Page images
PDF
EPUB

IO

58

A Child's Epitaph

rogantque, quod visum; dividunt, dōnant, relinquunt, dumtaxat intrā domum; nam servīs rēs publica quaedam et quasi cīvitās domus est. Sed quamquam his sōlaciis acquiescam, debilitor et frangor eadem illā hūmānitāte, quae mẽ, ut hōc ipsum permitterem, induxit. Nōn ideō tamen velim dūrior fieri. Nec ignōrō aliōs ēiusmodī 15 casus nihil amplius vocare quam dainnum, eoque sibi magnōs homines et sapientēs vidērī. Quī an magni sapientesque sint, nescio; hominēs nōn sunt. Hominis est enim affici dolore, sentire, resistere tamen et sōlācia admittere, non sōlāciīs 20 nōn egere.

PLINY, Letters viii 16.

61. A Child's Epitaph

Martial asks his father and mother, now dead, to befriend Erotion in the world below. Erotion was a little slave and died just before she was six years old.

Hanc tibi, Fronto pater, genetrix Flaccilla, puellam

Oscula commendo deliciasque meas,

Parvula nē nīgrās horrescat Erōtion umbras
Ōraque Tartarei prōdigiōsa canis.

5 Implētūra fuit sextae modo frīgora brūmae,
Vixisset totidem ni minus illa dies.

Mollia non rigidus caespes tegat ossa; nec illī, Terra, gravis fueris: non fuit illa tibi.

MARTIAL V 34.

The Stricken Deer

59

62. The Stricken Deer

Iulus, son of Aeneas, wounds a pet stag which belonged to Silvia, and thus excites the hostility of the Italians.

5

Cervus erat formā praestanti et cornibus ingens,
Tyrrhidae pueri quem mātris ab ūbere raptum
Nutrībant Tyrrhusque pater, cui rēgia pārent
Armenta et lātē custōdia crēdita campī.
Adsuētum imperiis soror omnī Silvia cură
Mollibus intexens ornabat cornua sertīs,
Pectebatque ferum, pūrōque in fonte lavabat.
Ille, manum patiens mensaeque adsuētus erīlī,
Errabat silvis, rursusque ad līmina nōta
Ipse domum sērā quamvis sẽ nocte ferēbat.
Hunc procul errantem rabidae vēnantis Iūlī
Commōvēre canes, fluvio cum forte secundō
Deflueret rīpāque aestus viridante levaret.
Ipse etiam, eximiae laudis succensus amōre,
Ascanius curvō direxit spicula cornu;
Nec dextrae errantī deus āfuit, actaque multō
Perque uterum sonitu perque ilia venit harundō.
Saucius at quadrupēs nōta intrā tecta refūgit,
Successitque gemens stabulis, questūque cruentus
Atque imploranti similis tectum omne replebat. 20
Silvia prīma soror, palmis percussa lacertōs,
Auxilium vocat et dūrōs conclamat agrestēs.

VIRGIL, Aeneid vii 483-504.

15

60

Eumenes addresses the Senate

63.

Eumenes addresses the Senate

Eumenes, king of Pergămus, did good service to the Romans in their war against Antiochus, king of Syria. When the war was over, he came to Rome and claimed his reward from the Senate. He wished part of Asia, which had belonged to Antiochus, to be added to his own kingdom.

Ego nulli omnium neque populōrum neque rēgum, quos in magno honore habētis, non ausim mē comparare. Masinissa hostis võbīs ante quam socius fuit, nec, incolumi regnō, cum auxiliīs suīs, 5 sed extorris, expulsus, āmissīs omnibus copiis, cum turma equitum in castra confugit vestra. Tamen eum, quia in Africa adversus Syphacem et Carthaginiensēs fideliter atque impigrē vōbiscum stetit, nōn in patrium sōlum regnum restituistis, sed, 10 adiectă opulentissima parte Syphacis regni, praepotentem inter Africae reges fecistis. Quo tandem igitur nōs praemiō atque honōre dignī apud võs sumus, qui nunquam hostes, semper socii fuimus? Pater, ego, fratres mei, non in Asia tantum sed 15 etiam procul ab domō, terrā marīque prō vōbis arma tulimus. Quid ergō postulās? dīcat aliquis. Ego, patres conscripti, quoniam dicere utique volentibus vōbīs pārendum est, si vos ea mente ultra Tauri iuga emōvistis Antiochum, ut ipsī 20 tenēretis eās terrās, nullōs accolas nec finitimōs habēre quam vōs mālō, nec ullā rē aliā tūtius stabiliusque regnum meum futūrum spērō. Sed sī vōbīs dēcēdere inde atque deducere exercitus in

A Mighty Conqueror

61

ex sociis

animō est, nēminem digniōrem esse vestris, qui bellō ā vōbīs parta possideat, quam 25 mē, dicere ausim. At enim magnificum est līberāre cīvitātēs servās. Ita opinor, si nihil hostile adversus vōs fecerunt; sin autem Antiochī partis fuerunt, quantō est vestrā prūdentia et aequitāte dignius, sociis bene meritīs quam hostibus vōs 30 consulere ? LIVY xxxvii 53, 20.

64. A Mighty Conqueror

Epicurus, by his genius, rescued mankind from the pressure of superstitious fears. He ascertained the laws of Nature, the knowledge of which sets man free. Hūmāna ante oculos foedē cum vīta iaceret In terris oppressa gravi sub relligiōne, Quae caput a caeli regionibus ostendebat, Horribili super aspectū mortālibus instans, Primum Graius homō mortālēs tollere contrā Est oculōs ausus, prīmusque obsistere contrā; Quem neque fama deûm, nec fulmina, nec minitanti Murmure compressit caelum, sed eo magis acrem Inrītāt animi virtutem, effringere ut arta Nātūrae prīmus portārum claustra cupīret. Ergō vivida vīs animī pervīcit, et extrā Processit longe flammantia moenia mundī, Atque omne immensum peragrāvit mente animōque;

Unde. refert nōbīs victor, quid possit orīrī,

[merged small][ocr errors]

62

Pompey and the Pirates

15 Quid nequeat-fīnīta potestas denique cuique Quānam sit ratione atque altē terminus haerens. Quare relligio, pedibus subiecta, vicissim Obteritur; nōs exaequat victoria caelō.

LUCRETIUS i 62-79.

65. Pompey and the Pirates

Pirates had long swarmed in the Mediterranean and even dared to make descents on Italy itself. At last Pompey was appointed to deal with them; and in 66 B. C. he performed his task with complete success within fifty days of his departure from Italy.

This speech was addressed to the people in 66 B.C.

Quis enim tōtō marī locus per hōs annōs aut tam firmum habuit praesidium, ut tūtus esset, aut tam fuit abditus, ut lateret? Quis navigavit, qui nōn sẽ aut mortis aut servitutis periculo com5 mitteret, cum aut hieme aut refertō praedōnum marī nāvigaret? Hoc tantum bellum, tam turpe, tam vetus, tam lātē dīvīsum atque dispersum, quis umquam arbitrārētur aut ab omnibus imperātōribus ūnō annō aut omnibus annis ab unō imperātōre Io confici posse? Quam provinciam tenuistis ā praedōnibus liberam per hōsce annōs? Quod vectigal vōbīs tūtum fuit? Quem socium defendistis? Cui praesidio classibus vestrīs fuistis? Quam multās existimatis insulās esse desertās? Quam 15. mūltās aut metū relictās, aut à praedōnibus captās, urbes esse sociōrum? Sed quid ego longinqua commemorō? Fuit hoc quondam, fuit proprium

« PreviousContinue »