Page images
PDF
EPUB

Te Spes et albo rara Fides colit
Velata panno; nec comitem abnegat,
Utcunque mutata potentes

Veste domos inimica linquis.

At vulgus infidum et meretrix retro
Perjura cedit: diffugiunt cadis

Cum faece siccatis amici,

Ferre jugum pariter dolosi. Serves iturum Caesarem in ultimos Orbis Britannos, et juvenum recens Examen Eois timendum

Partibus, Oceanoque rubro.

Eheu! cicatricum et sceleris pudet
Fratrumque. Quid nos dura refugimus
Aetas? quid intactum nefasti

Liquimus? unde manum juventus

25

30

$5

22 Abneget Brod.-24 Vertis pro linquis conj. Bentl.-25 Ut meretrix conj. Cun. et sic Brød. -33 Heu heu coll. Sax.-36 Sic cum Bentl. et Cun. etiam Brod. coll. Sax. Gott. Flor. Locb. &c. Sed manus est in edd. Ven. Glar. Lamb.

illam ut lictores et anteambulones alii, anteit, | Necessitas non moriendi modo, sed quaecunque vim et coactionem adfert. Clavis cruci figuntur, cuncis Caucaso affixus Prometheus Cic. Tusc. 2. c. 9. Abenam manum tribuit illi ob duritiem, robur, &c. Conf. 3. 24. 5. G.

18 Sunt autem Trabales clavi, maximi clavi ex ferro, quibus trabes figuntur. Sic etiam Od. 24. Lib. III. Si figit adamantinos Summis verticibus dira Necessitas Clavos.

Cuneos pro martules posuisse videtur.

19 Abenam mortis manum Dilogas nominavit, ob aheneam ejus imaginem, ut puto, et quod erat indomita. Veteres etiam Morti hymnos canebant et thura cremabant, ut constat ex Onomacrito Atheniensi.

20 Uncus, quo puniebantur damnati.-Sejanus ducitur unco. Vet. Schol.

Resoluto plumbo rei puniri consueverunt. Vet. Schol. Cruq. Crediderim eum Uncum_et_liqui- | dum plumbum intulisse in terrorem tumultuantis populi; cum alias clavi et cunei sufficerent. Probabile est etiam Mortem, Spem, et Fidem fuisse nagides, sive Assessores Fortunae Antiatis.

colit utramque Fortunam, eam praesertim, quae clavos et uncos minatur, rara est. Haec se non abnegat comitem fortunae amicorum, id est, amicis in utraque fortuna constituis. G.

Fidem ideo albo panno velatam dicit, quia albe panno caput velabant Fidei sacrificantes. Vet. Schol.

23 Mutata, i. e. nigra.

24 Linquis illud pulchre defendit a Bentleio L. Bos. Fortunam etiam a palatio in insulam vel carcerem euntem sequitur Fides. G. 27 Siccatis, ebibitis.

28 Dolosi, tanquam non stantes promissis. 29 Mirifice displicuit Bentleio Horatii Pleonasmus ultimos Órbis; dicit enim ultimes debuisse sufficere. Ex conjectura igitur propria ipse reponit ultimos Oro. B. De expeditione in Britanniam tentata etiam A. V. 727. satis Marcilius et Massonus dixere ad refutandum Harduinum, qui tale quidquam ab Augusto actum esse, solita confidentia negat. lidem de Arabica expeditione Aelio Gallo mandata eodem tempore. Britannes orbis ultimos dicit eodem sensu, quo toto divisos vel diversos orbe Britannos Virgilius Ecl. 1. 67.: quos discludit et sejungit Oceanus. Sic Luca. 7. 541. extremos

21 Bentleius mire se torquet et caecutit hoc loco; Horatio infensus. Spem et Fidem sem-orbis Iberos dixit. G. per dicit comitari Fortunam, etiam cum ea adversa fuerit. Quid apertius? B. Fides quae tum. Vet. Schol.

31 Examen, novum delectum ab Augusto babin

Metu deorum continuit? quibus

Pepercit aris? O utinam nova

Incude diffingas retusum in

Massagetas Arabasque ferrum.

40

ODE XXXVL

Gratulatur amico suo Plotio Numidae ob reditum in patriam. Verisimile est eum fuisse Pompeianum, et Augusti gratia ab exsilio rediisse; ob enormem Horatii laetitiam.

[blocks in formation]

$2 Rubro; Aethiopico et indico, a colore vicinarum gentium.

36 Bentleius pro 'Plurali manus, autoritate quorundam Codicum rescripsit Singulare manum: Minus hoc illi placuisset, si in Editis reperisset. B. Vid. Var. L.

39 Diffingas, refabrices. Vet. Sch. Bentleio magis arridet defingas quam diffingas, etsi agnoscat diffingas esse lectionem omnium Codicum atque temporum. Certe necesse fuerat diffingi prius quae fuerant recudenda. Ista Meráλms scriptoribus est usitatissima.

40 Massagetae reliquique Scythae a partibus Phrahatis stabant, quibus ob eam rem minus favebant Pompeiani.

Docte observavit Cruquius esse etiam Arabiam alteram in Scythia, quam Ammian. Marcellinus Getarum desertum appellat. B. Sed hic opus non videtur aliis, quam iis, de quibus v. 91. sq. Ferram, ab infelici illo in fratres usu

5

[blocks in formation]

Te Spes et albo rara Fides colit
Velata panno; nec comitem abnegat,
Utcunque mutata potentes

Veste domos inimica linquis.

At vulgus infidum et meretrix retro
Perjura cedit: diffugiunt cadis
Cum faece siccatis amici,

Ferre jugum pariter dolosi.
Serves iturum Caesarem in ultimos
Orbis Britannos, et juvenum recens
Examen Eois timendum

Partibus, Oceanoque rubro.

Eheu! cicatricum et sceleris pudet
Fratrumque. Quid nos dura refugimus
Aetas? quid intactum nefasti

Liquimus? unde manum juventus

22 Abneget Brod.-24 Vertis pro linquis conj. Bentl.-25 Ut meretrix conj. Gun, et sic Bred. -33 Heu heu coll. Sax.-86 Sic cum Bentl. et Cun. etiam Brod. coll. Sax. Gott. Flor. Locb. &c. Sed manus est in edd. Ven. Glar. Lamb.

95

30

35

illam ut lictores et anteambulones alii, anteit, | colit utramque Fortunam, eam praesertim, quae Necessitas non moriendi modo, sed quaecunque clavos et uncos minator, rara est. Haec se non vim et coactionem adfert. Clavis cruci figun- abnegat comitem fortunae amicorum, id est, amitur, cuneis Caucaso affixus Prometheus Cic. cis in utraque fortuna constituis. G. Tusc. 2. c. 9. Abenam manum tribuit illi ob duritiem, robur, &c. Conf. 3. 24. 5. G.

18 Sunt autem Trabales clavi, maximi clavi ex ferro, quibus trabes figuntur. Sic etiam Od. 24. Lib. III. Si figit adamantinos Summis verticibus dira Necessitas Claves.

Cuneos pro martulos posuisse videtur.

19 Abenam mortis manum Dilogas nominavit, ob aheneam ejus imaginem, ut puto, et quod erat indomita. Veteres etiam Morti hymnos canebant et thura cremabant, ut constat ex Onomacrito Atheniensi.

20 Uncus, quo puniebantur damnati.—Sejanus ducitur unco. Vet. Schol.

Resoluto plumbo rei puniri consueverunt. Vet. Schol. Cruq. Crediderim eum Uncum et liquidum plumbum intulisse in terrorem tumultuantis populi; cum alias clavi et cunei sufficerent. Probabile est etiam Mortem, Spem, et Fidem fuisse Пagidges, sive Assessores Fortunae Antiatis.

21 Bentleius mire se torquet et caecutit hoc loco; Horatio infensus. Spem et Fidem semper dicit comitari Fortunam, etiam cum adversa fuerit. Quid apertius? B. Fides quae

ea

Fidem ideo albo panno velatam dicit, quia alle panno caput velabant Fidei sacrificantes. Vet. Schol.

23 Mutata, i. e. nigra.

24 Linquis illud pulchre defendit a Bentleio L. Bos. Fortunam etiam a palatio in insulam vel carcerem euntem sequitur Fides. G. 27 Siccatis, ebibitis.

28 Dolosi, tanquam non stantes promissis. 29 Mirifice displicuit Bentleio Horatii Ple onasmus ultimos Örbis; dicit enim ultimes debuisse sufficere. Ex conjectura igitur propriz ipse reponit ultimos Oro. B. De expeditione in Britanniam tentata etiam A. V. 727. satis Marcilius et Massonus dixere ad refutandum Harduinum, qui tale quidquam ab Augusto actum esse, solita confidentia negat. lidem de Arabica expeditione Aelio Gallo mandata eodem tempore. Britannes orbis ultimos dicit eodem sensu, quo toto divisos vel diversos orbe Britannos Virgilius Ecl. 1. 67.: quos discludit et sejungit Oceanus. Sic Luca. 7. 541. extremos orbis Iberos dixit. G.

31 Examen, novum delectum ab Augusto babim tum. Vet. Schol.

Metu deorum continuit? quibus

Pepercit aris? O utinam nova

Incude diffingas retusum in

Massagetas Arabasque ferrum.

40

ODE XXXVL

Gratulatur amico suo Plotio Numidae ob reditum in patriam. Verisimile est eum fuisse Pompeianum, et Augusti gratia ab exsilio rediisse; ob enormem Horatii laetitiam.

METRUM PRIMO VERSU GLYCONICUM, SECUNDO ASCLEPIADEUM,

Er ture et fidibus juvat

Placare, et vituli sanguine debito Custodes Numidae deos;

Qui nunc Hesperia sospes ab ultima Caris multa sodalibus,

Nulli plura tamen dividit oscula,

Quam dulci Lamiae, memor
Actae non alio rege puertiae,

39 Defingas conj. Bentl. et Gun. Misc. obss. Bur. vol. 4. p. 381.

G.

Recoctum pro retus. conj. Bentl. Refusum vir dostus in
Desigas recusum ed. Lamb.

ODE XXXVI.

8 Arctae ed. Venet. Z.

5

32 Rubro; Aethiopico et indico, a colore vicinarum gentium.

36 Bentleius pro 'Plurali manus, autoritate quorundam Codicum rescripsit Singulare mamum: Minus hoc illi placuisset, si in Editis reperisset. B. Vid. Var. L.

39 Diffingas, refabrices. Vet. Sch. Bentleio magis arridet defingas quam diffingas, etsi agnoscat diffingas esse lectionem omnium Codicum atque temporum. Certe necesse fuerat diffingi prius quae fuerant recudenda. Ista Meráλms scriptoribus est usitatissima.

40 Massagetae reliquique Scythae a partibus Phrahatis stabant, quibus ob eam rem minus favebant Pompeiani.

Docte observavit Cruquius esse etiam Aratiam alteram in Scythia, quam Ammian. Marcellinus Getarum desertum appellat. B. Sed hic opus non videtur aliis, quam iis, de quibus v. 91. sq. Ferrum, ab infelici illo in fratres usu

[blocks in formation]

Mutataeque simul togae.

Cressa ne careat pulchrà dies nota;

Neu promtae modus amphorae,

Neu morem in Saliûm sit requies pedum;

Neu multi Damalis meri

Bassum Threïcia vincat amystide;

Neu desint epulis rosae,

Neu vivax apium, neu breve lilium. Omnes in Damalin putres

Deponent oculos; nec Damalis novo

Divelletur adultero,

Lascivis hederis ambitiosior.

10 Thressa conj. Erasmi.

pueritia. Vet. Schol. Quis nescit fuisse Romanis principem juventutis? Cur non etiam patroni, seu reges, juventutis fuerint? B. Ut nempe adulti habebant suos reges, quod clientium et minorum amicorum relativum apud Horatium est, V. G. Epist. 1. 17. 43. sic etiam pueri et adolescentuli. G. Fortassis praestat Heinsii ratio, qui rectorem interpretatur, h. e. paedagogum. Ergo non alio est eodem. Z.

9 Ostendit eos fuisse ejusdem aetatis. Ineunte saltem decimo septimo aetatis anno deposita praetexta sumebant togam puram, seu virilem.

10 Cretensibus moris erat dies lactos albis calculis, nigris contrarios numerare, et ex lactorum dierum numero una et tempus metiri. Malos enim in annorum numerum non ducebant. Vet. Schol. Verum mos iste fuit Cretensibus communis cum aliis gentibus; quare censeo Gressam notam, esse alBam notam creta ductam. Romani enim creta et carbone albos et nigros dies notabant. Creta ista erat factitia, sicuti et alias carbo factitius; quibus notabant felices dies atque infelices. B. Hanc Cruquii etiam et Lambini sententiam ornavit Bentleius. G.

10

15

20

11 Modus vox est mediae significationis; jam vero plenus modus est. B. Quin modus jugendum cum sit versus proxime sequentis. Ne sit medus amphorae promptae, ne numeretur, quot amphorae jam sint e cella promtae. G.

11 Salii sacerdotes Martis et Herculis dicebantur. Vet. Schol. Juxta Dionysium Halicarnasseum, non alii erant quam Graecorum Curetes, seu Corybantes.

14 Bassus, immanis cujusdam potatoris nomen.

Amystis potabatur non ductu. Vet. Schol. Erat ingens phiala, teste Vet. Sch. Cruq. 'Aurigu, àvive. Plutarch. in Sympos. notante Lambino.

16 Breve, quod cito deflorescat. Vet. Schol. B. An lilium breve, i. parvum, humile, quod lilium convallium vocatur? G.

17 Putres, nimio potu marcentes et libidine reso lutos. Vet. Schol.

20 Hederas lascivas dicit, quia quasi ludentes vagae serpunt. Vet. Schol.

Ambitiosa, ab ambitu lacertorum. Vet. Schol.

« PreviousContinue »