Page images
PDF
EPUB

ctarum eadem: quibus quum paria omnia fortuna dederit, invictum tamen ab altero utrumque servavit. Magnus igitur amborum apparatus belli, magnae res gestae fuerunt. Sed Cononem seditio militum invadit, quos praefecti regis fraudare stipendio soliti erant; eo instantius debita poscentibus, quo graviorem sub magno duce militiam praesumebant. Itaque Conon, diu rege per epistolas frustra fatigato, ad postremum ipse ad eum pergit; a cuius aspectu et colloquio prohibitus est, quod eum more Persarum adorare nollet; agit tamen cum eo per internuntios, et queritur, opulentissimi regis bella inopia dilabi; et, qui exercitum parem hostibus habeat, pecunia vinci, qua praestet, inferioremque eum ea parte virium inveniri, qua longe superior sit. Postulat, dari sibi ministrum impensae, quia pluribus id mandare perniciosum sit. Dato stipendio, ad classem remittitur: nec moram agendis rebus facit; multa fortiter, multa feliciter agit: agros hostiles vastat: urbes expugnat: et, quasi tempestas quaedam, cuncta prosternit. Quibus rebus territi Lacedaemonii, ad patriae subsidium revocandum ab Asia Agesilaum decernunt.

CAP. III. Interim Pisandrus, ab Agesilao proficiscente dux patriae relictus, ingentem classem summis viribus instruit, fortunam belli tentaturus. Nec non et Conon tunc primum cum hostium exercitu concursurus, magna cura ordinat suos. Summa igitur non tam ducum in eo proelio, quam militum aemulatio fuit. Nam et ipse dux Conon non tam Persis, quam patriae studebat; et, sicut afflictis Atheniensium rebus auctor amissae dominationis fuerat, sic volebat idem haberi redditae, patriamque vincendo recipere, quam victus amiserat: eo speciosius, quod ne ipsorum quidem Atheniensium, sed alieni imperii viribus dimicet, pugnatu

rus periculo regis, victurus praemio patriae, gloriamque diversis artibus, quam priores civitatis suae duces, consecuturus: quippe illos vincendo Persas patriam defendisse; se Persas victores faciendo restituturum patriam esse. Porro Pisandrus pro coniunctione Agesilai, etiam virtutum aemulator erat; contendebatque, ne a rebus gestis eius et gloriae splendore decederet, neve tot bellis ac seculis quaesitum imperium brevis momenti culpa subverteret. Eadem militum et omnium remigum cura erat; quos maior sollicitudo cruciabat, non tam, ne ipsi quaesitas opes amitterent, quam, ne pristinas Athenienses reciperent. Sed quanto maius proelium fuit, tanto et clarior victoria Cononis. Victi Lacedaemonii fugam capessunt; praesidia hostium Athenis deducuntur ; populo restituta dignitate conditio servilis eripitur; multae quoque civitates recipiuntur.

CAP. IV. Hoc initium Atheniensibus resumendae potentiae, et Lacedaemoniis habendae finis fuit. Namque, velut cum imperio etiam virtutem perdidissent, contemni a finitimis coepere. Primi igitur Thebani, auxiliantibus Atheniensibus, bellum his intulere: quae civitas ex infirmis incrementis, virtute Epaminondae ducis, ad spem imperii Graeciae erecta est. Fit itaque terrestre proelium, eadem Lacedaemoniorum fortuna, qua pugnatum adversus Conona navali proelio fuerat. In eo bello Lysander, quo duce Athenienses victi a Lacedaemoniis fuerant, interficitur. Pausanias quoque, alter dux Lacedaemoniorum, proditionis accusatus, in exsilium abiit. Igitur Thebani, potiti victoriam, universum exercitum ad urbem Lacedaemoniorum ducunt, facilem expugnationem rati, quoniam deserti a sociis omnibus erant: quod metuentes Lacedaemonii, regem suum Agesilaum ex Asia, qui ibi magnas res gerebat,

ad defensionem patriae arcessunt. Occiso enim Lysandro, nullius alterius fiduciam ducis habebant. Čuius quoniam serus adventus erat, conscripto exercitu, obviam hosti procedunt. Sed victis adversus paulo ante victores nec animus neque vires pares fuere. Prima igitur congressione funduntur. Deletis iam suorum copiis, supervenit rex Agesilaus, qui restituto proelio, non difficulter, recenti et multis expeditionibus indurato milite, hostibus victoriam eripuit; ipse tamen graviter sauciatur.

CAP. V. Quibus rebus cognitis, Athenienses verentes, ne, iterum Lacedaemoniis victoribus, in pristinam sortem servitutis redigerentur, exercitum contrahunt, eumque in auxilium Boeotiorum per Iphicratem, viginti quidem annos natum, sed magnae indolis iuvenem, duci iubent. Huius adolescentis supra aetatem virtus admirabilis fuit; nec unquam ante eum Athenienses, inter tot tantosque duces, aut spei maioris aut indolis maturioris imperatorem habuerunt; in quo non imperatoriae tantum, verum et oratoriae artes fuere. Conon quoque, audito reditu Agesilai, et ipse ex Asia ad depopulandos Lacedaemoniorum agros revertitur; atque ita, undique belli formidine circumstrepente clausi Spartani ad summam desperationem rediguntur. Sed Conon, vastatis hostium terris, Athenas pergit: ubi magno civium gaudio exceptus, plus tamen tristitiae ipse ex incensa et diruta a Lacedaemoniis patria, quam laetitiae ex recuperata post tantum temporis, cepit. Itaque, quae incensa fuerant, praedarum sumtu et exercitu Persarum restituit; quae diruta, reficit. Fatum illud Athenarum fuit, ut ante a Persis crematae, manibus eorum, et nunc a Lacedaemoniis dirutae, ex spoliis Lacedaemoniorum, restituerentur; versa quoque vice, nuno habe

rent socios, quos tunc hostes habuerant; et hostes nunc paterentur, cum quibus iuncti tunc arctissimis societatis vinculis fuerant.

CAP. VI. Dum haec geruntur, Artaxerxes, rex Persarum, legatos in Graeciam mittit, per quos iubet omnes ab armis discedere; qui aliter fecisset, eum se pro hoste habiturum: civitatibus libertatem suaque omnia restituit. Quod non Graeciae laboribus, assiduisque bellorum internecivis odiis consulens fecit; sed, ne occupato sibi Aegyptio bello, quod propter auxilia, adversus praefectos suos Lacedaemoniis missa, susceperat, exercitus sui in Graecia distinerentur. Fessi igitur tot bellis Graeci cupide paruere. Hic annus non eo tantum insignis fuit, quod repente pax tota Graecia facta est; sed etiam eo, quod eodem tempore urbs Romana a Gallis capta est. Sed Lacedaemonii securis insidiantes, absentiam Arcadum speculati, castellum eorum expugnant, occupatoque praesidium imponunt. Itaque, armato instructoque exercitu, Arcades, adhibitis in auxilium Thebanis, amissa bello repetunt. In eo proelio Archidamus dux Lacedaemoniorum vulneratur; qui, quum caedi suos iam ut victos videret, per praeconem corpora interfectorum ad sepulturam poscit. Hoc est enim signum apud Graecos victoriae traditae. Qua confessione contenti Thebani signum parcendi dedere.

CAP. VII. Paucis deinde post diebus, neutris quidquam hostile facientibus, quum quasi tacito consensu induciae essent, Lacedaemoniis alia bella adversus finitimos gerentibus, Thebani Epaminonda duce occupandae urbis eorum spem ceperunt. Igitur principio noctis taciti Lacedaemona proficiscuntur; non tamen adgredi incautos potuerunt: quippe senes et cetera imbellis aetas, quum adventum hostium praesensissent, in ipsis

portarum angustiis armati occurrunt; et adversus quindecim millia militum non amplius centum iam effoetae aetatis viri pugnae se offerunt. Tantum animorum viriumque patriae et penatium conspectus subministrat, tantoque praesentia quam recordatione sui maiores spiritus largiuntur. Nam ut videre, inter quae et pro quibus starent, aut vincendum sibi aut moriendum censuerunt. Pauci igitur sustinuere senes aciem, cui parante diem universa iuventus esse non potuit. In eo proelio duo duces hostium cecidere: quum interim Agesilai adventu nuntiato Thebani recessere. Nec bellum diu dilatum: siquidem Spartanorum iuventus senum virtute et gloria incensa teneri non potuit, quin ex continenti acie decerneret. Quum victoria Thebanorum esset, Epaminondas, dum non ducis tantum, verum etiam fortissimi militis officio fungitur, graviter vulneratur. Quo audito his ex dolore metus et illis ex gaudio stupor iniicitur: atque ita veluti ex placito consensu a proelio disceditur.

CAP. VIII. Post paucos deinde dies Epaminondas decedit: cum quo vires quoque reipublicae ceciderunt. Nam sicuti telo si primam aciem praefregeris, reliquo ferro vim nocendi sustuleris: sic illo, velut mucrone teli, ablato duce Thebanorum, rei quoque publicae vires hebetatae sunt: ut non tam illum amisisse, quam cum illo interiisse omnes viderentur. Nam neque hunc ante ducem ullum memorabile bellum gessere, nec postea virtutibus, sed cladibus insignes fuere: ut manifestum sit patriae gloriam et natam et exstinctam cum eofuisse. Fuit autem incertum, vir melior an dux esset. Nam et imperium non sibi, sed patriae semper quaesivit; et pecuniae adeo parcus fuit, ut sumtus funeri defuerit. Gloriae quoque non cupidior quam pecuniae: quippe recu

« PreviousContinue »