Page images
PDF
EPUB

MENALCAS.

Tùm, credo, quùm me arbustum vidêre Miconis Atque malá vites incidere falce novellas.

DAMOETAS,

Aut hic ad veteres fagos, quùm Daphnidis arcum
Fregisti et calamos; quæ tu, perverse Menalca,
Et quùm vidisti puero donata, dolebas;
Et, si non aliquâ nocuisses, mortuus esses.

MENALCAS.

Quid domini faciant, audent quum talia fures?
Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
Excipere insidiis, multùm latrante Lyciscâ?
Et quùm clamarem : « Quò nunc se proripit ille?
Tityre, coge pecus ; » tu post carecta latebas.

DAMOETAS.

An mihi, cantando victus, non redderet ille Quem mea carminibus meruisset fistula caprum? Si nescis, meus ille caper fuit: et mihi Damon Ipse fatebatur, sed reddere posse negabat.

MENALCAS.

Cantando tu illum? aut unquàm tibi fistula cerâ Juncta fuit? Non tu in triviis, indocte, solebas Stridenti miserum stipulâ disperdere carmen?

DAMOETAS.

Vis ergò inter nos quid possit uterque vicissim Experiamur? Ego hanc vitulam (ne fortè recuses Bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus) Depono tu dic mecum quo pignore certes.

MENALCAS.

De grege non ausim quidquam deponere tecum:
Est mihi namque domi pater, est injusta noverca ;
Bisque die numerant ambo pecus, alter et hædos.
Verùm, id quod multò tute ipse fatebere majus
(Insanire libet quoniam tibi), pocula ponam
Fagina, cælatum divini opus Alcimedontis;
Lenta quibus torno facili superaddita vitis
Diffusos hederâ vestit pallente corymbos.
In medio duo signa, Conon; et.... quis fuit alter,
Descripsit radio totum qui gentibus orbem,

[ocr errors]

Tempora quæ messor, quæ curvus arator haberet?
Necdum illis Jabra admovi, sed condita servo.

DAMOETAS.

Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
Et molli circùm est ansas amplexus acantho;
Orpheaque in medio posuit, silvasque sequentes.
Necdùm illis labra admovi, sed condita servo.
Si ad vitulam spectas, nihil est, quòd pocula laudes.

MENALCAS.

Nunquàm hodie effugies; veniam quocumquè vocâris. Audiat hæc tantùm, vel qui venit: ecce Palæmon. Efficiam posthac ne quemquam voce lacessas.

DAMOETAS.

Quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla; Nec quemquam fugio. Tantùm, vicine Palæmon, Sensibus hæc imis, res est non parva, reponas.

PALEMON.

Dicite, quandoquidem in molli consedimus herbâ ; Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos; Nunc frondent silvæ, nunc formosissimus annus. Incipe, Damata; tu deindè sequêre, Menalca. Alternis dicetis: amant alterna Camœnæ.

DAMOETAS.

Ab Jove principium, Musæ ; Jovis omnia plena: llle colit terras; illi mea carmina curæ.

MENALCAS.

Et me Phœbus amat: Phœbo sua semper apud me
Munera sunt, lauri, et suavè rubens hyacinthus.

DAMOSTAS.

Malo me Galatea petit, lasciva puella,
Et fugit ad salices, et se cupit antè videri.

MENALCAS.

At mihi sese offert ultrò, meus ignis, Amyntas;
Notior ut jam sit canibus non Delia nostris.

DAMOETAS.

Parta meæ Veneri sunt munera; namque notavi
Ipse locum acriæ quo congessere palumbes.

MENALCAS.

Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta

Aurea mala decem misi; cras altera mittam.

DAMO TAS.

O quoties, et quæ nobis Galatea locuta est!
Partem aliquam, venti, Divùm referatis ad aures!

MENALCAS.

Quid prodest quòd me ipse animo non spernis, Amynta, Si, dùm tu sectaris apros, ego retia servo?

DAMOETAS.

Phyllida mitte mihi; meus est natalis, Iola;
Quùm faciam vitulå pro frugibus, ipse venito.

MENALCAS.

Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit;
Et « longum, formose, vale, vale,» inquit, Iola !

DAMOTAS.

Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,
Arboribus venti, nobis Amaryllidis iræ.

MENALCAS.

Dulce satis humor, depulsis arbutus hædis,
Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

DAMOETAS.

Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam : Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

MENALCAS.

Pollio et ipse facit nova carmina : pascite taurum,
Jam cornu petal, et pedibus qui spargat arenam.

DAMOETAS.

Qui te, Pollio, amat, veniat quò te quoque gaudet; Mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

MENALCAS.

Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Mævi;
Atque idem jungat vulpes, et mulgeat hircos.

DAMOETAS.

Qui legitis flores et humi nascentia fraga,
Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.

MENALCAS.

Parcite, oves, nimiùm procedere ; non benè ripa
Creditur ipse aries etiam nunc vellera siccat.

:

DAMOETAS.

Tityre, pascentes à flumine reîce capellas;

Ipse, ubi tempus erit, omnes in fonte lavabo.

MENALCAS.

Cogite oves, pueri : si lac præceperit æstus,
Ut nuper, frustrà pressabimus ubera palmis.

DAMOETAS.

Eheu! quàm pingui macer est mihi taurus in arvo!
Idem amor exitium est pecori pecorisque magistro.

MENALCAS.

His certè neque amor causa est; vix ossibus hærent:
Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

DAMOETAS..

Dic quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo,
Tres pateat cœli spatium non ampliùs ulnas.

MENALCAS.

Dic quibus in terris inscripti nomina regum
Nascantur flores; et Phyllida solus habeto.

PAL EMON.

Non nostrum inter vos tantas componere lites.
Et vitulâ tu dignus, et hic, et quisquis amores
Aut metuet dulces, aut experietur amaros.
Claudite jam rivos, pueri; sat prata biberunt.

ECLOGA IV.

ARGUMENTUM.

Poeta de novo sæculo vaticinium : nasciturus est infans qui ætatem auream reducat. Quis autem ille sit, disputant, et sexcentæ sunt conjecturæ. Isti suffragamur : celebratur infans quo gravida erat Scribonia, Octaviani uxor, ineunte anno U. C. 714, quùm Pollio ad consulatum eveheretur. Poeta masculam prolem præsagire licuit; sed tunc orta est famosa nimiùm Julia. (Sic N. E. LEMAIRE.)

POLLIO.

SICLLIDES Musæ, paulò majora canamus;
Non omnes arbusta juvant humilesque myricæ :

Si canimus silvas, silvæ sint consule dignæ.
Ultima Cumæi venit jam carminis ætas;
Magnus ab integro sæclorum nascitur ordo.
Jam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna;
Jam nova progenies cœlo demittitur alto.

Tu modò nascenti puero, quo ferrea primùm
Desinet ac toto surget gens aurea mundo,
Casta, fave, Lucina: tuus jam regnat Apollo.
Teque adeò decus hoc ævi, te consule, inibit,
Pollio, et incipient magni procedere menses.
Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri,
Irrita perpetuâ solvent formidine terras.
Ille Deum vitam accipiet Divisque videbit
Permixtos heroas, et ipse videbitur illis;
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.

At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu,
Errantes hederas passim cum baccare tellus
Mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
Ipsæ lacte domum referent distenta capellæ
Übera; nec magnos metuent armenta leones.
Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
Occidet; Assyrium vulgò nascetur amomum.
At simul heroum laudes et facta parentis
Jam legere, et quæ sit poteris cognoscere virtus,
Molli paulatim flavescet campus aristâ,
Incultisque rubens pendebit sentibus uva,
Et duræ quercus sudabunt roscida mella.
Pauca tamen suberunt prisce vestigia fraudis,
Quæ tentare Thetim ratibus, quæ cingere muris
Oppida, quæ jubeant telluri infindere sulcos.
Alter erit tùm Tiphys, et altera quæ vehat Argo
Delectos heroas; erunt etiam altera bella,
Atque iterùm ad Trojam magnus mittetur Achilles.
Hine, ubi jam firmata virum te fecerit ætas,
Cedet et ipse mari vector; nec nautica pinus
Mutabit merces; omnis feret omnia tellus.
Non rastros patietur humus, non vinea falcem;
Robustus quoque jam tauris juga solvet arator,

[graphic]
« PreviousContinue »