Page images
PDF
EPUB

ODE II.

AD AUGUSTUM CAESAREM.

Poeta incertum se dicit, quis Deus sub humana Augusti specie Divi Julii necem vindicaverit. (Non potuit Horatius invocare deum ultorem necis Caesarianae, miles ipse Bruti: sed blanditur Augusto post bella civilia reddenti tranquillitatem: et pertinet forte, quod pulchre conjecit Sanadonus, neque Bentleianis rationibus repugnat, ad illud ipsum tempus, quo Augusti nomen, quod habet vetus inscriptio hujus carminis, suscepit. Vid. Dio 53. 20. p. 510. C. et quae dicentur ad v. 29. G.)

JAM

METRUM SAPPHICUM; QUARTUS VERSUS ADONIUS.

AM satis terris nivis atque dirae Grandinis misit Pater, et rubente Dextera sacris jaculatus arces, Terruit urbem:

Terruit gentes, grave ne rediret

Seculum Pyrrhae, nova monstra questae:

Omne cum Proteus pecus egit altos
Visere montes:

Piscium et summa genus haesit ulmo,
Nota quae sedes fuerat columbis :
Et superjecto pavidae natarunt

Aequore damac.

5

10

1 Pro terris Heins. conj. tetrae, quod placet Burm. ad Serv. Aen. 3. 589. no, 97.-4 Orbem Brod.-7 Dum MS. Bersm. C.

1 Dirae dicitur in prodigio, quod ira divina | ter dixit: erat enim Proteus (juxta Veterer est immissum erat haud dubie grando multa et magna. Ż.

:

[blocks in formation]

Schol.) beluarum marinarum pastor.

9 Hunc locum imitatus est Naso Met. 296. Hic piscem summa deprendit in ulmo. Levita in re tam atroci et piscium et palumborum memini nisi quod bi Excessus Lyricis concessi sint. Vet. Sc

10 Columbis locum in arboribus, et hic ade negant Critici post Bentleium, et palumbis sul stituunt. At generis nomen est columba, quo palumbes et turtures comprehendi possunt, qu bus in arboribus sedes esse nemo, negat. I palma frequentatur columbarum nidis apud Sue Aug. 95. Vet. Scholiastes palumbes speciei n mine declarat. Vid. Plin. 10. 34. et 35. Sic Vi Æn. 6. 203, columbae super arbore sidunt. G.

11 Superjecto posuit pro exeunte et ter inundante: Superjecto, id est, super terras ja

7 Virg. Georg. 4. 395. de Proteo: Immania Neptuni armenta pascit. G. Pecus convenien-Vet. Schol.

[ocr errors]

Vidimus flavum Tiberim, retortis

Littore Etrusco violenter undis,
Ire dejectum monumenta regis,
Templaque Vestae:

Iliae dum se nimium querenti
Jactat ultorem; vagus et sinistra

Labitur ripa (Jove non probante) u
xorius amnis.

Audiet cives acuisse ferrum,

Quo graves Persae melius perirent:
Audiet pugnas, vitio parentum
Rara juventus.

Quem vocet divûm populus ruentis
Imperi rebus? prece qua fatigent
Virgines sanctae minus audientem
Carmina Vestam?

Cui dabit partes scelus expiandi
Jupiter? tandem venias, precamur,

[ocr errors]

15 Disjectum Cun.ex MSS.-29 Cui dabit parti sc. expiandum MS. Bersm. C.

13 Terribiliter proferendum. Flavum dicit colore limi. Vet. Schol.

14 Litus Etruscum vel maris inferi s. Tyrrheni, cujus fluctus ab Austro comumoti exitum non dant defluentibus undis, et sic eas retorquent, vel, quod fere malim propter ea, quae sequuntur, litus ipsius Tiberis dextrum, quod spectat Etruriam et occidentem: unde retartis undis, sinistra ripa, Romam alluente, labitur. Nempe pauilo supra Romam a sinistra veniens Anio, Iliae maritus, Tiberi infunditur. Potuit ergo Horatius ipsum quoque Tiberim respectu Iliae, matris Romuli et Remi, uxorium amnem vocare, qui injurias illius et querelas, de interfectis liberis suis, exsequeretur in illis, qui a mutua caede supererant. G.

15

20

25

30

Querebatur de morte Caesaris hominis suae originis. Vet. Schol.

19 Erat urbs Roma in Jovis Capitolini tutela. Est igitur haec praeparatio ad sequentia, Cui dabit partes, &c. Terreni Jupiter jussit populum, non perire. Vet. Schol. Neque sane erat Jupiter alioquin admodum uxorius. Est igitur emphatica Dilogia in Uxorius amnis. B. Jupiter non modo Homericus medium se servat, cujus somno abutuntur alii DI, Iliad., sed etiam ille Ciceronianus pro Rosc. Am. c. 45. nibil perniciei causa, consilio divino, nocet. G.

21 Etiam bella civilia deorum irae tribuuntur.

24 Figurate Juventus pro posteritas. 28 Ignem Trojanum, quem Æneas Latio 15 Ita per Periphrasin nominavit regiam. secum intulit, ex quo fatum hujus urbis et Regiam dicit Numae Pompilii, qui ad Vestam ba-imperii pendebat. Divus Julius erat Vestae sabuit regiam. Vet. Schol. Nuper me ad regiam peme confecit, Cicero de eodem loco; teste eodem Schol. Dicebatur Tiberis per Rostra ante babuisse meatum, quae templo Vestae junguntur. Vet. Schol. Hic locus exiguus, qui sustinet atria Vestae, Tunc erat intensi regia magna Numae. Ovid. Fast. VI.

263.

17 Fabulae ferunt Iliam nupsisse Anieni flumini, quem et Tiberinum vocabant, hodie Tiverone, Nimium jactat, non nimium querenti:

cerdos. Ne dubita, meus ille fuit, meus ille Sacerdos; Sacrilegae telis me petiere manus. Ovid. citante Rodellio. B. Locus est Fast. 3. 699. et mox 706. idem Pontificale caput vocatur. Vesta itaque indignabatur caedem Caesaris: sed non minus graviter ferebat exhauriri caedibus urbem, suae tutelae commendatam. G.

29 Scelus expiare hic non est punire interfectores Caesaris; hoc olim factum erat, satisque parentatum illi sanguine tot hominum: sed

Nube candentes humeros amictus,
Augur Apollo.

Sive tu mavis, Erycina ridens,

Quam Jocus circumvolat, et Cupido:

Sive neglectum genus et nepotes
Respicis autor,

Heu nimis longo satiate ludo:

Quem juvat clamor, galeaeque leves,
Acer et Mauri peditis cruentum
Vultus in hostem.

Sive mutata Juvenem figura,
Ales, in terris imitaris, almae
Filius Majae, patiens vocari

Caesaris ultor.

31 Candenti al. candentis etiam coll. Sax.-39 Marsi conj. Faber et Bentl.

35

40

purgare a scelere, ab impietate bellorum civi- 33 Erat Romae templum Veneris Erycinae, lium, rempublicam, et pace firmare atque con- Juliae gentis parentis. Ta ? "Egos duágenes nai cordia. Haec res cum humanis viribus majoruegos soriro xados. Hesiod. Hanc etiam Od, videatur, deorum alicui negotium uti det Jupi- 12. dicit Julium Sidus. ter, rogant Romani, ut Apollini, oraculorum 35 Divus Julius etiam Martis nepos dicitur omnium patri, Sibyllinorum librorum autori; ob amorem Martis et Veneris, uti ego sentio. vel patri gentis suae, Marti; vel Genetrici Ve- Etiam Ode sexta Augustum appellat Martem. neri, cujus proprium opus est pacare homines, Credo neglectum genus jam dici per Charientisetc. Denique eo devenit, ut Mercurium (co-mum pro contemptum. B. Imo intelligitur Mars gnatum Romanis per Trojanos numen: fuit ipse, auctor gentis Romanae. Z. enim consobrinus frater Dardani. Vid. Virg. En. 8. 134. seq.) delitescere dicat sub figura Caesaris Augusti. Nempe Mercurius semper Juvenis, internuntius Deorum hominumque, pacificatur, artium omnium praeses: quae hac ipsa fictione ad Augustum Poeta accommodat. Juvenes Romae quadragenarios etiam dici, tralaticium est, a qua aetate adhuc aliquot annis tum aberat Augustus. G.

37 Dant alios Furise torvo spectacula Marti. Od. 28. Nam, ut cum Vetere Schol. loquar; bujus ludus in praeliis est.

39 Acer, figurate pro ferox, non pro ¿ver zès, ut Lambinus. Marsi pro Mauri nulla cum autoritate a doctissimo Bentleio ponitur. Credibile mihi videtur Maurorum, barbarae gentis nomen fuisse Romanis terribilius quam Marsorum, vicini et socii populi. Quin potius nominaret externam gentem, quam Italici gene

31 Melius candenti nube, quam candentes humeros; Vet. Sch. Sic et Lambinus et Tor-ris in tali materia. B. Marsi peditis mentio, rentius in duobus Codd. legerunt. Modo H pro consona est. Candidis nubibus velatus, ut qui videri possit; non amicti enim dii nequeunt cmspici. Vet. Schol. Cruq. B. Quin Nube amicti DI videri non possunt. Candentes bumeros nube amictus est Apollo, ne possit videri, ut pulchre Ostendit Bentl. G.

32 Augustus, qui se Apollinis filium volebat videri. Vet. Schol. Imo se pro Apolline aliquando gessit. Sueton. Hinc Virgilianum illud Ecl. 4. 10. Tuus jam regnat Apollo. (Vid. Serv.) Erat etiam Augustus divinandi peritissimus; adeo ut, teste eodem autore, omnium bellorum eventus praesenserit,

praeter ea, quae Bentleius verissime disputavit, etiam eo forte nomine praeferenda, quod in proximis bellis civilibus frequens illius usus et mentio fuerat. Non valde me movebat Johnsonus, qui negat hic virtutem Mauri peditis praedicari. Sed dubitationem injicit denuo Christii V. C. defensio, qui Maurum equo dejectum desperate pugnantem pingi arbitratur. G..

41 Augustus et Apollo, semper juvenes. Sic et Virgilius, Hic illum vidi juvenem, Meliboec. 42 Almae, i. e. sanctae, Vet. Schol. Cruq. 43 Patiens, non dedignatus. Erat Augustus, ut Mercurius, Gentum puer artium.

44 Caesaris ultor Epitheton Augusti huic rei

45

Serus in coelum redeas, diuque
Laetus intersis populo Quirini :
Neve te nostris vitiis iniquum
Ocior aura

Tollat Hic magnos potius triumphos,
Hic ames dici Pater atque Princeps:
Neu sinas Medos equitare inultos,
Te duce, Caesar.

50

ODE III.

AD NAVEM QUA VEHEBATUR VIRGILIUS ATHENAS PROFICISCENS.

Precatur Virgilio Athenas proficiscenti prosperum navigium. Exsecratur Tiphyn primae navis repertorem. Originale hominis peccatum curiosum ingenium.

PRIMUS VERSUS GLYCONICUS; ALTER CHORIAMBICUS ASCLEPIADUS.

Sic te, diva potens Cypri,

Sic fratres Helenae, lucida sidera,

Ventorumque regat pater,

Obstrictis aliis, practer Japyga,

4

46 Quiritum Br. Quirino Cuning. et Heins. ad Ovid. Fast. 4. 475.-48 Ocyus Gott.51 Nec Brod.

ODE III.

2 Fulgida Cun.-3 Pater regat MS. Bersm. C-4 Obstructis MS. Bersm. C.

aptum: postquam jure sanguinis et adoptionis Caesarem ultus est, idem pacat orbem.

45 Suaviter optat Augusto ut diu vivat. Vet. Sch. 46 Lartus proprie de Deo dicitur. Siquidem iratos et tristes Deos ludis scenicis et similibus placabant.

51 Pro Parthis Medos ob vetustatem nominavit: Medi etiam Parthorum regno continebantur. Proprie posuit equitare, quod Parthi et Scythae maxime equestri pugna delecta rentur. Nove etiam inultos pro impunitos. S. Medos et inultos Harduinus affert, post alia

47 Iniquum, iratum, non laetum. Ocior aura t. etiam nugaciora, unde probet, Odarum libros nimis mature avoles in coelum. Z.

49 Triumphos scil. ames. Z.

50 Ferunt F. Camillum primum, atque dein M. T. Ciceronem Patrem patriae a senatu, appellatum. Princeps erat, qui primus sententiam dixit in senatu primoque loco sedebat. B. Pater de communi DIs paene omnibus appellatione intelligit Massonus: cum pater patriae Augustus post mortem demum Horatii dictus sit. Principis nomen hoc ipso tempore, in quod Oden hanc conferimus, accepisse August un constat. G.

non esse antiqui et veri Horatii. Debebat cogitare, uti Medis etiam Virgilium, et quidem in Georgicis, quae illi reliquit: inultum autem pro impunito semel iterumque dixisse Horatium Satirarum et Epistolarum autorem, V. G. Sat. 2. 3. 189. G.

ODE III.

1 Sic votum indicat, cui velut conditio aut effectus adeo adjectus est felix navigatio Virgi lii. G.

5

Navis, quae tibi creditum

Debes Virgilium, finibus Atticis Reddas incolumnem, precor,

Et serves animae dimidium meae.

Illi robur et aes triplex

Circa pectus erat, qui fragilem truci Commisit pelago ratem

Primus, nec timuit præcipitem Africum Decertantem Aquilonibus,

Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti;

Quo non arbiter Adriae

Major, tollere seu ponere vult freta. Quem mortis timuit gradum,

Qui siccis oculis monstra natantia,

Qui vidit mare turbidum, et

Infames scopulos, Acroceraunia?

10

15

20

10 Circum conj. Fabric. C-18 Rectis Bentl. conj. fixis conj. Sanad.-19 Turbidum etiam Br. turgidum al. quod forte mel. G. Etiam MS. Bersm et alii libri multi dant turbidum: at turgidum edd. Glarean. Lamb. et aliae. Z.-20 Acroceraunia Gott. et Flor. 1482. Recepit etiam Bentl. Talbot. rell.

Potens, domina s. regina. Invocatur Venus, quia, inquit Schol. ejus sidus est salutare navibus. Z.

coelum notant. Vid. Colum. 11. 2. 34. et 36. Hae enim sunt Suculae. G.

15 Arbiter judex est qui totius rei habet arbitri2 Lucida, laeta et hilaria; contra mox dicitum et facultatem. Festus. Hoc adnotavit Antotristes Hyadas. Estque figura Epexegesis, autore nius Mancinellus. B. Vet. Schol. B. Conf. Car. 1. 12. 25. sq. it. 3. 29. extr. G.

4 Male nonnulli obstructis; corrupte etiam abstrusis legitur apud Servium. Japyges; sunt Appuli Graeci generis. B. Obstrictis aliis alludit ad utrem illum Æoli, in quo is in gratiam Ulyffis viμav zarionos niλsudu, praeter Zephyrum, quo opus erat, unde, cum a sociis apertus esset, sine more modoque proruerunt. Vid. Od. K princ. G.

Bene creditum, debes, reddas. Reddas autem dicit, eo sensu quo reddere epistolam dicimus.

8 Suaviter boc dictum fecundum illam amicitiae diffinitionem qua plurimi utantur, Þixía isì uía Juxn in duoiy cwpao, Vet. Schol. Cruq.

9 Habet autem bic quiddam Homericum, xáλmor de moi 90s. Vet. Schol. Robur, Duritia sine sensu periculi. Vet. Schol. B. Gravius loquitur Propertius, qui I. 17. 31. primum nautam exsecratur fic: "Ah pereat quicunque rates et sela paravit Primus, te invito gurgite facit iter. Z. 14 Hyades, ipso nomine triste et pluvium

17 Gradum, h. e. genus. Sensus est, Ne maxime miseram quidem et horrendam mortem reformidavit. Z.

18 Equidem non video, cur quis praeponat Bentleii rectis oculis vulgato siccis oculis. Certe timentium est lacrimare magis quam oculos avertere. Quid quod pro nobis faciant Editi Libri et Membranae? B. Rectos oculos pulcherrime huc convenire, facile effecit Bentleius: sed non perfecit, ut neceffe sit Horatium ita scripsisse. Metum quoque suas habere lacrimas, quis ignorat? fortis ille et audax, cui, quae stuporem aliis afferunt, ne excutiunt quidem lacrimas. Fixis oculis displicuit Cuningamo qui excogitarat, a Sanadono receptum. G.

19 Vidit, nunc positum pro afpexit, quo modo Ovidius, Coelumque videre Jussit. Est autem turbidum, quod in Vet. Schol. et Cruquii MSS. pro turgidum legimus, vox huic loco convenientissima atque efficacior altera.

20 Lutatius Placidus legit Alta Geraunia, et

« PreviousContinue »