Page images
PDF
EPUB

pressione, quos fugiebant, fugere compellunt. In eo proelio Astyages capitur: cui Cyrus nihil aliud quam regnum abstulit: nepotemque in illo magis, quam victorem, egit: eumque maximae genti Hyrcanorum praeposuit. Nam in Medos reverti ipse noluit. Hic finis Medorum imperii fuit. Regnaverunt annos CCCL.

CAP. VII. Initio regni Cyrus Sybarem, coeptorum socium, quem iuxta nocturnum visum ergastulo liberaverat, comitemque in omnibus rebus habuerat, Persis praeposuit, sororemque suam ei in matrimonium dedit. Sed civitates, quae Medorum tributariae fuerant, mutato imperio etiam conditionem suam mutatam arbitrantes, a Cyro defecerunt: quae res multorum bellorum Cyro causa et origo fuit. Domitis demum plerisque, quum adversus Babylonios bellum gereret, Babyloniis rex Lydorum Croesus, cuius opes et divitiae insignes ea tempestate erant, in auxilium venit: victusque, iam de se solicitus, in regnum refugit. Cyrus quoque post victoriam, compositis in Babylonia rebus, bellum transfert in Lydiam. Ibi fortuna prioris proelii perculsum iam Croesi exercitum nullo negotio fundit: Croesus ipse capitur. Sed quanto bellum minoris periculi, tanto et mitior victoria fuit. Croeso et vita, et patrimonii partes, et urbs Barene concessa sunt: in qua etsi non regiam vitam, proximam tamen maiestati regiae degeret. Haec clementia non minus victori, quam victo, utilis fuit: quippe ex universa Graecia, cognito, quod illatum Croeso bellum esset, auxilia velut ad commune exstinguendum incendium confluebant: tantus Croesi amor apud omnes urbes erat: passurusque Cyrus grave bellum Graeciae fuit, si quid in Croesum crudelius consuluisset. Interiecto deinde tempore, occupato in aliis bellis Cyro, Lydi rebellavere. Quibus iterum victis

arma et equi ademti, iussique cauponas, et ludicras artes, et lenocinia exercere. Et sic gens, industria quondam potens, et manu strenua, effeminata mollitie, luxuriaque, virtutem pristinam perdidit: et quos ante Cyrum invictos bella praestiterant, in luxuriam lapsos otium ac desidia superavit. Fuere Lydis multi ante Croesum reges, variis casibus memorabiles; nullus tamen fortunae Candauli comparandus. Hic uxorem, quam propter formae pulchritudinem deperibat, praedicare omnibus solebat, non contentus voluptatum suarum tacita conscientia, nisi etiam matrimonii reticenda publicaret: prorsus quasi silentium damnum pulchritudinis esset. Ad postremum ut affirmationi suae fidem faceret, nudam sodali suo Gygi ostendit. Quo facto, et amicum in adulterium uxoris sollicitatum, hostem sibi fecit: et uxorem, veluti tradito alii amore, a se alienavit. Namque brevi post tempore caedes Candauli nuptiarum praemium fuit; et uxor mariti sanguine dotata, regnum viri et se pariter adultero tradidit.

CAP. VIII. Cyrus, subacta Asia, et universo Oriente in potestatem redacto, Scythis bellum infert. Erat eo tempore Scytharum regina Tomyris, quae non muliebriter adventu hostium territa, quum prohibere eos transitu Araxis fluminis posset, transire permisit, et sibi faciliorem pugnam intra regni sui terminos rata, et hostibus obiectu fluminis fugam difficiliorem. Itaque Cyrus traiectis copiis, quum aliquantisper in Scythiam processisset, castrametatus est. Dein postera die, simulato metu, quasi refugiens castra deseruisset, ita vini affatim et ea, quae epulis erant necessaria, reliquit. Quod quum nuntiatum reginae esset, adolescentulum filium ad insequendum eum cum tertia parte copiarum mittit. Quum ventum ad Cyri castra esset, ignarus rei militaris ado

lescens, veluti ad epulas, non ad proelium venisset, omissis hostibus, insuetos barbaros vino se onerare patitur; priusque Scythae ebrietate, quam bello vincuntur. Nam cognitis his, Cyrus reversus per noctem, saucios opprimit, omnesque Scythas cum reginae filio interfecit, Amisso tanto exercitu, et, quod gravius doleret, unico filio, Tomyris orbitatis dolorem non in lacrimas effudit, sed in ultionis solatia intendit; hostesque recenti victoria exsultantes pari insidiarum fraude circumvenit. Quippe simulata diffidentia propter vulnus acceptum, refugiens, Cyrum ad angustias usque perduxit. Ibi compositis in montibus insidiis, ducenta millia Persarum cum ipso rege trucidavit. In qua victoria etiam illud memorabile fuit, quod ne nuntius quidem tantae cladis superfuit. Caput Cyri amputatum, in utrem humano sanguine repletum coniici regina iubet, cum hac exprobratione crudelitatis: Satia te, inquit, sanguine, quem sitisti, cuiusque insatiabilis semper fuisti. Cyrus regnavit annos xxx, non initio tantum regni, sed continuo totius temporis successu admirabiliter insignis.

CAP. IX. Huic successit filius Cambyses, qui imperio patris Aegyptum adiecit: sed offensus superstitionibus Aegyptiorum, Apis ceterorumque deorum aedes dirui iubet. Ad Ammonis quoque nobilissimum templum expugnandum exercitum mittit: qui, tempestatibus et arenarum molibus oppressus, interiit. Post haec per quietem vidit fratrem suum Smerdim regnaturum. Quo somnio exterritus, non dubitavit, post sacrilegia etiam parricidium facere. Erat enim difficile, ut parce ret suis, qui, cum contemtu religionis, grassatus etiam adversus deos fuerat. Ad hoc tam crudele ministerium magum quendam ex amicis delegit, nomine Cometen. Interim ipse, gladio sua sponte evaginato, in femore

graviter vulneratus occubuit, poenasque luit seu imperati parricidii, seu sacrilegii perpetrati. Quo nuntio accepto magus ante famam amissi regis occupat facinus, prostratoque Smerde, cui regnum debebatur, fratrem suum subiecit Oropasten. Erat enim et oris et corporis lineamentis persimilis, ac nemine subesse dolum arbitrante, pro Smerde rex Oropasta constituitur. Quae res eo occultior fuit, quod apud Persas persona regis sub specie maiestatis occulitur. Igitur magi, ad favorem populi conciliandum, tributa et militiae vacationem in triennium permittunt; ut regnum, quod fraude quaesierant, indulgentia et largitionibus confirmarent. Quae res suspecta primo Ostani, viro nobili et in coniecturis sagacissimo, fuit. Itaque per internuntios quaerit de filia, quae inter regias pellices erat, an Cyri regis filius rex esset. Illa nec se ipsam scire ait, nec ex alia posse cognoscere: quia singulae separatim recludantur. Tum pertractare dormienti caput iubet; nam mago Cambyses aures utrasque praeciderat. Factus deinde per filiam certior, sine auribus esse regem, optimatibus Persarum rem indicat, et in caedem falsi regis impulsos sacramenti religione obstringit. Septem tantum conscii fuere huius coniurationis; qui ex continenti, ne, dato in poenitentiam spatio, res per quenquam narraretur, occultato sub veste ferro, ad regiam pergunt. Ibi obviis interfectis, ad magos perveniunt: quibus ne ipsis quidem animus in auxilium sui defuit: siquidem stricto ferro duos de coniuratis interficiunt. Ipsi tamen corripiuntur a pluribus: quorum alterum Gobryas medium amplexus, cunctantibus sociis, ne ipsum pro mago transfoderent, quia res obscuro loco gerebatur, vel per suum corpus adigi mago ferrum iussit: fortuna tamen ictum regente, illo incolumi magus interficitur.

CAP. X. Occisis Magis, magna quidem gloria recepti regni principum fuit: sed multo maior in eo, quod, quum de regno ambigerent, concordare potuerunt. Erant enim virtutę et nobilitate ita pares, ut difficilem ex his populo electionem aequalitas faceret. Ipsi igitur viam invenerunt, qua de se iudicium religioni et fortunae committerent: pactique inter se sunt, ut die statuta omnes, equos ante regiam primo mane perducerent, et cuius equus inter solis ortum hinnitum primus edidisset, is rex esset. Nam et solem Persae unum deum esse credunt, et equos eidem deo sacratos ferunt. Erat inter coniuratos Darius Hystaspis filius: cui de regno sollicito equi custos ait, si ea res victoriam moraretur, nihil negotii superesse. Per noctem deinde equum pridie constitutam diem ad eundem locum ducit, ibique equae admittit, ratus, ex voluptate Veneris futurum, quod evenit. Postera die itaque, quum ad statutam horam omnes convenissent, Darii equus, cognito loco, ex desiderio feminae hinnitum statim edidit: et, segnibus aliis, felix auspicium domino primus emisit. Tanta moderatio ceteris fuit, audito auspicio, ut confestim equis desilierint, et Darium regem salutaverint. Populus quoque universus, secutus iudicium principum, eundem regem constituit. Sic regnum Persarum, septem nobilissimorum virorum virtute quaesitum, tam levi momento in unum collatum est. Incredibile prorsus, tanta patientia cessisse eos, quod ut eriperent Magis, mori non recusaverint. Quanquam praeter formam virtutemque hoc imperio dignam, etiam cognatio Dario iuncta cum pristinis regibus fuit. Principio igitur regni Cyri regis filiam in matrimonium recepit, regalibus nuptiis regnum firmaturus: ut non tam in extraneum translatum, quam in familiam Cyri reversum videretur. Interiecto deinde tempore, quum Assy

« PreviousContinue »