M. Tullii Ciceronis Orationes with a Commentary, Volume 2

Front Cover

From inside the book

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 300 - ... nonne timuisse, si minus vim deorum hominumque famam, at illam ipsam noctem facesque illas nuptiales ? non limen cubiculi ? non cubile filiae ? non parietes denique ipsos, superiorum testes nuptiarum ? Perfregit ac prostravit omnia cupiditate ac furore : vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia.
Page 80 - Solonem dicunt fuisse, eum, qui leges, quibus hodie quoque utuntur, scripsit. is cum interrogaretur, cur nullum supplicium constituisset in eum, qui parentem necasset, respondit se id neminem facturum putasse. sapienter fecisse dicitur, cum de eo nihil sanxerit, quod antea commissum non erat, ne non tam prohibere quam admonere videretur.
Page 325 - Sapientissimum esse dicunt eum, cui, quod opus sit, ipsi veniat in mentem : proxime accedere illum, qui alterius bene inventis obtemperet. In stultitia contra est. Minus enim stultus est is, cui nihil in mentem venit, quam ille, qui, quod stulte alteri venit in mentem, comprobat.
Page 182 - Extat oratio hominis, ut opinio mea fert, nostrorum hominum longe ingeniosissimi atque eloquentissimi, C. Gracchi ; qua in oratione permulta in L. Pisonem turpia ac flagitiosa dicuntur. At in quem virum ! qui tanta virtute atque integritate fuit, ut etiam illis optumis temporibus, cum hominem invenire nequam neminem posses, solus tarnen Frugi nominaretur. Quem cum in contionem Gracchus vocari iuberet et viator quaereret, quem Pisonem, quod erant plures :
Page 351 - Mens et animus et consilium et sententia civitatis posita est in legibus. Ut corpora nostra sine mente, sic civitas sine lege suis partibus, ut nervis ac sanguine et membris, uti non potest.
Page 121 - Haec pecunia necesse est aut data aut expensa lata aut stipulata sit. Datam non esse Fannius confitetur, expensam latam non esse codices Fanni confirmant, stipulatam non esse 15 taciturnitas testium concedit.

Bibliographic information