Page images
PDF
EPUB

Q. HORATII FLACCL

OPERA OMNIA.

OXONII,

ET LONDINI, 377, STRAND:

JACOBUS PARKER ET SOC.

M DCCC LXXIII.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

EDITORIS MONITUM.

IN hac editione textum J. C. Orellii (Turic. 8vo. 1844.) fere semper secuti sumus; varias lectiones pau. cissimas ad imam paginam affiximus. Poëtæ tres vitas antiquas præposuimus: 1. Suetonii, ex edit. Baumgarten-Crusii; 2. Anonymi, ex edit. Joannis Bond; 3. Anonymi, ex C. Kirchneri Quæstionibus Horatianis. Operum ejus chronologiam ex Caroli Franke Fastis Horatianis desumpsimus; Indicem Metrorum ex edit. Guilielmi Dillenburger; Indicem versuum Initialem ex edit. Orelliana, itemque Indicem Nominum Propriorum, quibusdam tamen mutatis et omissis.

Oxonii,

1873.

{

VITA HORATII.

1. SUETONII,

HORATIUS FLACCUs, Venusinus, patre (ut ipse tradit) 1 libertinoa, et exactionum coactore; ut vero creditum est, salsamentario, quum illi quidam in altercatione exprobrasset, "Quotiens ego vidi patrem tuum cubito se emungentem ?" Bello Philippensi, excitus a Marco 2 Bruto imperatore, tribunus militum meruit; victisque partibus, venia impetrata, scriptum quæstorium comparavit ac primo Mæcenati, deinde Augusto insinuatus, non mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. Mæcenas quantopere eum dilexerit, satis monstratur 3 illo epigrammate, ubi inquit:

"Ni te visceribus meis, Horati,
Plus jam diligo, tu tuum sodalem
Hinnulo videas strigosiorem."

sed multo magis extremis, tali ad Augustum elogio: "Horatii Flacci, ut mei, memor esto." Augustus ei 4 epistolarum officium obtulit, ut hoc ad Maecenatem scripto significat: "Ante ipse scribendis epistolis amicorum sufficiebam: nunc occupatissimus, et infirmus, Horatium nostrum a te cupio abducere. Veniet ergo ab ista parasitica mensa ad hanc regiam, et nos in scribendis epistolis juvabit." Ac ne recusanti qui- 5 dem aut succensuit quicquam, aut amicitiam suam

a Sat. i. 6. 6, 45, 46; Epist. i. 20. 20.

« PreviousContinue »