Page images
PDF
EPUB

communemque omnium regum esse causam, quam negligere illi et indecorum et periculosum esse: quippe quum in altero iustitiae cius, in altero etiam utilitatis causa versetur. In quam rem unicum pignus fidei regiae, dexteram se ferendam Alexandro dare. Post haec porrecta manu exspiravit. Quae ubi Alexandro nuntiata sunt, viso corpore defuncti, tam indignam illo fastigio mortem lacrimis prosecutus est, corpusque regio more sepeliri et reliquias eius maiorum tumulis inferri iussit.

LIBER XII.

ARG. Cap. 1. Absente Alexandro Graecia rebellat. 2. Regis Epirotae Alexandri in Italiam expeditio. Scythae. 3. Alexandri magni luxuria. 4. Macedonum tumultus. 5. Alexander quae porro egerit. 6. Cliti nex. 7. Alexander Bacchi vestigia sequitur. 8. Porum superat. 9. 10. In Sugambrorum oppido vitae periculum adit. 11. Eius munificentia. 12. Hephaestio. 13. 14. 15. Alexandri mors, 16. et elogium.

CAP. I. Alexander in persequendo Dario amissos milites magnis funerum impensis extulit; reliquis expeditionis eius sociis tredecim millia talentûm divisit. Equorum maior pars aestu amissa, inutilesque etiam,qui superfuerant, facti. Pecunia omnis, centum nonaginta millia talentum, Ecbatana congesta eique Parmenio praepositus. Dum haec aguntur, epistolae Antipatri Macedonia ei redduntur, quibus bellum Agidis, regis Spartanorum, in Graecia; bellum Alexandri, regis Epiri, in Italia,

versity.

MIC

99

LIB. XII. CAP. 2.

bellum Zopyrionis, praefecti eius in Scythia, continebatur. Quibus varie adfectus plus tamen laetitiae cognitis mortibus duorum aemulorum regum, quam doloris amissi cum Zopyrione exercitus suscepit. Namque post profectionem Alexandri Graecia ferme omnis in occasionem recuperandae libertatis ad arma concurrerat, auctoritatem Lacedaemoniorum secuta, qui Philippi Alexandrique et pacem soli spreverant et leges respuerant. Dux huius belli Agis, rex Lacedaemoniorum, fuit: quem motum Antipater contractis militibus in ipso ortu oppressit. Magna tamen utrimque caedes fuit. Agis rex, quum suos terga dantes videret, dimissis satellitibus, ut Alexandro felicitate, non virtute inferior videretur, tantam stragem hostium edidit, ut agmina interdum fugaret. Ad postremum, etsi a multitudine victus, gloria tamen omnes vicit.

CAP. II. Porro Alexander, rex Epiri, in Italiam, a Tarentinis auxilia adversus Bruttios deprecantibus sollicitatus, ita cupide profectus fuerat, veluti in divisione orbis terrarum Alexandro Olympiadis, sororis suae, filio Oriens, sibi Occidens sorte contigisset: non minorem rerum materiam in Italia, Africa Siciliaque, quam ille in Asia et in Persis, habiturus. Huc accedebat, quod, sicut Alexandro Magno Delphica oracula insidias in Macedonia, ita huic responsum Dodonaei Iovis urbem Pandosiam amnemque Acherusium cavendum praedixerat. Quae utraque quum in Epiro essent, ignarus eadem et in Italia esse, ad declinanda fatorum pericula peregrinam militiam cupidius elegerat. Igitur, quum in Italiam venisset, primum illi bellum cum Apulis fuit: quorum cognito urbis fato brevi post tempore pacem et amicitiam cum rege eorum fecit. Erat namque tunc temporis urbs Apulis Brundisium, quam Aetoli secuti tum fama rerum

in Troia gestarum clarissimum et nobilissimum ducem Diomedem condiderant: sed pulsi ab Apulis consulentes oracula responsum acceperant, locum, quem repetissent, perpetuo possessuros. Hac igitur ex causa per legatos cum belli comminatione restitui sibi ab Apulis urbem postulaverant. Sed ubi Apulis oraculum innotuit, interfectos legatos in urbe sepelierant, perpetuam ibi sedem habituros. Atque ita defuncti responso diu urbem possederunt. Quod factum quum cognovisset Alexander, antiquitatis fata veneratus bello Apulorum abstinuit. Gessit et cum Bruttiis Lucanisque bellum, multasque urbes cepit; tum et cum Metapontinis et Poediculis et Romanis foedus amicitiamque fecit. Sed Bruttii Lucanique, quum auxilia a finitimis contraxissent, acrius bellum repetivere. Ibi rex iuxta urbem Pandosiam et flumen Acheronta, non prius fatalis loci cognito nomine quam occideret, interficitur; moriensque non in patria fuisse sibi periculosam mortem, propter quam patriam fugerat, intellexit. Corpus eius Thurii publice redemtum sepulturae tradiderunt. Dum haec aguntur in Italia, Zopyrion quoque, praefectus Ponti ab Alexandro Magno relictus, otiosum se ratus, si nihil et ipse gessisset, adunato triginta millium exercitu Scythis bellum intulit; caesusque cum omnibus copiis poenas temere illati belli genti innoxiae luit.

CAP. III. Haec quum nuntiata in Parthis Alexandro essent, simulato moerore propter Alexandri cognationem exercitui suo triduum luctum indixit. Omnibus deinde, velut perpetrato bello, reditum in patriam exspectantibus, coniugesque ac liberos suos animo iam quodammodo complectentibus, ad concionem exercitum vocat: ibi nihil actum tot egregiis proeliis ait, si incolumis orientalis barbaria relinquatur; nec se corpus, sed

regnum Darii petisse; persequendosque esse eos, qui a regno defecerint. Hac oratione velut ex integro incitatis militum animis, Hyrcaniam Mardosque subegit. Ibi ei occurrit Thalestris sive Minithya, Amazonum regina, cum trecentis mulieribus, viginti quinque dierum inter confertissimas gentes itinere confecto, ex rege liberos quaesitura: cuius conspectus adventusque admirationi omnibus fuit et propter insolitum feminis habitum et propter expetitum concubitum. Ob hoc tredecim diebus otio a rege datis, ut visa est uterum implesse, discessit. Post haec Alexander habitum regum Persarum et diadema insolitum antea regibus Macedonicis, velut in leges eorum, quos vicerat, transiret, adsumit. Quae ne invidiosius in se uno conspicerentur, amicos quoque suos longam vestem auratam purpureamque sumere iubet. Ut luxum quoque, sicuti cultum, Persarum imitaretur, inter pellicum regiarum greges electae pulchritudinis nobilitatisque noctium vices dividit. His rebus ingentes epularum apparatus adiicit, ne ieiuna et destructa luxuria videretur, conviviumque iuxta regiam magnificentiam ludis exornat : immemor prorsus, tantas opes amitti his moribus, non quaeri solere.

CAP. IV. Inter haec indignatio omnium totis castris erat, a Philippo illum patre tantum degenerasse, ut etiam patriae nomen eiuraret moresque Persarum adsumeret, quos propter tales mores vicerat. Sed ne solus vitiis eorum, quos armis subegerat, succubuisse videretur, militibus quoque suis permisit, si quarum captivarum consuetudine tenerentur, ducere uxores: existimans minorem in patriam reditus cupiditatem futuram habentibus in castris imaginem quandam larium ac domesticae sedis; simul et laborem militiae molliorem fore dulcedine uxorum. In supplementa quoque mili

tum minus exhauriri posse Macedoniam, si veteranis patribus tirones filii succederent, militaturi in vallo, in quo essent nati, constantioresque futuri, si non solum tirocinia, verum et incunabula in ipsis castris posuissent. Quae consuetudo in successore quoque Alexandri mansit. Igitur et alimenta pueris statuta et instrumenta armorum equorumque iuvenibus data; et patribus pro numero filiorum praemia statuta. Si quorum patres occidissent, nihilominus pupilli stipendia patrum trahebant: quorum pueritia inter varias expeditiones militia erat. Itaque a parvula aetate laboribus periculisque indurati invictus exercitus fuere: neque castra aliter quam patriam neque pugnam aliud umquam quam victoriam duxere. Haec suboles nomen habuit Epigoni. Parthis deinde domitis, praefectus his statuitur ex nobilibus Persarum Andragoras; inde postea originem Parthorum reges habuere.

CAP. V. Interea Alexander non regio, sed hostili odio saevire in suos coepit. Maxime indignabatur carpi se sermonibus suorum Philippi patris patriaeque mores subvertisse. Propter quae crimina Parmenio quoque senex, dignitate regi proximus, cum Philota filio, de utroque prius quaestionibus habitis, interficitur. Fremere itaque omnes universis castris coepere, innoxii senis filiique casum miserantes; interdum se quoque non. debere melius sperare dicentes. Quae quum nuntiata Alexandro essent, verens, ne haec opinio etiam in Macedoniam divulgaretur et ne victoriae gloria saevitiae macula infuscaretur, simulat se ex amicis quosdam in patriam victoriae nuntios missurum. Hortatur milites suis scribere, rariorem habituros occasionem propter militiam remotiorem. Datos fasces epistolarum tacite ad se deferri iubet; ex quibus cognito de se singulorum

« PreviousContinue »