Page images
PDF
EPUB

Q. HORATII FLACOL

OPERA OMNIA.

OXONII,
ET LONDINI, 377, STRAND:
JACOBUS PARKER ET Soc.

MDCCC LXXIII.

HARVARD COLLEGE
July 1.1931
LIBRARY

Duplicate money

RC 16780

OXONII: EXCUDEBANT JACOBUS PARKER ET EOC.

EDITORIS MONITUM.

In hac editione textum J. C. Orellii (Turic. 8vo. 1844.) fere semper secuti sumus; varias lectiones pau. cissimas ad imam paginam affiximus. Poëtæ tres vitas antiquas præposuimus : ). Suetonii, ex edit. Baumgarten-Crusii ; 2. Anonymi, ex edit. Joannis Bond; 3. Anonymi, ex C. Kirchneri Quæstionibus Horatianis. Operum ejus chronologiam ex Caroli Franke Pastis Horatianis desumpsimus; Indicem Metrorum ex edit. Guilielmi Dillenburger ; Indicem versuum Initialem ex edit. Orelliana, itemque Indicem Nominum Propriorum, quibusdam tamen mutatis et omissis.

Oxonii,
1973.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[blocks in formation]
[ocr errors]

HORATIUS Flaccus, Venusinus, patre (ut ipse tradit) 1 libertinoa, et exactionum coactore; ut vero creditum est, salsamentario, quum illi quidam in altercatione exprobrasset, ‘Quotiens ego vidi patrem tuum cubito se emungentem ?”. Bello Philippensi, excitus a Marco 2 Bruto imperatore, tribunus militum meruit; victisque partibus, venia impetrata, scriptum quæstorium comparavit: ac primo Mæcenati, deinde Augusto insinuatus, non mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. Mæcenas quantopere eum dilexerit, satis monstratur 3 illo epigrammate, ubi inquit:

“Ni te visceribus meis, Horati,

Plus jam diligo, tu tuum sodalem

Hinnulo videas strigosiorem.” sed multo magis extremis, tali ad Augustum elogio: “Horatii Flacci, ut mei, memor esto.” Augustus ei 45 epistolarum officium obtulit, ut hoc ad Mæcenatem scripto significat: "Ante ipse scribendis epistolis amicorum sufficiebam : nunc occupatissimus, et infirmus, Horatium nostrum a te cupio abducere. Veniet ergo ab ista parasitica mensa ad hanc regiam, et nos in scribendis epistolis juvabit.” Ac ne recusanti qui- 5 dem aut succensuit quicquam, aut amicitiam suam

a Sat. i. 6. 6, 45, 46; Epist. i. 20. 20.

« PreviousContinue »