Page images
PDF
EPUB

15

Dum res et aetas et sororum

Fila trium patiuntur atra.
Cedes coëmtis saltibus, et domo,
Villaque, flavus quam Tiberis lavit;
Cedes; et exstructis in altum
Divitiis potietur haeres.
Divesne, prisco natus ab Inacho,
Nil interest, an pauper, et infima
De gente sub divo moreris,

Victima nil miserantis Orci.
Omnes eodem cogimur: omnium
Versatur urna; serius ocius
Sors exitura, et nos in aeternum
Exsilium impositura cymbae.

23 Dio Ven. et Glar,-28 Cumbae Bentl. et Jan. Z.

13 Breves cito transeuntes, temporaneae. Vet. Schol. Cruq.

15 Res dicit pro praesens res, vel occasio. Actas etiam vox mediae significationis est: Est enim vel juventus vel senectus.

16 Parcae dicuntur babere manibus candida fila et nigra. Mancinellus. B. Non puto hic atra a candidis distingui, infelicia a felicibus. Atra sunt omnia i. obscura, incognita, apud inferos, quorum pars Parcae. G.

17 Cedi vel jure, vel possessione dicitur: Est enim verbum Juris.

Coemtos saltus per Hyperbolen dicit praedia undecunque poterat coemta, et ad instar latifundiorum.

19 In altum absolute pro in altitudinem.

20

95

[blocks in formation]

21 Inacbus antiquissimus Argivorum Rex, qui Jus, h. e. Lunae pater ferebatur: Hinc et Arcades Пgianvoi, h. e. Antelunares vocaban-nit.

ODE IV.

AD XANTHIAM PHOCEUM.

Formosulam quandam captivam a Xanthia Phoceo domino suo compressam, sub poetico Phyllidis nomine, miris laudibus effert ; ut vel antiquis Heroinis cam aequiparet. (Conf. Ovid. Am. 2. 8. 11. sqq. G,)

[blocks in formation]

1 Amor, verecunde de amplexu. Ob ancillarioli probrosum nomen. 2 Insolentem, arrogantem. Vet. Schol. Nibil non arrogat armis. De Arte Poet. de eodem Achille. Insolens qui praeter legem agit humanam ac naturalem. Donatus, citante Torrentio viro clarissimo. Bene etiam praemisit prius, quod admirationem anget. B. Prius, olim, ante te; igitur tu non es primus, qui ancillae amore captus tenetur. Z.

3 Serva, belli jure ancilla. Vet. Schol. 4 Proprie motus libidinis est. Vet. Schol. 5 Telamone natum, adeoque altero Ajace nobiliorem. Sic a Jove tertius Ajax. Ovid.

15

[blocks in formation]

Notissimum est Levis frequenter usurpari pro facilis. Et expressit Homericum: 'P

6 In voce dominum Emphasis est: Significat enim Xanthiam istum fuisse puellae dominum. [ σοι γὰρ μᾶλλον Αχαιοῖσιν δὴ ἔσεσθε Κείνω τεθνειώς

Crede, non illam tibi de scelesta
Plebe dilectam; neque sic fidelem,
Sic lucro aversam potuisse nasci
Matre pudenda.

Brachia et vultum teretesque suras
Integer laudo fuge suspicari,
Cujus octavum trepidavit aetas
Claudere lustrum.

20

ODE V.

Verecunda atque nobili Allegoria declarat foemineo sexui infra pubertatem nullas inesse Veneres. (Hortatur amicum, ut abstineat a Lalage puella nimis tenera, quam cum juvenca et uva nondum matura comparat, et ostendit, illam brevi ad Venerem proclivem, amabilem et pulcherrimam fore. Z)

METRUM UT IN PRIMA.

NONDUM subacta ferre jugum valet

Cervice, nondum munia comparis
Aequare, nec tauri ruentis

In Venerem tolerare pondus.

18 Delectam ed. Glar.-19 Adversam Ven. Glar.-24 Condere conj. Bentl.

Tragi; ut adnotavit vir doctus Ludovi- | tentionem animi. Laborat etiam in aversam cus Desprez.

12 Pergama. Arx erat Trojana, Palladis. que templum.

13 Beati, nobiles. Vet Schol. B. an. h. e. annon. Z.

15 Majore fiducia pronuntiat in voce certe quod in voce nescias nimis haesitanter insinuaverat. Verbo Moeret intelligi potest eum id ex modestia vultus ejus conjecisse.

17 Scelesta, servili: Vet. Schol. Cruq. Certe mancipium et scelus usitatae erant servorum compellationes. B. Scelesta, de moribus, non de conditione accipit Bentleius: contra pudenda, h. e. ancilla, libertina, de conditione. Z.

et potuisse ad faciendam ingenuitatis fidem.
21 Teretes, rotundos cum longitudine. Vet. Sch.
Cruq. B.

22 Integer, innocens, in quem non cadit amoris suspicio. Z.

23 Octo lustra quadraginta annos claudunt. Vet. Schol.

Bene trepidavit ad Emphasin posuit; significat enim eum velle juniorem esse, nimisque subito factum senem.

24 Clauditur cui non licet ulterius progredi. Cur mallet Bentleius condere quam Claudere? Interpretamentum hoc videtur alicujus Scholiastae veteris, vel saltem ipsius Librarii.

18 Cruquius, Torrentius, et Lambinus ex Vett. Codd. legunt dilectam pro delectam, quod mihi quoque videtur probabilius. Dicitur etiam Festo Dilectus militum, ut notavit Lam-ro; binus.

Majus est sic quam tam, et efficacius ad in

ODE V.

1 A designatione pecudis inhabilem monstrat visignificans eam nullo adbuc calore aetatis sollicitari. Vet. Schol.

2 Munia, obsequia lege debita. Vet. Schol,

5

Circa virentes est animus tuae

Campos juvencae, nunc fluviis gravem

Solantis aestum, nunc in udo

Ludere cum vitulis salicto
Praegestientis. Tolle cupidinem
Immitis uvae; jam tibi lividos
Distinguet Auctumnus racemos
Purpureo varius colore.

Jam te sequetur (currit enim ferox
Aetas; et illi, quos tibi demserit,
Apponet annos) jam proterva
Fronte petet Lalage maritum;

Dilecta quantum non Pholoë fugax,

[blocks in formation]

10

15

20

12 Purpureo varios conj. Bentl. Purpureus vario codd. quidam ap. Lamb.--13 Curret codd. Bentl.-14 et 15 Quod t. d. a. annus conjicit Bentleius et interpretatur, quantum tu consenesces, tantum illa adolescet. Sed vulgata idem valet. Z.-20 Cnidiusve Lamb. Bentl.

[ocr errors]

3 Acquare, pari effectu ferre. Vet. Schol. Tauri, mariti provectioris aetatis.

5 Incertum est quem alloquitur bac Ode, utrum amicorum aliquem an seipsum. Vet. Schol.

7 Solari aestum pro refrigerare gratissime dicitur. Vet. Schol.

8 Ludere, saltare.

Cum vitulis, cum pueris. Vet. Schol.

9 Praegestientis, properantis, gliscentis. Vet. Schol. Cruq. B. Vehementer cupientis. Z. Aufer et Tolle Adverbia sunt in Verbis.

10 Immitis, crudae, acerbae. B. Jam, mox, brevi. Lividos dist. ad maturitatem perducet. Z. 12 Purpureo v. c. qui colore purpureo est ornatus et distinctus. Z.

13 Sequetur, quaeret, vel expetet. Vox ferox ab omnibus male accepta est: Cur rit enim ferox qui ferociter currit. Ostendit se impatienter ferre nimium properantem senectutem; uti supra in Trepidavit aetas. In Epistolis etiam se praecanum dicit. B. Et tamen non possum non putare, illud ferox respicere ad puellam

ferociter adhuc repugnantem blandimentis a matoriis. Fera est illa aetas, non mansueta. Vid. Barth. ad Stat. 2. 715. G. Currit, celeriter transit ista aetas, quae abhorret a Venere. Z. 15 Pro viribus et aetatis flore dixit annos. Quasi diceret: Quantum tibi vergente jam juventute virium decesserit, tantum tunc illi cum maxime flo rescenti accedet. Vet. Schol. Ex MS. H. Stephani. B. Proterva habet continuationem allegoriae de juvenca. Conf. Car. 3. 11. 11. G.

17 Pholoë, nomina pro exemplo posuit. Vet. Sch. Fugas; Et fugit ad salices et se cupit ante videri. Virgil.

18 Albo pro candido. Vet. Schol. B. Hume re, pars pro toto. Z.

Nitens, h. e. Rosaceo nitens; sic et Virgil. Rosea cervice refulsit.

20 Gyges; de bujus pueri pulchritudine etiam Ovidius locutus est. Vet. Schol. B. An Met. 8. 323.: vel 9. 712. G.

22 Suaviter bic hospites pro ignotis dicit: Vet. Schol.

ODE VI.

AD SEPTIMIUM.

Titio Septimio Equiti Romano, insigni Poetae et commilitoni olim suo, qui eum ad villam suam Tarentinam invitaverat, languenti stilo respondet, se jam vitae laboribus poene fatigatum in Tiburtino suo secessu malle quod reliquum est vitae transigere: Sin autem hoc minus sibi obtigerit, libenter se apud eum Tarenti animam eflaturum.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »