Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

6 ingerere desiit. Exstant epistolæ, ex quibus, argumenti gratia, pauca subjeci: "Sume tibi aliquid juris apud me, tanquam si convictor mihi fueris: recte enim, et non temere feceris; quoniam id usus mihi tecum esse volui, si per valetudinem tuam fieri possit." 7 Et rursus: "Tui qualem habeam memoriam, poteris ex Septimio quoque nostro audire: nam incidit, ut illo coram fieret a me tui mentio. Neque, si tu superbus amicitiam nostram sprevisti, ideo nos quoque àv8 Oveрpavoûμey." Præterea, sæpe, inter alios jocos "purissimum penem," et "homuncionem lepidissimum,' appellat unaque et altera liberalitate locupletavit. 9 Scripta quidem ejus usque adeo probavit, mansuraque perpetuo opinatus est, ut non modo "Seculare Carmen" componendum injunxerit, sed et Vindelicam victoriam Tiberii Drusique privignorum; eumque coëgerit, propter hoc, tribus Carminum libris ex longo intervallo quartum addere: post Sermones quoque lectos, nullam sui mentionem habitam ita sit questus: "Irasci me tibi scito, quod non in plerisque ejusmodi scriptis mecum potissimum loquaris. An vereris, ne apud posteros tibi infame sit, quod videaris familiaris 10 nobis esse ?" Expressitque eclogam, cujus initium est,

"Cum tot sustineas et tanta negotia solus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,

Legibus emendes; in publica commoda peccem,
Si longo sermone morer tua tempora, Cæsar b."

11 Horatius habitu corporis brevis fuit, atque obesus: qualis a se ipso et in Satiris describitur, et ab Augusto hac epistola: "Pertulit ad me Dionysius libelIum tuum, quem ego, ut accusem te, quantuluscunque est, boni consulo. Vereri autem mihi videris, ne majores libelli tui sint, quam ipse es. Sed, si tibi statura b Epist. ii. 1.

Sat. ii, 3, 309: cf. Epist. i. 20, 24,

deest, corpusculum non deest. Itaque licebit in sextariolo scribas: quum circuitus voluminis tui sit oyкwSéσTATOS, Sicut est ventriculi tui." Ad res Venereas in- 12 temperantior traditur; [nam speculato cubiculo scorta dicitur habuisse disposita, ut, quocunque respexisset, ibi ei imago coitus referretur.] Vixit plurimum in 13 secessu rur isui Sabini aut Tiburtini: domusque ejus ostenditur circa Tiburni luculum. Venerunt in manus 14 measi et Elegi sub ejus titulo, et Epistola prosa oratione quasi commendantis se Mæcenati: sed utraque falsa puto; nam Elegi vulgares, Epistola etiam obscura : quo vitio minime tenebatur. Natus est sexto Idus 15 Decembres, Lucio Cotta et Lucio Torquato consulibus. Decessit quinto Kalendas Decembres, Caio 16 Marcio Censorino et Caio Asinio Gallo consulibus, post septimum et quinquagesimum annum, hærede Augusto palam nuncupato, quum, urgente vi valetudinis, non sufficeret ad obsignandas testamenti tabulas. Humatus et conditus est extremis Esquiliis, juxta 17 Mæcenatis tumulum.

2. ANONYMI.

Quintus Horatius Flaccus, libertino patre natus in 1 Apulia, cum parente in Sabinos commigravit. Quem 2 cum pater puerum Romam misisset in ludum litterarium, parcissimis eruditus impensis, angustias patris vicit ingenio, coluitque adolescens Brutum, sub quo tribunus militum civli bello militavit: captusque a Cæsare post multum tempus, beneficio Mæcenatis non solum servatus, sed etiam in amicitiam receptus est; quapropter Mæcenati et Augusto in omnibus scriptis suis venerabiliter assurgit. Scripsit autem Carminum lib. iv.,{ 3 dA. U. C. 689; A. C. 65; cf. Hor. Carm. iii. 21. 1; Epod. 13. 6; Epist. i. 20. 27. A. U. C. 746; A. C. 8.

Epodon i., Carmen Seculare, Sermonum lib. i., Epis4tolarum ii., De Arte Poëtica i. Commentati sunt in illum Porphyrion, Modestus, Helenius Acron: omnium autem optime Acron.

3. ANONYMI.

1 Quintus Horatius Flaccus poëta fuit lyricus et sati-
ricus patria Venusinus, dicente Juvenale Satira primaf:
"Hæc ego non credam Venusina digna lucerna ?"
2 Fuitque natus patre libertino, cujus rei testimonium
hoc in Epistolis eximium esse videmus:

"Me libertino natum patre, et in tenui re
Majores pennas nido extendisse loqueris ;

Ut quantum generi demas, virtutibus addas g." 3 Statura fuit brevi, obeso corpore et oculis lippis: hinc ipse:

"Corporis exigui, præcanum, solibus aptum, Irasci celerem, tamen ut placabilis essem 1." et ipse:

"Nam vigilare malum crudis et ludere lippis!."

4 Hunc pater in tenera ætate Romam misit in ludum lit5 terarum. Deinde, cum jam litteris liberalibus eruditus esset, Athenas philosophiæ causa se contulit; et cum doctissimus evasisset, familiaritatem M. Bruti occisoris Cæsaris adeptus est, factusque ab illo tribunus militum 6 contra Marcum Antonium et Augustum. Sed victo Bruto ex bello aufugit, ipso dicente in Odis :

"Tecum Philippos et celerem fugam
Sensi, relicta non bene parmulaj."

et ibidem:

"Sed me per hostem (sic) Mercurius celer
Denso paventem sustulit aëre."

7, 8 Cui deinde Augustus Mecenatis gratia indulsit. Ideo Horatius in omnibus operibus Mæcenati venerabiliter assurgit in Carminibus:

f v. 51.
8 i. 20. 20.
i Sat. i. 5. 49.

h Epist. i. 20. 24.
j ii. 7. 9, 13.

"Mæcenas, atavis edite regibus,

in Epodo:

O et præsidium et dulce decus meum k.

"Ibis Liburnis inter alta navium,

Amice, propugnacula1."

in Sermonibus:

"Qui fit, Mæcenas, ut nemo, quam sibi sortem
Seu ratio dederit m,' &c.

in Epistolis:

"Prima dicte mihi, summa dicende Camæna "." Tantus enim fuit apud Mæcenatem, ut simul cum eo in 9 lectica portaretur. Habuit Virgilium inter carissimos 10 amicos: nam illi poëtæ simul eosdem amicos et inimicos habebant. Fuit etiam amicissimus Ovidius, quem ad 11 poëticam convertit artem, cum pater eum ad defendendas causas et rhetoricam disciplinam lucri gratia adhortaretur amplectendam. Et cum divitias optimis suis 12 studiis cumulasset, tandem Romæ moriens anno ætatis suæ 57, cum Mæcenate, qui ante eum moriebatur, sepultus est omni maxima pompa juxta tumulum ejusdem. Et Augustum Cæsarem rerum omnium suarum heredem 13 instituit. Carminum suorum elimator fuit Tharsus 14 (tersus ?) ille poëta et Tibullus. Scripsit Carminum 15 libros quatuor; Epodon insuper [unum], et Carmen Seculare; De Arte Poëtica librum unum; Satirarum duos, Epistolarum totidem. Et illos libros Epistolarum in ma- 16 tura ejus ætate et consummata omni sententiarum peritia edidit. Ob id hoc opus ostendit, elimatius quo nihil inter 17 opera sua legi potest, quid veram voluptatem et utilitatem afferat. Ex media enim philosophia et sectis omnium 18 philosophorum Atheniensium copiose elegantissimas sententias morales in medium ad communem utilitatem affert. In jocis enim lepidissimus est, in arte vero per- 19 fecte eruditus; in reprehensione gravis; in quotidiano vero sermone tam urbanus et aptus in omnibus partibus, ut nihil addi possit, vel reprehensione dignum ínveniri.

ki. 1. 1.

11. 1.

m i. 1. 1.

n i, 1. 1.

QUIBUS HORATIUS OPERA SUA SCRIPSIT ET EDIDIT. 1. SERMONUM LIBER I., ab anno u.c. 713 usque ad annum 720 compositus (41-34 a. Christ. n.; ætatis ann. 2431), prodiit monobiblos a. 719 (35 a. Chr.; ætat. a. 30). 2. SERMONUM LIBER II., intra annos u. c. 719 et 724 (35 -30 a. Chr.; ætatis ann. 30-35) scriptus, publici juris factus est anno u. c. 724.

3. EPODON LIBER, ab anno u. c. 713 ad annum usque u. c. 724 (41-30 a. Chr. n.; ætat. ann. 24-35) confectus, editus est anno u. c. 724 vel 725 (30 vel 29 a. Chr.; ætatis anno 35 vel 36).

4. CARMINUM LIBRI TRES PRIORES, intra annos u..c. 724 et 730 (30-24 a. Chr.; ætat. ann. 35-41) exarati, fine anni u. c. 730 aut initio proximi conjunctim evulgati

sunt a.

5. EPISTOLARUM LIBER I. ab anno u. c. 730 usque ad VI. Id. Decembr. anni 734 (24-20 a. Chr.; ætat. ann. 41-45) perfectus exiit ante diem Horatii natalem anni u. c. 734 (20 a. Chr.)

6. CARMEN SECULARE anno u. c. 737 edolatum emissumque est (ann. 17 a. Chr.; ætat, anno 48).

7. CARMINUM LIBER IV. intra annos u. c. 737 et 741 (17 a. Chr.-13 a. Chr.; ætatis annos 48-52) confectus et anno 741 editus est".

8. EPISTOLARUM LIBER II., primo jam edito, et post Carmen Seculare scriptus est, sed incertum quo anno. 9. De ARTIS POETICE ætate nil constat.

"Non possum præterire quin Frankium in his assentientem me habere negem. Concedo editos esse libros a. 730 vel 731; sed in iis carmina esse ante annum 724 confecta vehementer aio. Dicendum potius Carminum libros tres scriptos intra annos 713 et 730 vel 731, conjunctim editos esse a. 730 vel 731."-ORELLI.

b "Idem dicendum quod de tribus prioribus libris; in hoc quoque veri simile est esse carmina dudum confecta et diu in scriniis servata. De Epistolarum 1. 1. monendum est, probabiliorem fortasse aliorum esse sententiam, qua primus Epist. liber anno demum 735 vel 736 editus esse dicitur. Cfr. Duentzer Krit. u. Erkl. tom. iii. p. 68 sq."-ORELLI.

« PreviousContinue »