impetrata, ‡ Scriptum Quaestorium comparavit; ac primo Maecenati, mox Augusto in gratiam insinuatus, non mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. Maecenas quantopere eum dilexerit satis testatur illo Epigrammate,

Ni te visceribus meis, Horati,
Plus jam diligo, tuum sodalem,

§ Minno me videas strigosiorem.

Sed multo magis, extremis Esquiliis || tali ad Augustum ¶ Eclogio;

Horati Flacci ut mei esto memor.

Augustus Epistolarum quoque ei officium obtulit, ut hoc ad Maecenatem scripto significat; Ante ipse sufficiebam scribendis Epistolis Amicorum; nunc occupatissimus et infirmus, Horatium nostrum te cupio adducere. Veniet igitur

Ita legendum censeo, pro eo quod erat Exactionum. Cur non possit finita et peracta Auctio dici Exauctio, uti Exaedificatio perfecta aedificatio, et Exconsul functus Consulatu? Vide ad

Sat. 1. 6. 87.

t Emungentem al. G.

Cicero in Verr. clare ostendit cuivis e Libertinis nonnullis corrogatis Decuriam Scribarum emere licuisse.

S Pro Hinno Petrus Nannius edidit Mimo, de quo nos fecimus Minno: est autem Minnus, vel Minus, ovis ventre glabra, Fefto a Graeco ärunis Apica dicta. Nostri dicerent, woXE HAGGER THAN A PEEL'D EWE. BAXT. Titii Sodalis Ginno Gronovius, ut ludatur in aliquem vicinum vel notum, Titium strigoso mulo vehi solitum. GESN.

Esquiliis nemo alius, quod observarim; sed vel judiciis, vel simpliciter extremis. Esquiliis forte huc irrepsit ex fine hujus Vitae, de monumento Horatii. GESN.

Pro Elogio reponendum duxi Eclogio, de qua voce vide Eruditissimum Jacobum Gutherium, De Jure Manium.

ab ista parasitica mensa ad banc regiam, et nos in Epistolis scribendis adjuva bit. Ac ne recusanti quidem aut succensuit quicquam, aut amicitiam ingerere destitit. Exstant Epistolae, e quibus, argumenti gratia, pauca subjeci. Sume tibi aliquid juris apud me, tanquam si convictor mibi fueris : quoniam id usus mibi tecum esse volui, si per valetudinem tuam fieri possit. Et rursus: Tui qualem babeam memoriam poteris ex * Septimio quoque nostro audire: nam incidit ut coram illo fieret a me tui mentio. Neque enim si tu superbus amicitiam nostram sprevisti, ideo nos quoque àrtuæignPaver. Praeterea saepe eum inter alios jocos putissimum penem, et homuncionem lepidissimum appellat, unaque et altera liberalitate locupletavit. Scripta quidem ejus usque adeo probavit, mansuraque perpetuo opinatus est, ut non modo Saeculare Carmen componendum injunxerit, sed et Vindelicam Victoriam + Tiberii Drusique Privignorum suorum; eumque coëgerit propter hoc, Tribus Carminum Libris ex longo intervallo Quartum addere; post Sermones vero lectos quosdam, nullam sui mentionem habitam, ita sit questus: Iratum me tibi scito, quod non in plerisque ejusmodi scriptis mecum potissimum loquaris. An vereris ne apud posteros infame sit quod videaris familiaris nobis esse? expressitque Eclogam § cujus initium est;

Cum tot sustineas et tanta negotia solus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,
Legibus emendes, in publica commoda peccem,
Si longo sermone morer tua tempora, Caesar.

Habitu corporis brevis fuit atque obesus; qualis et a semet ipso in || Satyris describitur, et ab Augusto hac Epistola; Pertulit ad me Dionysius libellum tuum quem ego, ne accusem brevitatem, quantuluscunque est, boni consulo. Vereri autem mihi videris, ne majores libelli tui sint, quam ipse es. Sed si tibi statura deest, corpusculum non deest. Itaque licebit in sextariolo scribas, cum¶

• De Septimio isto vide quae diximus ad Epistolam 9.

+ Vid. Od. 4. 4. et 14. GESN.

+ Irasci al.

$ Elogium al. male, puto. Est autem Ecloga s. Epistola libri secundi prior. GESN.

Hinc constat et Epistolas fuisse olim pro Satyris. BAXT. Respicere enim videtur Epist. 1. 4. extr. GESN.

Nemo, quod sciam, neque quaerit, neque docet, quid sit in sextariolo scribere? Nam quod jubent correpere cum suo aqualiculo poetam intra sextariolum, tanquam in lecticam lucubratoriam, sive Cabinetum, ut hodie vocamus, et ibi contractis pedibus scribere, Angli juvenes, quorum deinde insectatio Bentleii commemorabitur, illos risum quaerere apertum est. Caeterum haec videtur esse epistolae sententia. Humanissime accusat Augustus brevitatem libri Horatii, eoque ipso indicat, se lectione illius non satiatum. Jocose autem impingit Flacco brevitatis ilhus consilium, vereri illum, ne se ipse majores sint libri, quos ederet. Addit, si velit poeta volumina facere sui similia, debere illa non longa quidem esse (cogita hic, lector, volumen in bacillo suo vel longo vel brevi convolutum), sed tamen crassiuscula. Itaque licet pro illo bacillo, cui involvitur charta, adhibere sextariolum, cylindrum brevem sed proportione crassum, (ut si axim aequet vel superet adeo diametros, quod in mensuris parvis liquidorum, magis etiam aridorum, solenne est) quo (ita legendum pro cum, quod ortum videtur ex quom in quod à quo primum forte corrupta est) h. e. UT circuitus tui voluminis propter illum cuí involutum est sextariolum, sit tumidissimus, sicut est circuitus ventriculi tui. GESN.

« PreviousContinue »