Page images
PDF
EPUB

santi omnia imperia ingesta sunt: honoresque ita gessit, ut ornamentum non accipere, sed dare ipsi dignitati videretur. Iam litterarum studium, iam philosophiae doctrina tanta, ut mirabile videretur, unde tam insignis militiae scientia homini inter litteras nato. Neque ab hoc vitae proposito mortis ratio dissensit. Nam ut relatus in castra semianimis vocem spiritumque collegit, id unum a circumstantibus requisivit: num cadenti sibi `scutum ademisset hostis? Quod ut servatum audivit, allatum, velut laborum gloriaeque socium, osculatus est. Iterum quaesivit, utri vicissent. Ut audivit, Thebanos, bene habere se rem, dixit: atque ita, velut gratulabundus patriae, exspiravit.

CAP. IX. Huius morte etiam Atheniensium virtus intercidit: siquidem amisso, cui aemulari consueverant, in segnitiam torporemque resoluti, non ut olim in classem et exercitus, sed in dies festos apparatusque ludorum reditus publicos effundunt; et cum actoribus nobilissimis poëtisque theatra celebrant, frequentius scenam quam castra visentes; versificatoresque meliores quam duces laudantes. Tunc vectigal publicum, quo antea milites et remiges alebantur, cum urbano populo dividi coeptum est. Quibus rebus effectum est, ut inter otia Graecorum sordidum et obscurum antea Macedonum nomen emergeret: et Philippus, obses triennio Thebis habitus, Epaminondae et Pelopidae virtutibus eruditus, regnum Macedoniae Graeciae et Asiae cervicibus, velut iugum servitutis, imponeret.

LIBER SEPTIM U S.

ARG. Cap. 1. Macedonia vetus. 2. Perdiccae domus. 3. Amyntas rex. Bubaris. 4-6. Regnum ad Philippum devenit.

CAP. I. Macedonia ante a nomine Emathionis regis, cuius prima virtutis experimenta in illis locis exstant, Emathia cognominata est. Huius sicuti incrementa modica, ita termini perangusti fuere. Populus Pelasgi, regio Bottia dicebatur. Sed postea virtute regum et gentis industria subactis primo finitimis, mox populis nationibusque, imperium adusque extremos Orientis terminos prolatum. In regione Paeonia, quae nunc portio est Macedoniae, regnasse fertur Pelegon, pater Asteropaei, cuius Troiano bello inter clarissimos vindices urbis nomen accepimus. Ex alio latere in Europa regnum Europus nomine tenuit. Sed et Caranus cum magna multitudine Graecorum sedes in Macedonia responso oraculi iussus quaerere, quum Emathiam venisset, urbem Edessam non sentientibus oppidanis propter imbrium et nebulae magnitudinem, gregem caprarum imbrem fugientium secutus, occupavit; revocatusque in memoriam oraculi, quo iussus erat ducibus capris imperium quaerere, regni sedem statuit; religioseque postea observavit, quocumque agmen moveret, ante signa easdem capras habere, coeptorum duces habiturus, quas regni habuerat auctores. Urbem Edessam ob memoriam muneris Aegeas, populum Aegeadas vocavit. Pulso deinde Mida (nam is quoque portionem Macedo

niae tenuit) aliisque regibus pulsis, in locum omnium solus successit; primusque adunatis gentibus variorum populorum veluti unum corpus Macedoniae fecit; crescentique regno valida incrementorum fundamenta constituit.

CAP. II. Post hunc Perdicca regnavit, cuius et vita illustris et mortis postrema, veluti ex oraculo praecepta, memorabilia fuere: siquidem senex moriens Argeo filio monstravit locum, quo condi vellet; ibique non sua tantum, sed et succedentium sibi in regnum ossa poni iussit, praefatus, quoad ibi conditae posterorum reliquiae forent, regnum in familia mansurum; creduntque hac superstitione exstinctam in Alexandro stirpem, quia locum sepulturae mutaverit. Argeus moderate et cum amore popularium administrato regno successorem filium Philippum reliquit: qui immatura morte raptus, Aëropum parvulum admodum instituit heredem. Sed Macedonibus adsidua certamina cum Thracibus et Illyriis fuere; quorum armis veluti quotidiano exercitio indurati, gloria bellicae laudis finitimos terrebant. Igitur Illyrii infantiam regis pupilli contemnentes, bello Macedonas adgrediuntur. Qui proelio pulsi, rege suo in cunis prolato et pone aciem posito, acrius certamen repetivere: tamquam ideo victi fuissent antea, quod bellantibus sibi regis sui auspicia defuissent: futuri vel propterea victores, quod ex superstitione animum vincendi ceperant; simul et miseratio eos infantis tenebat, quem, si victi forent, captivum de rege facturi videbantur. Conserto itaque proelio, magna caede Illyrios fudere; ostenderuntque hostibus suis, priore bello regem Macedonibus, non virtutem defuisse. Huic Amyntas succedit et propria virtute et Alexandri filii egregia indole insigniter clarus: cui Alexandro tanta omnium virtuIUSTINUS.

E

tum natura ornamenta exstitere, ut etiam Olympio certamine vario ludicrorum genere contenderit.

CAP. III. Quum interim Darius, rex Persarum, turpi ab Scythia fuga submotus, ne ubique deformis militiae damnis haberetur, mittit cum parte copiarum Megabazum ad subigendam Thraciam ceteraque eius tractus regna: quibus pro ignobili momento erat accessura Macedonia. Qui brevi tempore exsecuto regis imperio, legatis ad Amyntam, regem Macedoniae, missis, obsides in pignus futurae pacis dari sibi postulabat. Sed legati benigne excepti inter epulas ebrietate crescente rogant Amyntam, ut apparatui epularum adiiciat ius familiaritatis, adhibitis in convivium suis ac filii uxoribus: id apud Persas haberi pignus ac foedus hospitii. Quae ut venerunt, petulantius contrectantibus filius Amyntae, Alexander, rogat patrem, respectu aetatis ac gravitatis suae abiret convivio, pollicitus se hospitum temperaturum iocos. Quo digresso mulieres quoque paululum e convivio evocat, cultius exornaturus gratioresque reducturus. In quarum locum matronali habitu exornatos iuvenes supponit, eosque petulantiam legatorum ferro, quod sub veste gerebant, compescere iubet. Atque ita interfectis omnibus, ignarus rei Megabazus, quum legati non redirent, mittit eo cum exercitus parte Bubarem, ut in bellum facile et mediocre dedignatus ipse ire, ne dehonestaretur proelio tam foedae gentis. Sed Bubares ante bellum amore filiae Amyntae captus omisso bello nuptias facit, depositisque hostilibus animis in adfinitatis iura succedit.

CAP. IV. Post discessum a Macedonia Bubaris, Amyntas rex decedit: cuius filio et successori Alexandro cognatio Bubaris non Darii tantum temporibus pacem praestitit, verum etiam Xerxem adeo conciliavit,

ut, quum Graeciam veluti tempestas quaedam occupasset, inter Olympum Haemumque montes totius regionis eum imperio donaverit. Sed nec virtute minus quam Persarum liberalitate regnum ampliavit. Per ordinem deinde successionis regnum Macedoniae ad Amyntam, fratris eius Menelai filium, pervenit. Hic quoque insignis industria et omnibus imperatoriis virtutibus instructus fuit: qui ex Eurydice tres filios sustulit, Alexandrum, Perdiccam et Philippum, Alexandri Magni Macedonis patrem, et filiam Euryonen: ex Gygaea autem Archelaum, Aridaeum, Menelaum. Cum Illyriis deinde et cum Olynthiis gravia bella gessit. Insidiis autem Eurydices uxoris, quae, nuptias generi pacta, occidendum virum regnumque adultero tradendum susceperat, occupatus fuisset, ni filia pellicatum matris et sceleris consilia prodidisset. Functus itaque tot periculis senex decessit, regno maximo ex filiis, Alexandro, tradito.

CAP. V. Igitur Alexander inter prima initia regni bellum ab Illyriis pacta mercede et Philippo fratre dato obside redemit. Interiecto quoque tempore per eumdem obsidem cum Thebanis gratiam pacis reconciliat: quae res Philippo maxima incrementa egregiae indolis dedit: siquidem Thebis triennio obses habitus, prima pueritiae rudimenta in urbe severitatis antiquae et in domo Epaminondae, summi et philosophi et imperatoris, deposuit. Nec multo post Alexander insidiis Eurydices matris appetitus occumbit; cui Amyntas in scelere deprehensae propter communes liberos, ignarus eisdem quandoque exitiosam fore, pepercerat. Frater quoque eius Perdicca pari insidiarum fraude decipitur. Indignum prorsus, libidinis causa liberos a matre vita privatos, quam scelerum suorum suppliciis liberorum

« PreviousContinue »