Page images
PDF
EPUB

58

A Child's Epitaph

rogantque, quod visum; dīvidunt, dōnant, relinquunt, dumtaxat intra domum; nam servis rēs 10 publica quaedam et quasi civitas domus est. Sed quamquam his sōlaciis acquiescam, debilitor et frangor eadem illā hūmānitāte, quae mẽ, ut hōc ipsum permitterem, induxit. Nōn ideō tamen velim dūrior fieri. Nec ignōrō aliōs ēiusmodi 15 cāsūs nihil amplius vocare quam dainnum, eōque sibi magnōs homines et sapientēs vidērī. Quī an magni sapientesque sint, nescio; homines nōn sunt. Hominis est enim affici dolore, sentire, resistere tamen et sōlācia admittere, non sōlāciīs 20 nōn egere.

PLINY, Letters viii 16.

61. A Child's Epitaph

Martial asks his father and mother, now dead, to befriend Erotion in the world below. Erotion was a little slave and died just before she was six years old.

Hanc tibi, Fronto pater, genetrix Flaccilla, puellam

Oscula commendō dēliciasque meas,

Parvula në nīgrās horrescat Erōtion umbras
Ōraque Tartarei prōdigiōsa canis.

5 Implētūra fuit sextae modo frīgora brūmae,
Vixisset totidem nī minus illa dies.

Mollia non rigidus caespes tegat ossa; nec illī, Terra, gravis fueris: non fuit illa tibi.

MARTIAL V 34.

The Stricken Deer

59

62. The Stricken Deer

Iulus, son of Aeneas, wounds a pet stag which belonged to Silvia, and thus excites the hostility of the Italians.

5

[ocr errors]

Cervus erat formā praestanti et cornibus ingens,
Tyrrhidae pueri quem mātris ab übere raptum
Nutrībant Tyrrhusque pater, cui rēgia pārent
Armenta et lātē custodia credita campī.
Adsuētum imperiīs soror omni Silvia cură
Mollibus intexens ornabat cornua sertis,
Pectebatque ferum, pūrōque in fonte lavabat.
Ille, manum patiens mensaeque adsuētus erīlī,
Errābat silvīs, rursusque ad līmina nōta
Ipse domum sērā quamvīs sē nocte ferēbat.
Hunc procul errantem rabidae vēnantis Iūlī
Commōvēre canes, fluviō cum forte secundō
Deflueret rīpāque aestūs viridante levaret.
Ipse etiam, eximiae laudis succensus amōre,
Ascanius curvō direxit spīcula cornu;
Nec dextrae erranti deus afuit, actaque multō
Perque uterum sonitū perque īlia vēnit harundō.
Saucius at quadrupēs nōta intrā tecta refūgit,
Successitque gemens stabulis, questūque cruentus
Atque implōranti similis tectum omne replebat. 20
Silvia prīma soror, palmis percussa lacertōs,
Auxilium vocat et dūrōs conclamat agrestēs.

VIRGIL, Aeneid vii 483-504.

15

60

Eumenes addresses the Senate

63.

Eumenes addresses the Senate

Eumenes, king of Pergămus, did good service to the Romans in their war against Antiochus, king of Syria. When the war was over, he came to Rome and claimed his reward from the Senate. He wished part of Asia, which had belonged to Antiochus, to be added to his own kingdom.

Ego nulli omnium neque populōrum neque. rēgum, quōs in magnō honōre habētis, nōn ausim mē comparare. Masinissa hostis võbīs ante quam socius fuit, nec, incolumi regnō, cum auxiliīs suīs, 5 sed extorris, expulsus, āmissīs omnibus cōpiīs, cum turmā equitum in castra confugit vestra. Tamen eum, quia in Africa adversus Syphacem et Carthaginiensēs fidēliter atque impigrē vōbiscum stetit, nōn in patrium sōlum regnum restituistis, sed, 10 adiectă opulentissima parte Syphācis regnī, praepotentem inter Africae rēgēs fecistis. Quō tandem igitur nos praemiō atque honōre dignī apud võs sumus, qui nunquam hostēs, semper socii fuimus? Pater, ego, frātrēs meī, nōn in Asia tantum sed 15 etiam procul ab domō, terrā marīque prō vōbīs arma tulimus. Quid ergō postulās? dīcat aliquis. Ego, patres conscripti, quoniam dicere utique volentibus vōbīs pārendum est, si vōs eā mente ultrā Tauri iuga ēmōvistis Antiochum, ut ipsī 20 teneretis eās terrās, nullōs accolās nec finitimōs habere quam vōs mālō, nec ullā rē aliā tūtius stabiliusque regnum meum futurum spērō. Sed sī vōbīs dēcēdere inde atque dēdūcere exercitūs in

A Mighty Conqueror

61

ex sociis

animō est, neminem digniōrem esse vestrīs, qui bellō ā vōbīs parta possideat, quam 25 mē, dicere ausim. At enim magnificum est liberāre cīvitātēs servās. Ita opinor, si nihil hostile adversus vōs fēcērunt; sin autem Antiochi partis fuerunt, quantō est vestra prudentia et aequitāte dignius, sociis bene meritis quam hostibus vōs 30 consulere ? LIVY Xxxvii 53, 20.

64. A Mighty Conqueror

Epicurus, by his genius, rescued mankind from the pressure of superstitious fears. He ascertained the laws of Nature, the knowledge of which sets man free. Hūmāna ante oculos foedē cum vīta iaceret In terris oppressa gravī sub relligiōne, Quae caput à caeli regiōnibus ostendēbat, Horribili super aspectū mortalibus instans, Primum Graius homō mortālēs tollere contrā 5 Est oculos ausus, primusque obsistere contrā; Quem neque fama deûm, nec fulmina, nec minitanti

Murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
Inrītāt animi virtutem, effringere ut arta
Nātūrae prīmus portarum claustra cupiret.
Ergo vivida vīs animi pervicit, et extrā
Processit longe flammantia moenia mundi,
Atque omne immensum peragrāvit mente animō-
que;

Unde. refert nōbīs victor, quid possit orīrī,

ΙΟ

62

Pompey and the Pirates

15 Quid nequeat-fīnīta potestās dēnique cuique Quānam sit ratione atque alte terminus haerens. Quārē relligiō, pedibus subiecta, vicissim Obteritur; nōs exaequat victoria caelō.

LUCRETIUS i 62-79.

65. Pompey and the Pirates

Pirates had long swarmed in the Mediterranean and even dared to make descents on Italy itself. At last Pompey was appointed to deal with them; and in 66 B.C. he performed his task with complete success within fifty days of his departure from Italy.

This speech was addressed to the people in 66 B.C.

Quis enim tōtō marī locus per hōs annōs aut tam firmum habuit praesidium, ut tūtus esset, aut tam fuit abditus, ut lateret? Quis nāvigavit, quī nōn sẽ aut mortis aut servitūtis perīculō com5 mitteret, cum aut hieme aut referto praedōnum marī nāvigaret? Hoc tantum bellum, tam turpe, tam vetus, tam lātē dīvīsum atque dispersum, quis umquam arbitrārētur aut ab omnibus imperātōribus ūnō annō aut omnibus annis ab unō imperātōre 10 confici posse? posse? Quam provinciam tenuistis ā praedōnibus liberam per hōsce annos? Quod vectigal vōbis tūtum fuit? Quem socium defendistis? Cui praesidio classibus vestrīs fuistis? Quam multās existimatis insulās esse désertās? Quam 15 mūltās aut metū relictās, aut à praedōnibus captās, urbēs esse sociōrum? Sed quid ego longinqua commemorō? Fuit hoc quondam, fuit proprium

ΙΟ

« PreviousContinue »