Page images
PDF
EPUB

reges proelium, quo victus Alexander Antiochiam profugit. Ibi inops pecuniae, quum stipendia militibus deessent, in templo Iovis solidum ex auro Victoriae signum tolli iubet, facetis iocis sacrilegium circumscribens: nam Victoriam commodatam sibi ab Iove esse dicebat. Interiectis deinde diebus, quum ipsius Iovis aureum simulacrum infiniti ponderis tacite evelli iussisset, deprehensusque in sacrilegio concursu multitudinis esset in fugam versus: magna vi tempestatis oppressus ac desertus a suis a latronibus capitur; perductusque ad Grypum interficitur. Grypus porro, reciperato patrio regno externisque periculis liberatus, insidiis matris appetitur. Quae quum cupiditate dominationis, prodito marito Demetrio et altero filio interfecto, huius quoque victoria inferiorem dignitatem suam factam doleret, venienti ab exercitatione poculum veneni obtulit. Sed Grypus praedictis iam ante insidiis, veluti pietate cum matre certaret, bibere ipsam iubet; abnuenti instat: postremum prolato indice eam arguit, solam defensionem sceleris superesse adfirmans, si bibat, quod filio obtulit. Sic victa regina, scelere in se verso, veneno, quod alii paraverat, exstinguitur. Parta igitur regni securitate, Grypus octo annis quietem et ipse habuit et regno praestitit. Natus deinde illi est aemulus regni, frater ipsius Cyzicenus, eadem matre genitus, sed ex Antiocho patruo susceptus, quem quum veneno tollere voluisset, ut maturius armis cum eo de regno contenderet, excitavit.

CAP. III. Inter has regni Syriae parricidiales discordias moritur rex Aegypti Ptolemaeus, regno Aegypti uxori et alteri ex filiis, quem illa legisset, relicto: videlicet quasi quietior Aegypti status quam Syriae regnum esset, quum mater altero ex filiis electo alterum

hostem esset habitura. Igitur quum pronior in minorem filium esset, a populo compellitur maiorem eligere: cui prius quam regnum daret, uxorem ademit; compulsumque repudiare carissimam sibi sororem Cleopatram, minorem sororem Selenen ducere iubet, non materno inter filias iudicio, quum alteri maritum eriperet, alteri daret. Sed Cleopatra non tam a viro repudiata, quam a matre divortio viri dimissa Cyziceno in Syria nubit; eique ne nudum uxoris nomen adferret, exercitum Grypi sollicitatum velut dotalem ad maritum deducit. Par igitur viribus fratris Cyzicenus proelium committit, ac victus in fugam vertitur Antiochiamque venit. Tunc Antiochiam Grypus, in qua erat Cyziceni uxor Cleopatra, obsidere coepit: qua capta Tryphaena, uxor Grypi, nihil antiquius quam sororem Cleopatram requiri iussit; non ut captivae opem ferret, sed ne effugere captivitatis mala posset, quae sui aemulatione in hoc potissimum regnum invaserit, hostique sororis nubendo hostem se eius effecerit. Tum peregrinos exercitus in certamina fratrum adductos, tum repudiatam a fratre contra matris voluntatem extra Aegyptum nuptam accusat. Contra Grypus orare, ne tam foedum facinus facere cogatur: a nullo umquam maiorum suorum inter tot domestica, tot externa bella, post victoriam in feminas saevitum, quas sexus ipse et periculis bellorum et saevitia victorum eximat; in hac vero praeter commune bellantium fas accedere necessitudinem sanguinis: quippe ipsius, quae tam cruente saeviat, sororem equidem germanam esse, suam vero consobrinam; liberorum deinde communium materteram. His tot necessitudinibus sanguinis adiicit superstitionem templi, quo abdita profugerit: tantoque religiosius colendos sibi deos, quo magis his propitiis ac faventibus vicisset; tum neque occisa illa

se virium quidquam Cyziceno demturum, nec servaturum reddita. Sed quanto Grypus abnuit, tanto soror muliebri pertinacia accenditur; rata non misericordiae haec verba, sed amoris esse. Itaque vocatis ipsa militibus mittit qui sororem confoderent. Qui ut in templum intraverunt, quum evellere eam non possent, manus amplexantis deae simulacrum praeciderunt. Tunc Cleopatra exsecratione parricidarum mandata violatis numinibus ultione sui decedit. Nec multo post repetita proelii congressione victor Cyzicenus uxorem Grypi Tryphaenam, quae paullo ante sororem interfecerat, capit; eiusque supplicio uxoris manibus parentavit.

CAP. IV. At in Aegypto Cleopatra quum gravaretur socio regni, filio Ptolemaeo, populum in eum incitat; abductaque ei Selene uxore, eo indignius, quod ex Selene iam duos filios habebat, exsulare cogit, arcessito minore filio Alexandro, et rege in locum fratris constituto: nec filium regno expulisse contenta, bello Cypri exsulantem persequitur. Unde pulso interficit ducem exercitus sui, quod vivum eum e manibus dimisisset; quamquam Ptolemaeus verecundia materni belli non viribus minor ab insula recessisset. Igitur Alexander territus hac matris crudelitate et ipse eam reliquit, periculoso regno securam ac tutam vitam anteponens. Cleopatra vero timens, ne maior filius Ptolemaeus ab Cyziceno ad reciperandam Aegyptum auxiliis iuvaretur, ingentia Grypo auxilia et Selenen uxorem, nupturam hosti prioris mariti, mittit; Alexandrumque filium per legatos in regnum revocat: cui quum occultis insidiis exitium machinaretur, occupata ab eodem interficitur ; spiritumque non fato, sed parricidio dedit: digna prorsus hac mortis infamia, quae etiam matrem toro expulit; et duas filias viduas alterno fratrum matrimonio fe

cit; et filio alteri in exsilium acto bellum intulit, alteri erepto regno exitium per insidias machinata est.

CAP. V. Sed nec Alexandro caedes tam nefanda inulta fuit. Nam ubi primum compertum est, scelere filii matrem interfectam, concursu populi in exsilium agitur, revocatoque Ptolemaeo regnum redditur: qui neque cum matre bellum gerere voluisset, nec a fratre armis repetere, quod prior possedisset. Dum haec aguntur, frater eius ex pellice susceptus, cui pater Cyrenarum regnum testamento reliquerat, herede populo Romano instituto, decedit. Iam enim fortuna Romana porrigere se ad Orientalia regna, non contenta Italiae terminis, coeperat. Itaque et ea pars Libyae provincia facta est: postea Creta Ciliciaque piratico bello perdomitae in formam provinciae rediguntur. Quo facto et Syriae et Aegypti regna Romana vicinitate artata, quae incrementa de finitimis bellis quaerere solebant, ademto vagandi arbitrio vires suas in perniciem mutuam converterunt: adeo ut adsiduis proeliis consumti in contemtum finitimorum venerint, praedaeque Arabum genti, imbelli antea, fuerint: quorum rex Erotimus fiducia septingentorum filiorum, quos ex pellicibus susceperat, divisis exercitibus nunc Aegyptum, nunc Syriam infestabat; magnumque nomen Arabum viribus finitimorum exsanguibus fe

cerat.

LIBER

XL.

ARG. Cap. 1. Syria. Tigranes. 2. Antiochus.

CAP. I. Mutuis fratrum odiis et mox filiis inimicitiis parentum succedentibus, quum inexpiabili bello et

reges et regnum Syriae consumtum esset, ad externa populus auxilia concurrit, peregrinosque sibi reges circumspicere coepit. Itaque quum pars Mithridatem Ponticum, pars Ptolemaeum ab Aegypto arcessendum censeret, occurreretque quod Mithridates implicitus bello Romano esset, Ptolemaeus quoque semper hostis fuisset Syriae: omnes in Tigranem, regem Armeniae, consensere, instructum praeter domesticas vires et Parthica societate et Mithridatis adfinitate. Igitur accitus in regnum Syriae, per octodecim annos tranquillissimo regno potitus est; neque bello alium lacessere neque lacessitus inferre alii bellum necesse habuit.

CAP. II. Sed sicut ab hostibus tuta Syria fuit, ita terrae motu vastata est: quo centum septuaginta millia hominum et multae urbes perierunt. Quod prodigium mutationem rerum portendere, haruspices responderunt. Igitur Tigrane a Lucullo victo, rex Syriae Antiochus, Cyziceni filius, ab eodem Lucullo appellatur. Sed quod Lucullus dederat, postea ademit Pompeius: qui poscenti regnum respondit: ne volenti quidem Syriae, nedum recusanti daturum se regem, qui octodecim annos, quibus Tigranes Syriam tenuit, in angulo Ciliciae latuerit: victo autem eodem Tigrane a Romanis, alieni operis praemia postulet. Igitur ut habenti regnum non ademerit, ita quo cesserit Tigrani, non daturum, quod tueri nesciat, ne rursus Syriam Iudaeorum et Arabum latrociniis infestam reddat. Atque ita Syriam in provinciae formam redigit: paullatimque Oriens Romanorum, discordia consanguineorum regum, factus est.

« PreviousContinue »