Page images
PDF
EPUB
[graphic]

Stans procul in prorâ, pateram tenet, extaque salsos
Porricit in fluctus, ac vina liquentia fundit.
Prosequitur surgens à puppi ventus euntes :
Certatim socii feriunt mare, et æquora verrunt.
At Venus intereà Neptunum exercita curis
Alloquitur, talesque effundit pectore questus:
« Junonis gravis, ira et inexsaturabile pectus
Cogunt me, Neptune, preces descendere in omnes;
Quam nec longa dies, pietas nec mitigat ulla; in
Nec Jovis imperio fatisve infracta quiescit. oitise
Non medià de gente Phrygum exedisse nefandismall
Urbem odiis satis est, nec pœnam trâxe per omnem
Relliquias; Troje cineres atque ossa perempta
Insequitur: causas tanti sciat illa furoris. rieq pill
Ipse mihi nuper libycis tu testis in undisbe
Quam molem subitò excierit: maria omnia cœlo Bo
Miscuit, æoliis nequidquam freta procellis ;
In regnis hoc ausa tuis!

Proh scelus! ecce etiam, trojanis matribus actis, n
Exussit fœdè puppes, et classe subegitea episo
Amissa socios ignote linquere terræ, nuts, com

Quod superest, oro, liceat dare tuta per undas
Vela tibi; liceat laurentem attingere Tibrim,
Si concessa peto, si dant ea monia Parcæ. »

Tùm Saturnius hæc domitor maris edidit alti:
«Fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis,
Undè genus ducis: merui quoque; sæpè furores
Compressi, et rabiem tantam cœlique marisque.
Nec minor in terris (Xanthum Simoentaque testor)
Eneæ mihi cura tui. Quùm troia Achilles
Exanimata sequens impingeret agmina muris,
Millia multa daret letho, gemerentque repleti
Amnes, nec reperire viam atque evolvere posset
In mare se Xanthus, Pelidæ tunc ego forti
Congressum Ænean nec Dîs nec viribus æquis
Nube cava eripui; cuperem quùm vertere ab imo
Structa meis manibus perjuræ mœnia Trojæ.
Nunc quoque mens eadem perstat mihi; pelle timores.
Tutus, quos optas, portus accedet Averni.

Unus erit tantum amissum quem gurgite quæret;
Unum pro multis dabitur caput. >>

His ubi læta Deæ permulsit pectora dictis,
Jungit equos auro genitor, spumantiaque addit
Frena feris, manibusque omne effundit habenas.
Cæruleo per summa levis volat æquora curru :
Subsidunt undæ, tumidumque sub axe tonanti
Sternitur æquor aquis: fugiunt vasto æthere nimbi.
Tùm variæ comitum facies: immania cete,
Et senior Glauci chorus, Inoüsque Palæmon,
Tritonesque citi, Phorcique exercitus omnis;
Læva tenent Thetis et Melite, Panopeaque virgo,
Nesæe, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque.

Hic patris Æneæ suspensam blanda vicissim Gaudia pertentant mentem: jubet ociùs omnes Attolli malos, intendi brachia velis.

Una omnes fecêre pedem, pariterque sinistros, Nunc dextros solvêre sinus; unà ardua torquent Cornua, detorquentque: ferunt sua flamina classem. Princeps ante omnes densum Palinurus agebat Agmen; ad hunc alii cursum contendere jussi.

Jamque ferè mediam cœli nox humida metam
Contigerat; placidâ laxârant membra quiete
Sub remis fusi per dura sedilia nautæ :

Quùm levis æthereis delapsus Somnus ab astris,
Aera dimovit tenebrosum, et dispulit umbras,
Te, Palinure, petens, tibi tristia somnia portans
Iasonti; puppique Deus consedit in altâ,
Phorbanti similis, funditque has ore loquelas :
<< laside Palinure, ferunt ipsa æquora classem;
Equatæ spirant auræ; datur hora quieti :
Pone caput, fessosque oculos furare labori.
Ipse ego paulisper pro te tua munera inibo. >>
Cui vix altollens Palinurus lumina fatur:

« Mene salis placidi vultum fluctusque quietos
Ignorare jubes? mene huic confidere monstro?
Ænean credam quid enim fallacibus Austris,
Et cœli toties deceptus fraude sereni? »

Talia dicta dabat, clavumque affixus et hærens
Nusquàm amittebat, oculosque sub astra tenebat.
Ecce Deus ramum lethæo rore madentem,
Vique soporatum stygiâ, super utraque quassat
Tempora, cunctantique natantia lumina solvit.
Vix primos inopina quies laxaverat artus,
Et super incumbens, cum puppis parte revulsa
Cumque gubernaculo, liquidas projecit in undas
Præcipitem, ac socios nequidquam sæpè vocantem.
Ipse volans tenues se sustulit ales in auras.

Currit iter tutum non seciùs æquore classis,
Promissisque patris Neptuni interrita fertur.
Jamque adeò scopulos Sirenum advecta subibat,
Difficiles quondam, multorumque ossibus albos:
Tùm rauca assiduo longè sale saxa sonabant:
Quùm pater amisso fluitantem errare magistro
Sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis,
Multa gemens, casuque animum concussus amici :
« nimiùm cœlo et pelago confise sereno,
Nudus in ignotâ, Palinure, jacebis arenâ. »

LIBER VI.

ARGUMENTUM.

Vs. I Æneas in Italiam appulsus, Cumas petit, antrum Sibyllæ penetrat, et de futuris eventibus sciscitatur. Prælia ventura futurosque labores ediscit. -- 103 Unum orat: ut sibi mortuorum pateat imperium, et, ducente vate, patrem suum extremò videat. A Sibyllå, quid agendum, accipit. -- 156 Mortuum Misenum reperit, rogo impositum comburit. Subitò columbæ, aves Veneris, ad auream arborem Æneam deducunt, cujus ramum decerpsit. -- 236 Heros, ad antrum Avernum deveniens, nocturnis sacrificiis inferorum numina veneratur, ad inferos descendit. -- 273 In vestibulo apprimè depicto, monstra varia videt. -- 295 Charonta portitorem, secum de aditu rixantem, viso ramo, demulcet. -- 337 Orantem arcet Sibylla Palinurum, heu! insepultum, qui cum neâ Stygem trajicere cupiebat. --417 In limine, Cerberus canis, quem sopit objectà offà; ultra limen, Æneas percurrit sedes varias, quas incolebant infantes; injustà morte damnati; proprià manu perempti; amantes, -- 450 in quibus Dido; 477 bellatores, inter quos Deiphobus, aliique trojani et græci duces. -- 548 Eneas eminus carcerem videt impiorum poenis destinatum, quem cùm adire non possit, à Sibyllà varia variorum supplicia edocetur. -- 633 Elysii descriptio. A Museo de loci incolarumque conditione, et insuper de Anchisà, certior factus est. -734 Anchises, multa de animarum naturà juxta Pythagoræ documenta præfatus, clarissimum quemque posterorum ad usque Augustum, filio ostendit. -- 885 Deniquè perlustratis omnibus, per

eburneam Somni portam Æneas ad suos revertitur, et à Cumano littore, ad Caïctanum navigat.

SIC fatur lacrymans, classique immittit habenas,
Et tandem euboicis Cumarum allabitur oris.
Obvertunt pelago proras: tùm dente tenaci
Anchora fundabat naves, et littora curvæ
Prætexunt puppes. Juvenum manus emicat ardens
Liitus in hesperium: quærit pars semina flammæ
Abstrusa in venis silicis; pars, densa ferarum
Tecta, rapit silvas, inventaque flumina monstrat,

At pius Eneas arces quibus altus Apollo

Præsidet, horrendæque procul secreta Sibyllæ, Antrum immane, pelit: magnam cui mentem animumDelius inspirat vates, aperitque futura.

[que

Jam subeunt Trivia lucos, atque aurea tecla.
Dædalus, ut fama est, fugiens minoia regna,
Præpetibus pennis ausus se credere cœlo,
Insuetum per iter gelidas enavit ad Arctos,
Chalcidicâque levis tandem super adstitit arce.
Redditus his primùm terris, tibi, Phoebe, sacravit
Remigium alarum, posuitque immania templa.
In foribus lethum Androgeo; tùm pendere pœnas
Cecropida jussi (miserun!) septena quotannis
Corpora natorum: stat ductis sortibus urna.
Contrà elata mari respondet gnossia tellus :
Hic crudelis amor tauri, suppostaque furto
Pasiphae, mixtumque genus, proles que biformis
Minotaurus inest, veneris monumenta nefandæ;
Hic labor ille domûs, et inextricabilis error.
Magnum reginæ sed enim miseratus amorem
Dedalus, ipse dolos tecti ambagesque resolvit,
Caca regens filo vestigia. Tu quoque magnam
Partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes :
Bis conatus erat casus effingere in auro,

Bis patriæ cecidere manus. Quin protinus omnia
Perlegerent oculis, ni jam præmissus Achates
Afforet, atque unà Phoebi Triviæque sacerdos,
Deiphobe Glauci, fatur quæ talia regi :
«Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit;
Nunc grege de intacto septem mactare juvencos
Præstiterit, totidem lectas de more bidentes. >>
Talibus affata Ænean (nec sacra morantur
Jussa viri), Teucros vocat alta in templa sacerdos.
Excisum euboicæ latus ingens rupis in antrum,
Quò lati ducunt aditus centum, ostia centum,
Undè ruunt totidem voces, responsa Sibyllæ.
Ventum erat ad limen, quùm virgo: « Poscere fata
Tempus, ait: Deus, ecce Deus. » Cui talia fanti
Ante fores, subitò non vultus, non color unus,

« PreviousContinue »