Page images
PDF
EPUB

IMPRESSERUNT METZGER & WITTIG, LIPSIAE.

PRAEFA MEN.

Trogus ille Pompeius, cuius epitomen Iustinus dedit, Augusto imperante opus historicum latino sermone quadraginta quatuor libris conscripserat, in quo populorum omnium antiquorum res gestas, quatenus ex scriptoribus innotuerant, persecutus fuerat. Eiusdem pater sub I. Caesare militaverat, epistolarumque et legationum, simul et anuli curam habuerat. Avus Sertoriano bello civitatem a Cn. Pompeio perceperat; unde genti nomen Pompeiorum ortum; gens autem ipsa ex Gallia a Vocontiis originem duxit, quemadmodum ipse Pompeius, de Gallicis rebus quum egisset, in fine libri XLIII. adnotaverat. Ceterum ex opere eius praeter epitomam Iustini nihil maioris fragmenti superest, nisi fortasse Mithridatis ad milites oratio, lib. 38, capp. 4—7, quam totam Iustinus videtur ex Trogo in suum opus transscripsisse.

IV

Iustinus ipse noster sub Antonino Pio vixisse creditur, ad quem etiam praefationem operi praemissam scripsisse perhibetur. Textus eius ab recentioribus editoribus multifariam corruptus fuerat vel codicum interpolatorum lectionibus, vel ipsorum editorum emendationibus et coniecturis; quibus tantum non omnibus deletis, orationem in plerisque ad Bongarsii recensionem reduximus, quem optimis et codicibus et iudicio in textu Iustini constituendo usum esse, meliorum omnium in hoc genere doctorum constans opinio est. In nominibus tamen historicis et geographicis, in quibus codices Iustini vehementer vacillant, reliquorum historicorum documentis obsecuti sumus. Antiquiores illos prologos ad Trogum scriptos, hic quoque, ut in priore editione factum erat, omisimus, siquidem eorum propter innumera lectionis menda sine notis usus esse nullus posset.

Lipsiae m. Dec. a. XLIII.

IUSTINI

HISTORIAE

EX

TROGO POMPEIO.

PRAEFATIO IUSTINI.

Quum multi ex Romanis, etiam consularis dignitatis viri, res Romanas Graeco peregrinoque sermone in historiam contulissent: sive aemulatione gloriae, sive varietate et novitate operis delectatus, vir priscae eloquentiae Trogus Pompeius Graecas et totius historias orbis Latino sermone composuit: ut, quum nostra Graece, Graeca quoque nostra lingua legi possent: prorsus rem magni et animi et operis aggressus. Nam quum plerisque auctoribus, singulorum regum vel populorum res gestas scribentibus, opus suum ardui laboris videatur: nonne nobis Pompeius Herculea audacia orbem terrarum aggressus videri debet, cuius libris omnium seculorum, regum, nationum populorumque res gestae continentur? et quae historici Graecorum, prout commodum cuique fuit, inter se segregatim occupaverunt; omissis quae sine fructu erant, ea omnia Pompeius divisa temporibus et serie rerum digesta compoIUSTINUS.

A

suit. Horum igitur quatuor et quadraginta voluminum (nam totidem edidit) per otium, quo in urbe versabamur, cognitione quaeque dignissima excerpsi, et, omissis his, quae nec cognoscendi voluptate iucunda, nec exemplo erant necessaria, breve veluti florum corpusculum feci, ut haberent, et qui Graeca didicissent, quo admonerentur, et qui non didicissent, quo instruerentur. Quod ad te, non cognoscendi magis, quam emendandi causa transmisi; simul ut et otii mei, cuius et Cato reddendam putat, apud te ratio constaret. Sufficit enim mihi in tempore iudicium tuum, apud posteros, quum obtrectationis invidia decesserit, industriae testimonium habituro.

[blocks in formation]

ARG. Cap. 1. Assyrii. Ninus. 2. Semiramis. 3. Sardanapalus. 4. Medi. Astyages. 5. Cyri initia. 6. Eius regnum. 7. De Croeso victoria. 8. Contra Scythas expeditio. 9. Cambyses. Magi. Otanes. 10. Darius.

CAP. I. Principio rerum gentium nationumque imperium penes reges erat: quos ad fastigium huius maiestatis non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio provehebat. Populus nullis legibus tenebatur: arbitria principum pro legibus erant. Fines imperii tueri magis, quam proferre, mos erat: intra suam cuique patriam regna finiebantur. Primus omnium Ninus, rex Assyriorum, veterem et quasi avitum gentibus morem nova imperii cupiditate mutavit. Hic

« PreviousContinue »