Page images
PDF
EPUB

ODE XXVI.

AD AELIUM LAMIAM.

Aelium Lamiam primae nobilitatis virum et Pompeianum, Reipublicae curis implicitum, ad res hilares hortatur.

METRUM DUOBUS PRIMIS VERSIBUS ALCAICUM, TERTIUS VERSUS IAMBICUS DIMETER HYPERCATALECTICUS, QUARTUSQUE PINDARICUS DACTYLICUS.

MUSIS amicus, tristitiam et metus

Tradam protervis in mare Creticum
Portare ventis; queis sub Arcto

Rex gelidae metuatur orae,

Quid Tiridatem terreat, unice
Securus. O quae fontibus integris

Quis edd. vett. et sunt qui de nominativo accipiant, male. Hinc et natum istud qui, quod in paucis codd. reperit Bentleius.-4 Orae et conj. Ascens. et Bonfin.-5 Mithridatem ed. Venet. et quidam codd. ap. Lambin. Tyridatem ed. Glar. et Schol. nos cum Bentl. et Jan. formam Gr. recepimus. Vulgo Tiridatem. Z.

14 Furiare verbum fictum videtur. Ante omnes furer est insignis equarum. Virg. Georg. 3. 266. Vet. Schol.

15 Ulcerosum, ex contemptu. Vet. Schol. Vetulae veterem libidinem metaphorice significat. 17 Bene laeta cum sit subjecturus virenti. Ordo est, gaudeat virenti hedera atque myrto magis pulla hedera atque myrto: Male enim distinguitur post gaudeat. Pullus color est aridarum frondium, quae Allegorice significant vetulas aetate frigidas, et emarcidas.

18 Discedendum et hic fuit a Baxtero et a Salmasio ad Soli. p. 674. pullam nigram interpretante. Recte pulla myrtus a Scholiaste Cruquiano explicatur succrescens et tenera, et in Schol. Gott. novella. Sic pulchre respondet virenti ederae. Hanc vim esse nominis declaravi etiam ad Cato. R. R. 151. 2. Sensus igitur est, juventutem magis gaudere coronis ex virente hedera et pulla myrto, &c. Sic pulla ficus Epod. 16. 46. G.

19 Notum est Hiemem nomen esse numinis: Erant autem Deorum Assessores quidam, quos Lodges atque Пagidges Graeci nominabant. B. Vid Car. 3. 18. 6. G.

20 Hebrum per Dilogian dicit et Thraciae fluvium, et vetufum quendam moechum, de quo vide Lib. III. Od. 12. Liparaci nitor Hebri. Dedicet, deputet. Mancinellus. Quis hic probet Rutgersii atque Bentleii Euro, pro Hebro, nulla cum veterum Librorum autoritate? B. Coronas, etiam si sint ex edera et myrto, aridas juventus hilaris Bure dedicat, i. temere objicit,

5

ut fiant ludibria ventis, quales biemem, i. procellas comitari solent utque efficere: uti mox tradit ventis tristitiam 1. 26. pr. uti vulgo Vulcano dedicantur, quae cremantur. Nempe recepi lectionem, cujus historiam et patrocinium vid. apud Burm. ad Aen. 1. 317.: cui hoc addendum est, in codice editionis Flor. 1482, f. qui penes me est liberalitate Illustrissimi Hardenbergii, ab antiquissima manu, seculi nisi omnia me fallunt XV. jam adscriptum esse Buro, quae res haud paullum me movit, ut post Bentleium et Cuningamum eam lectionem reciperem. Quae dici erudite pro Hebro possunt, dixit Johnsonum Christius. Ille ingeniose sane advocavit morem capillos dedicandi fluvio, cujus fundus est Il. 4. 142. Nuperus editor Anglus, qui figuris exornatum dedit Horatium 1749, dedicat igni jubet nos legere. Pareat, qui volet. G.

ODE XXVI.

post

2 Tradam ventis, pro obliviscar proverbiali sermone dicitur. Servius. Imitatus est hoc loco Anacreontem,

Τὸ δ' ἄχος πέφευγε μιχθέν
̓Ανεμοτρόπῳ θυέλλη. Β.

Protervis, pro libidine et temere jactantibus et vexantibus. Z.

3 Queis exprimendum curavi, ut melius appareat, esse dativum plur. Recte enim Vec Schol. et Landinus observant, sensum esse, a quibus metuatur rex Scytharum. G.

[blocks in formation]

Horatius illiberales et cerebrosos convivas reprehendit, et ostendit non esse rixandum inter pocula, sed de rebus suavibus fabulandum.

METRUM UT IN PRAECEDENTI

NATIS in usum lactitiae scyphis

Pugnare, Thracum est: tollite barbarum
Morem, verecundumque Bacchum
Sanguineis prohibete rixis.

9 MS. Gott. Piplea, sed ultimae literae superpositum antiqua manu, i. S. G. Bentleius emendavit Pimpleï, quia λnîs sit Musa, sed Pimplea dicatur de loco. Z.-10 Possunt Rutg. Bentl. Cun. it. ed. Venet. et Jani.

4 Hoc tempore Phrahates a Tiridate ob saevitiam regno pulsus cum ingenti Scytharum exercitu reditum minabatur.

cum idem fere valeant? Nil tam placet Bentleio quam quod paucis commendatur autoribus, et quod in obscuro latet.

Bene bonores; sunt enim honores decrum, et munera hominum. Veteres credebant se safecit.crari coronis et vatum carminibus.

5 Hoc unice terrebat Tiridatem, ne Augustus, (quod boni omnes verebantur) a partibus suis non staret; quod, Hercules, neque B. Vid. Just. 1. 42. extr. G.

6 Securus, amotus a cura. Vet. Schol. Fons integer illimis est. Curis liberum oportet esse Poetam. B. Malim, unde nemo transit, ut mox v. 10. fidibus novis. G.

7 Bene apricos, h. e. non tristitia contractos. Cum sol se aperit, flores etiam se aperiunt.

9 Pimpleum, Libethrum et Pieria, olim Thraciae, postea Macedoniae montes fuerant et Musis sacri: in plerisque hujusmodi montibus erant etiam sacri fontes ejusdem nominis. "Omnes qui nunc exstant Codicis (inquit doc"tissimus Bentleius) aút Pimplea habent aut Piplea:" unde igitur ille novit legendum esse Graeca Declinatione Pimplei hoc loco ?

10 Cur magis probem possunt quam prosunt,

Novis dixit, quia subjecturus erat Lesbio plectro: h. e. Alcaei et Sapphus, Romanis hactenus incognito. Erat autem plectrum acuminati bacilli forma.

ODE XXVII.

1 Sensus sumtus ab Anacreonte in Libro Tertio :

"Αγε δῶτε μηκέθ' ὅτω
Πατάγῳ τε κ ἀλαλητῷ
Σκυθικὴν πόσιν παρ' οἴνω
Μελετῶμεν.

Vet. Schol. Cruquii.
Natis, ad hoc factis. Vet, Sch.
Scyphus Herculis, ut Cantharus Bacchi:
Mancinellus. A BOWL.

Vino et lucernis Medus acinaces

Immane quantum discrepat! Impium

Lenite clamorem, sodales,

Et cubito remanete presso. Vultis severi me quoque sumere Partem Falerni dicat Opuntiae Frater Megillac, quo beatus

Vulnere, qua pereat sagitta.

Cessat voluntas? non alia bibam

Mercede. Quae te cunque domat Venus,
Non erubescendis adurit

Ignibus: ingenuoque semper

Amore peccas: quicquid habes, age,

Depone tutis auribus. Ha! miser,
Quanta laborabas Charybdi,

Digne puer meliore flamma!

10

15

20

5 Acinacis etiam MS. Gott-13 Voluptas in codd. quibusdam, perperam.-18 Ah miser est in edd. Ven. Glar. Lamb. Bentl. et apud Schol. Z-19 Laboras Gott. et primae editi. sed nusquam est in. G. Imo laboras in est in edd. Venet. Glar. et Lamb. Z.

2 Tullite, auferte; in Verbo Adverbium est | fastidiendi; quasi diceret Apagete.

3 Verecundum, quod virgineo ore fingatur. Vet Schol. Erat enim Bacchus Cupidini quam simillimus. B. Verecundum vult esse Bacchum, ut alias modicum; non invere rundum, ut alio respectu vocatur Epod. 11. 13. Itaque nec intercandam Bentleii conjecturam recipiam, neque verecundi Cuningami placent. G.

4 Hypallage; pro probibete a Baccho sanguineas rixas. Vet. Schol.

5 Vet. Schol. optimique Codd. habent acinacis non acinaces: quod tamen periode est. Erat gladiolus Persicus sicae forma incurvus. B. Vix et luc. a conviviis nocturnis longissime distat furor bellicus. Z

6 Immane quantum! admiranda dicit. Vet. Schol. Gavuasiv dov, Graecis, adnotante Cruquio.

Impium inter sacra Bacchi laetitiae datoris pugnate. Quidni? B. Impium ego dici putem clamorem, quia veltt civilis aut familiaris adeo belli praecursor et incentivum est. G.

7 Sodales quod una sederunt. Festus, adnotante Mancinello. B.

8 Cabito r. ne surgite ad r xandum, sed permanete in lectis, in quibus accubuistis. Z.

|

dulce tamen erat ubi vindemiae tempore fla bant austri. Hoc adnotabat Lambinus.

11 In obsctiro latet nomen hujus sive fratris, sive cognati Megillae. Certe Megilla ista erat eo tempore omnium ore decantata, adeoque cognato suo celebrior. Quid si vel ipsa haec Megilla nomen erat puellae de qua quaestio a vaferrimo Flacco agitatur? Haud multum dubito. Fortasse etiam si Libertina erat, ut probabile est, splendidam aliquam personam Graeci generis, cujus nomen hic reticet, excusandj amoris sui causa, et ut ancillarioli nomen effugeret, simulasse se ejus affinem fuisse.

In beatus Sarcasmus est satis amarus. B. Imo est oxymoron. Sensus est: cujus amore se beatum putet, quiari puellam perdite amet. Z.

13 Cessat, qui aegre adducitur.

18 Ingenan amore, mulicris ingenuae, sive nåscendi conditione, s animo. C

18 Vet. Schol. Cruq. cum omnibus fere libris habet Ha. H! Cum exse ratiore miratur. Vet. Schol. Ostendit etiam, cum quasi in aurem sibi esse confessum. Vet. Schol.

19 Omnes fere Codd. cum Vet. Schol. habent laborabas non laboras in; quod miror viris doctis non placuisse. Quasi diceret, Lalerabas et ego nesciebam; num Ethicum habet Chara9 Severi, austeri. Vet. Sch. Falernum sua ctera. Pro laborabas, Bentleius tamen probat natura austerum erat teste Athenaeo; sub-laboras in: quod non capiat conicum Scripto

Quae saga, quis te solvere Thessalis

Magus venenis, quis poterit deus?
Vix illigatum te triformi
Pegasus expediet Chimaera.

ODE XXVIII.

Archytae Tarentini eximii Pythagorici exemplo, qui in litore Apuliae a misero naufragio diu inbumatus jacuit, ostendit idem fatum et bonos et malos in bac vita manere. Callida Dilogia, sive Hyponoea, Bruti sui fatum deflet, flebilique et simplici sermone dolet summam virtutem tali viro nibil profuisse. (Fateor, me neque Brutum hic invenire, neque aliam allegorian vel dilogian, aut irrisionem adeo Tarutii illius, de quo Cic. de divinat. 2. c. 47. Suspicor potius animi causa, quacunque invitante occasione, poetam vel e Graeco expressisse, vel ipsum lusisse talem cum Archyta dialogismum, quo vanitatem studiorum humanorum contra Fortunam et mortem ostendit. Incipit autem nauta apud cadaver Archytae miserari ejus sortem. G:)

METRUM PRIMO VERSU HEXAMETRUM HEROICUM, SECUNDO TETRAMETRUM HEROICUM.

TE maris et terrae numeroque carentis arenae

Mensorem cohibent, Archyta,

Pulveris exigui prope littus parva Matinum
Munera: nec quidquam tibi prodest

24 Chimaera coll. Sax. it. Br. Zaro. &c. al. Chimaerae.

ODE XXVIII.

4 Funera conj. Heinsii ap. Bentl. male !

ris stilum et irrisionem. Quasi diceret, Tu labo- | aegrotare aliquem dicat, ut mula (qua vehi solet rabas, et ego nesciebam. medicus) expedire illum non possit. G.

21 Sagae sunt praecantatrices quae vel accersere carminibus mala bominibus possunt, vel expellere, Vet. Sch.

23 Significat eam esse omnibus artibus armatam in ejus perniciem. Vox triformi refertur ad Homericum istud:

Πρόσθε λέων, ὅπιθον δὲ δράκων, μέσση κ χίμαιρα.. Β. Symbolum impudici amoris chimaeram faciebant veteres. Vid. Fulgent. Mythol. 3. 1. Pegaso insidens, ab eoque adjutus Bellerophon Chimaeram confecit. Chimaeras hoc genus fugere est vincere. Absurde ergo Perraltus simile facit hoc genus loquendi illí, si quis ita

ODE XXVIII.

1 Forte poetae animo obversabatur Archimedis Arenarius, quo ille demonstravit, rationem iniri posse numeri omnium arenarum, quae totum orbem terrarum impleant. G.

2 Mensorem, Geometram dicit et Arithmeticum.

Cobibent, bene et emphatice, per totum mundum antea vagatum scilicet, B. Malim ita, Munera pulveris exigui nondum sibi persoluta, sepulturae inopia, retinent umbram tuam, ne liceat tibi Styga trajicere. G.

3 Matinus vicus et mons Apuliar. Vet. Sch. Cruq.

Aërias tentasse domos, animoque rotundum
Percurrisse polum, morituro!

Occidit et Pelopis genitor, conviva deorum,
Tithonusque remotus in auras,

Et Jovis arcanis Minos admissus; habentque
Tartara Panthoiden, iterum Orco
Demissum; quamvis clypeo Trojana refixo
Tempora testatus, nihil ultra

Nervos atque cutem morti concesserat atrae;
Judice te, non sordidus auctor

Naturae verique. SED omnes una manet nox,
Et calcanda semel via leti.

Dant alios Furiae torvo spectacula Marti;
Exitio est avidum mare nautis ;

[blocks in formation]

Mista senum ac juvenum densentur funera; nullum
Saeva caput Proserpina fugit.

20

5 Temptasse MSS. Bersm. C.—6 Decurrisse Flor. et Locher.-14 Judice me, conjectura cujusdam ap. Cuning. Sed vid. not. Gesneri.-15. Mors MSS. Bersm. quod est glossema. Z.18 Avidum Br. Gott. et primae editt. it. coll. Sax. tum Bentl. Cun. et MSS. Bersm, duo. Vulgo avidis.-19 Densantur edd. Venet. Glar.

4 Munera per Prolepsin dixit ad praesignifi

candam nautae humanitatem.

10 Tartara, per Catachresin jam pro Elysio. De Pythagora consulendus Ovidius Meta

5 Aerias tentare domos nescio utrum ad ma-morph. Lib. XV. B. chinationem volantis columbae referatur, an ad astrologiae studia? illud videtur dicere, quod supra 3. 38 Coelum ipsum petimus stultitia. Ġ.

6 Quod pro percurrisse decurrisse habent primae editiones, forte non temere est. Decurrunt milites exercitationis causa: Archytas exercuit se decurrens per totum coelum. G.

Breviter, Euphorbum Panthoi filium se Homericis temporibus fuisse, dicebat Pythagoras, ejusque sibi vindicabat clypeum. G.

11 Refixo jam pro fixo, non pro detracto ut putavit Stephanus: habet enim haec vox duos contrarios intellectus. B. Refixo tamen, h. e. revulso et ablato clypeo opus erat, ut agnoscere7 Respondet Archytas Horatio, non Nautae tur, an fuisset Euphorbi, quod dixerat Pythaut Cruquius voluit. B. Sed ita fiant tres per- goras antequam illius intus inspiciendi fuisset sonae, et Anachronismus. Dicamus, ex Ho-copia. Sic certe Max. Tyr. 16. 3. G. ratii sententia loqui nautam. Suum sensum 13 Nervos et cutem, h. e. corpus. Z.

nautae tribuit Poeta. G.

Etsi conviva. B. Conviva deorum Tantalus, illo honore abusus, punitus propterea apud inferos. G.

8 Etsi Aurorae curru in coelum raptus. Occidisse tamen hic dicitur quod vivus in coelum evectus sit. Frustra igitur quaerit Bentleius cur Horatius Tithonum in mortuis numeret. Cum non esset in vivis, quin inter mortuos censendus videretur?

9 Callide finxerat iste Minos se Leges suas in antro Jovis, quod in Ida monte erat, ab ipso Jove didicisse.

14 Etiam te ipso judice. B. Noverat videlicet Archytas in illa parte Italiae esse magnam auctoritatem Pythagorae etiam apud vulgus. G. Sordidus auctor, contemnendus interpres, 8. perscrutator. Z.

17 Veteres caedes atque bella Bellonae Furiarumque inspirationi tribuebant.

Theatra et Amphitheatra Latinis Spectacula dicta. Heu nimis longo satiate ludo!

18 Nescio cur Bentleius praetulerit avidum mare alteri lectioni, cum navigantium aviditas causa sit eorum exitii paene unica. B. Sed il lud etiam cogitemus, avidum mare suavi valde

« PreviousContinue »